Officium de S. Victore
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11253 Ofdesvi
3.1
HYMNUS.
3.1
Merito dulces angelorum voces Corpore gravi audiebat homo, Carneos luxus perimens, in carne Angelum vivens.
3.2
Sic oportebat ut jam designatum Vas in honorem sanctius maneret, Sanctitas cujus dedicata fuit Matris in alvo.
3.3
Denique carne gravidam cernentes Matrem non ferunt, fugitant paventes, Indicant nomen, confitentur sanctum Utero clausum.
3.4
Neque tenello huic tam mature Vita secura, gloriae invidit, Et quidem magis cumulavit eam Fenore multo. Gloria summae Trinitati, etc.
3.5
IN PRIMO NOCTURNO, ANTIPHONAE.
3.6
Beatus vir qui legem dilexit, et cathedram non affectavit.
3.7
Servivit Domino in timore, et jam sine tremore exsultat ei.
3.8
Domine, in lumine vultus tui ambulavit, et nunc signatum est super eum.
3.9
Verba tua, Domine, Victor auribus et corde percepit, ac per ea vicit.
3.10
In ore Victoris perfecta laus, quia in corde ejus perpetua pax.
3.11
Confidenti in Domino frustra insidiati sunt, qui sagittant in obscuro rectos corde.
3.12
LECTIO I.
3.13
Victoris vita et gloria, etc. Vide supra inter Sermones de Sanctis, col. 371.
3.14
R\. O virum praecipuae sanctitatis, qui ante sanctus quam natus, ante Victor opere quam nomine fuit, ita ut clausus in utero, jam de hoste triumpharet.
3.15
V\. Domine, praevenisti cum in benedictionibus dulcedinis. Ita ut, etc.
3.16
LECTIO II.
3.17
Habeamus dilectissimi, in vita Victoris, etc. Vide supra, loco citato.
3.18
R\. O jucundum et inusitatum miraculum! Leo rugiens fugit a facie parvuli, necdum vagientis.
3.19
V\. Sicut fluit cera a facie ignis; sic pereant peccatores a facie, etc.
3.20
LECTIO III.
3.21
Epulemur, dilectissimi, vocati ad mensam divitis, etc. Vide supra, col. 372
3.22
R\. O felix mater, cujus uterus sensit novitatem, nulli matrum compertam a diebus Joannis Baptistae
3.23
V\. Non est inventus similis illi a diebus, etc.
3.24
LECTIO IV.
3.25
Si diligenter itaque, fratres reverendissimi, considero, etc. Vide supra, col. 373.
3.26
R\. O Jesu bone, tua est virtus, tua victoria, quod agniculus unus luporum multitudinem exturbavit
3.27
V\. Antequam sciret puer vocare patrem aut matrem, luporum, etc.
3.28
IN SECUNDO NOCTURNO, ANTIPHONAE.
3.29
Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus, ut sui nominis servaret veritatem.
3.30
Domine, in virtute tua laetabitur Victor, sciens non in sua virtute fecisse victoriam.
3.31
Non accepit in vano animam suam, qui de ratione rexit vitam suam, et ideo ascendit in montem Domini.
3.32
A timore inimici eripuisti, Domine, animam sancti, cui peracta victoria non restat pugna.
3.33
Te decet hymnus, te decet laus, cujus opus fuit, ut carne solutus Victor noster hominem solveret catenatum.
3.34
Bonum est confiteri Domino, cujus munera sanctorum merita, cui sanctus Victor, et quod sanctus est, et quod victor est, debere se confitetur.
3.35
1259 LECTIO V.
3.36
Gaudete in Domino, dilectissimi, qui, etc. Vide supra, col. 373.
3.37
R\. Dum transiret rex Francorum, et veniret secus ubi habitabat eremita, admiratus est super his quae dicebantur de viro hoc.
3.38
V\. Quanta audivimus et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis, super his, etc.
3.39
LECTIO VI.
3.40
Pausat miles emeritus, et post labores, etc. Vide supra, col. 374.
3.41
R\. Jam thesaurum absconditum fama delatrix prodiderat, et non potuit praeterire regem praetereuntem, sed divertit ad tugurium pauperis, excitus fama sanctitatis.
3.42
V\. Ut videret opera Domini et mirabilia ejus in deserto, excitus, etc.
3.43
LECTIO VII.
3.44
Fratres, latitudo coeli dilatat corda, non arctat, etc. Vide supra, col. 375.
3.45
R\. Ingresso rege pauperis cellam, sollicitus hospes quod vinum non haberet, haustam de proximo fonte aquam benedicens convertit in vinum. Et bibit rex, et qui cum eo erant.
3.46
V\. Repleti sunt omnes stupore et exstasi in eo quod contigerat illis. Et bibit, etc.
3.47
LECTIO VIII.
3.48
Parvus ad pugnam, magnus ad victoriam, etc. Vide supra, col. 375.
3.49
R\. Novum genus potentiae! aquae rubescunt hydriae; vinum jussa fundere mutavit unda originem.
3.50
V\. Dextera Domini fecit virtutem. Vinum, etc.
3.51
IN TERTIO NOCTURNO, ANTIPHONAE.
3.52
Quam pium, quam dulce, quam suave, o Victor, in hoc loco afflictionis, et in hoc corpore mortis te canere, te colere, te precari!
3.53
R\. Homo quidam non veritus malignari in Sanctum, furatus est triticum ejus, et abscondit in terram, et ecce miser traditur maligno spiritui.
3.54
V\. Maledictus homo qui abscondit frumenta in populis. Traditur, etc.
3.55
R\. Triste miraculum, sed justitiae plenum. Ut quem suggestorem, ipsum et ultorem sceleris homo daemonem pateretur.
3.56
V\. Justus es, Domine, et rectum judicium tuum. Ut quem, etc.
3.57
R\. Revelantur iniquitatis mysteria; daemon hominem cogit, homo daemonem prodit. Victor medius dijudicat inter illos. Dum daemonem fugat, et hominem sanat, frumentum prodente ipsa malignitate recuperat.
3.58
V\. In fraude circumvenientium adfuit illi, et honestum fecit illum. Dum daemonem, etc.
3.59
R\. Suspiciens Victor, vidit coelos apertos, et crucem auream gemmis ornatam, et vox ad cum: Gemmae sunt animae, crucis gloriam assecutae, cujus ignominiam portaverunt.
3.60
V\. Laetetur Israel in eo qui fecit eum, et filiae Sion exsultent in rege suo. Cujus, etc.
3.61
AD LAUDES, ANTIPHONAE.
3.62
Corpore terras, mente coelos Victor inhabitans, aliquando aliquid nuntiantes, aliquando ineffabili cantus suavitate plausibiles voces angelicas audiebat.
3.63
Jam caelos ingressus, quos et ante oculis apertis suspiciebat, vere nunc revelata facie speculatur gloriam Dei.
3.64
Beata visio! qua in eamdem imaginem, Victor, transformaris de claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu.
3.65
Vere anima tua, Victor, una ex gemmis quae tibi in 1260 cruce apparuerunt, vere infixa cruci, cum divinae inserta gloriae, eamdem sibi induit claritatis imaginem, quam invenit.
3.66
Omnipotens Pater, peccavimus tibi, facti filii alieni; sed appropiavimus in Victore nostro, qui cum vicerit cupiditatem suam, vincat et iram tuam, nos quoque in gratia potenter restituar.
3.67
R\. Filiae Jerusalem, sancta anima migrat. Exite obviam ei.
3.68
V\. Veniens venit cum exsultatione. Exite, etc.