Opuscula duo
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11202 Opuduo
1.1
MONITUM IN OPUSCULA DUO SUBSEQUENTIA.
1.1
Librum sequentem ex codice membranaceo saeculi XIII luci mandamus, qui tractat De passione Christi, et doloribus, et planctibus Matris ejus. Conscriptus est in forma dialogi, et num sit Bernardi Clarae- Vallensis vel alterius abbatis Bernardi, ignoramus; eum tamen publici juris facimus, quia valde devotus est.
1.2
Tractatum alterum De laudibus B. V. M. inscriptum ex alio codice chartaceo in quarto, ut vocant, saeculi XIV, exscribere necesse fuit. Hunc tractatum seu librum vidimus in Bibliotheca coenobii S. Mariae Magdalenae ord. Praedic. Astae, sign. N. A. B. C., num.: Num vero ejusdem sit vel alterius monachi deflorantis opera ejusdem, judicent critici.
1.1
702 2 Quis unquam regnans in coelo sursum, vel peregrinans in terra deorsum, audiens vel mente pertractans quomodo factus est opprobrium ipse Dominus angelorum, et abjectio plebis Filius Dei Patris, et poterit lacrymas continere, vel ei enim erit impossibile flere? Verumtamen, tu, gaude gaudio magno ab ipso, nunc glorifica in coelis, quae in mente clavis amarissimae fuisti confixa suae piissimae mortis. Mihi tamen, obsecro, lacrymas illas infunde quas habuisti in sua passione, ut iis fluam largius.
1.2
De passione filii tui et Domini mei verba ad invicem conferamus.
1.3
Teneris promissionem reddere quam nobis superius promisisti. Memini te mihi in primo exordio nostri sermonis fuisse locutam de doloribus, quos ipsa portasti pro morte unigeniti tui, quia, ut audivi, non modicum perturbatus coepi quaerere, dolens qui essent illi tui sermones.
1.4
Cui ipsa dixit: Qui sunt isti sermones? Interim recogita in amaritudine animae tuae. De his in consequentibus ad invicem conferemus.
1.5
Enarra, te flagito, seriem veritatis, quae mater es veritatis. Ad quem illa:
1.6
Illud quaeris; caput et initium est magni doloris. Sed quia glorifica flere non possum, tu cum lacrymis scribe quae cum magnis doloribus ipsa persensi.
1.7
Cui, inquam, flere peropto, et nihil mihi aliud libet, da quod jubes, et praebe quod cupio.
1.8
Audi, ac servis tuis dicat domina mea. Dic mihi si in Jerusalem eras, quando fuit captus filius tuus, et vinctus, et ductus, ad Annam tractus?
1.9
At illa: In Jerusalem eram, quando hoc audivi, et gressu quo potui ad Dominum meum flens perveni. Cumque illum fuissem intuita pugnis percuti, alapis caedi, faciem conspui, spinis coronari et opprobrium hominum fieri, commota sunt omnia viscera mea, et defecit in me spiritus meus et non erat mihi fere vox, neque sensus. Erant et mecum meae sorores et feminae multae, mecum plangentes eum quasi unigenitum, inter quas erat Maria Magdalena, quae super omnes alias, excepta illa quae loquitur tecum, dolebat, et dum Christus Deus, clamante praecone, imperante Pilato, sibi bajulans crucem ad supplicium traheretur, et factus est concursus populorum post ipsum euntes, alii super ipsum plangentes, alii[ cod. ei] eum illudentes ridebant. Sequebatur et ipsum, prout poterat, ejus moestissima mater cum mulieribus, quae secutae fuerant a Galilaea ministrantes ei, a quibus trahebatur, et tenebatur velut emortua, quousque perventum est ad locum ubi crucifixerunt eum. Ante oculos ejus fuit in cruce levatus, et ligno durissimis clavis affixus, et ipse tanquam agnus coram tondente se vocem non dabat, nec aperiebat os suum. Aspiciebat ancilla Dominum suum, intuebatur mater filium suum in cruce pendentem, morte impiissima morientem, et tanto doloro vexabatur in mente, quanto non posset explicari sermone. Nec mirum, manabat ejus sanguis ex quatuor partibus rigantibus nudis, ligno manibus, pedibusque clavis confixus, de vultu illius pulchritudo effluxerat omnis. Et qui erat prae filiis hominum speciosus, videbatur omnium indecorus. Videbam quod complebatur propheticum illud in eo judicium, cum et non erat illi species, neque decor, quoniam iniquorum vultum illius verberum faedaverat livor, et videbam me deseri ab ipso quem genui, nec supererat alius, quoniam mihi erat unicus, et ideo non poterat capere in me dolor meus; vox mea fere perierat omnis, sed dabam gemitus suspiriaque doloris. Volebam loqui, sed dolor verba rumpebat, quoniam verbum jam mente conceptum, dum ad formationem praetenderet oris, ad se imperfectum revocabat dolor, non inimica cordis vox tristis sonabat foris vulnus denuntians mentis, verba dabat amor, qui raucum sonabat, non lingua vocis magistra perdiderat usum. Loquendo videbam morientem, quem diligebat anima mea, et tota liquefiebam prae doloris angustia. Aspiciebat et ipse benignissimo vultu me matrem plorantem, et me verbis paucis consolari voluit. Sed ipsis consolari non poteram, sed flebam dicendo, et dicebam plorando: Fili mi, fili mi, quis mihi dabit, ut ego moriar pro te? Moritur filius, cur nec secum misera moritur mater ejus? Amor unice, fili mi dulcissime, noli me derelinquere post te trahe me ad te ipsum, ut ipsa moriar tecum. Male solus moreris, tecum morte perimatur ista tuageni trix, et mors, mihi miserae parcere noli, tu mihi sola prae cunctis placens, exere vires tuas, trucida matrem, et cum filio perime simul, Fili et indulcor unice, singulare gaudium vitae meae, animae et omne desiderium, et fac ut ipsa nunc moriar tecum quae te genui ad mortem, sine matre noli mori. Recognosce me miseram matrem tuam, et exaudi precem meam; decet enim filium exaudire matrem. Exaudi me, obsecro, in tuo me suscipe patibulo, ut qui una carne vivimus, una carne pereamus.
1.10
O Judaei, ipsi nolite mihi parcere, qui natum meum crucifixistis. Matrem crucifigite, aut alia quacunque me saeva morte perimite. Dum meo cum filio finiar simul, male solus moritur. O mors, orbas orbem radio, ne videam filium, gaudium, dulcorem! vita mea, salus mea perimitur, ac de terra tollitur spes mea. Cur ergo vivit post filium mater in dolore? Tollite, suspendite matrem cum suo pignore. Non parcis proli, non parcas et mihi; tu mihi, mors, esto serva.
1.11
Tunc summe gauderem, si mori possem simul cum Christo meo dulci, et simul mori misera. Sed mors optata recedit. Vae mihi infelici! Tibi, Jesu, praecepta vincit mors. Morte mori melius mihi quam vitam dulcem mortis; sed fugit a misera, et me infelicem relinquit, cui ipsa mors optata nunc esset.
1.12
O fili chare, o benigne, summe nate, miserae matris suscipe preces. Desine matri nunc esse durus, qui semper fuisti benignus in cunctis. Suscipe matrem in morte tecum, ut vivat tecum post mortem semper. Nihil vivere dulcius mihi quam tecum mori et vivere. Nihil vivere amarius est quam vivere mihi post tuam mortem.
1.13
702 3 Tu mihi pater, tu mihi mater, tu mihi sponsus, tu mihi filius, tu mihi omnia eras. Nunc orbor patre et matre, viduor sponso, et desolor prae omnibus, omnia perdo. O fili mi, ultra quid faciam? Vae mihi! veni, fili. Quo vadam? Ubi me vertar, dulcissime? Quis mihi solamen, piissime? Quis mihi de caetero subsidium et consilium ultra praestabit, fili charissime? Omnia possibilia sunt tibi. Sed si non vis ut moriar tecum, mihi relinque aliquid benigne consilium. Cui oculis et vultu, Domine, tam anxie in cruce annues?
1.14
De Joanne, ait: Mulier, ecce filius tuus, et erat ipse praesens Joannes vultu tristis, lacrymis semper plorans, ac si diceret:
1.15
O homolus[ cod. homulus], ad flendum mollis, ad dolendum! Tu scis quia ad haec veni et de te carnem assumpsi, ut per crucis patibulum salvarem genus humanum. Quomodo implebuntur Scripturae? Scis enim quia oportet me pati pro salute generis humani, sed die tertia resurgam tibi, et discipulis meis patenter apparens. Desine flere, dolorem depone, quia ad Patrem vado, gloriam paternae majestatis percipiendam ascendo. Quinimo et gratulare mihi, quia nunc inveni ovem errantem, quam tam longo tempore perdidi. Moritur unus, et ut idem totus reminiscatur mundus, ob meritum Christi, peccatores salvantur cuncti nunc, unius ob meritum. Quod placet Deo Patri, quomodo displicet tibi, mater dilecta? Calicem quem dedit mihi Pater, non vis ut bibam illum? Noli flere, mulier, noli flere, dulcissima mater. Non te defero, non te derelinquo, tecum sum, tecum ero omni tempore saeculi; si secundum carnem subjaceo imperio mortis, secundum divinitatem fui, sum et ero semper immortalis et impassibilis. Bene scis unde processi et veni. Quare ergo tristaris si illuc ascendo unde descendi? Tempus est ut revertar ad eum qui me misit, et quo ego vado, non potes modo venire; venies autem postea.
1.16
Interim Joannes, qui nepos tuus reputabitur tibi filius, curam habebit tui, et erit tibi solatium fidelissimum. Inde Joannem intuitus ait: Ecce mater tua, ei servies, curam illius habe, eam tibi commendo, suscipe matrem meam, suscipe matrem tuam, imo magis suscipe meam.
1.17
Tacebant isti virgines, ambo prae dolore loqui non poterant, nec respondere verbum, quia illum videbant quasi mortuum. Erant enim illi velut mortui, unde spiritus eorum voces exhalare non poterant. Audiebant, et tacebant, quia prae dolore loqui non valebant. Defecerat enim spiritus eorum, et amiserant virtutem loquendi; solus illis dolor, luctus qui remansit anxius, amabat flere, et flebat amare. Amare flebant, quia amare dolebant. Nam gladius Christi animas utriusque transibat. Transibat sensus saeve, perimebat utrumque, quo magis amabat segnior fiebat in matre. Mater sentiebat Christi dolores. Virgo quem peperit gladium est passa doloris, Christi morientis vulnera matris erant, Christi dolores fuerant tortores in anima matris. Mater mater erat levata pignoris morte; Morte martyr erat percussa cuspide teli quo membra Christi servi foderunt inique, ipsa erait, quam dolor magnus tenebat. In mente ejus creverant immensi dolores, nec poterant exterius refundi. Intus atrocius saevientes dolores nati matris animam gladiebant. In carne Christus solvebat debitum mortis, quod gravius erat quam mori animae matris.
1.18
Interim Christus Matri et Joanni dixit: Sitio, et dederunt ei, qui crucifixerunt eum, acetum cum felle mistum. Quod cum gustasset noluit bibere, et dixit Consummatum est, et clamavit voce magna, dixitque: Pater in manus tuas commendo spiritum meum. Et sic dicens exspiravit. Tunc tremuit terra, tunc sol sua lumina clausit, Moerebant poli, moerebant sidera cuncta, Omne suum jubar amisit sua lumina perdens, Omnis plangendo recessit fulgor ab alto. Scinduntur duri lapides, scinduntur culmina templi.
1.19
Surrexerunt multi apertis tumbis sepulcri fatentes Christum cum voce publica Deum.
1.20
702 4 Cogitare libet quantus dolor interfuit matri, cum sic dolebat, quae ita sensibilis erat. Non lingua loqui, nec mens cogitare valebat quanto dolore anima tunc tenebatur Mariae. Juxta crucem Christi stabat emortua Virgo, quae illum concepit virgo de sancto Spiritu; vox non erat ulla, dolor abstulerat vires. Imo strata jacens pallebat quasi mortua, vivens vivebat, moriens vivensque moriebatur, nec poterat mori, quia vivens mortua erat; in anima illius dolor saeve saeviebat, optabat mori quam vivere post mortem Christi, quod male vivens mortua tunc erat. Ibi stabat dolens, confecta saevo dolore, exspectans Christi corpus deponi de cruce; haec plorabat, dicens, atque plorando dicebat: Laedite mihi miserae, vel corpus exanime. Complevisti vota. Exstinctum deponite. Mater, vel simili magis me morte jungite illi, ut cum suis pereant doloribus infiniti dolores. Deponite eum mihi, ut habeam mecum ejus exanime corpus, mihi solamen erit, vel saltem defunctus.
1.21
Juxta crucem stabat Maria considerans vultu benigno Christum pendentem in crucis ligno, stipite saevo, pedibusque flexis, junctisque manibus levabat in altum, amplectens crucem, ruens, et oscula ejus, Christi qua parte sanguis nuda rigabat, ut Christum valeret amplecti, quae non poterat sursum volebat tendere manus. Sperat amor multa, quae raro, vel neque fieri possunt sibi concedi. Cuncta amor impatiens credit, volebat amplecti Christum in alto pendentem; sed manus inde frustra tensae in se complexae redibant. Se levans a terra sursum se erigebat ad Christum, et quia tangere nequibat illum, male collidebatur ad terram; ibi prostrata jacebat doloris immensitate depressa, sed eam erigere compellebat vis magni amoris incensam. Impetu amoris surgebat intensis manibus attractare cupiens Christum. Erat enim vero magno cruciata dolore, terram iterum petere cogebatur. O quam male tunc illi erat, gravius erat illi vita vivere tali, quam mortis gladio ab impiis saeve necari, tamque mortis pallor ejus perfuderat mentem, vultu tamen perfuderat, et genis, et ore rubra erat Christi cruore. Cadentes guttas sanguinis ore tangebat, terram deosculans, quam cruoris unda rigabat.
1.22
Interim quidam vir nobilis, nomine Joseph, qui erat discipulus ejus, sed tamen occulte, confidenter ad Pilatum ingreditur, sibi postulans dari corpus Domini nostri Jesu, quo concesso sibi, accersivit quemdam virum sapientem, et legisperitum discipulum Christi occulte similiter, nomine Nicodemum, et convenerunt ad locum ubi Dominus crucifixus erat, secum instrumenta portantes, quibus clavis avulsis de cruce possent deponere eum. Quos dum mater ejus vidit volentes deponere ipsum; quae de morte consurgens, paululum reviviscens spiritus ejus, et illud, quod poterat, adjutorium ministrabat. Unus clavum e manibus trahebat, alius ne caderet corpus examine sustentabat. Stabat et Maria, brachia levans in altum, ut caput et manus dependentia Christi super pectus traheret ipsa simul. Quem dum attingere valuit, in osculis, et amplexibus ruens de eo suo dilecto, licet exstincto, satiari non poterat. Hoc dum de cruce in terra corpus depositum fuit, super ipsum ruens prae incontinentia doloris et immensitate amoris quasi mortua stabat.
1.23
Stabat ad caput exstincti filii sui mater Maria lacrymis faciem ejus rigans; per diversa torquebatur suspiria interius, frontem, et genas, oculos, quasi simul et nasum, omniaque frequentius osculabatur, ipsa lacrymarum tanta ubertate flebat, ut carnem cum spiritu omnem in lacrymis resolvi putares. Rigabat lacrymis exstinctum filii corpus expositum, cum fuerat in lapide, quem madebat, in quo ejus lacrymae adhuc apparere ferunt; illus facta revocabat ad mentem.
1.24
Quis vel qualis fuerat, quem ipsa Virgo concepit sine umbedine, peperit et sine dolore, totum ei erat omne, quod ipsa videbat, tamen Deus et Dominus suus, et unicus filius ejus. Et sic male ei erat, sicut ipse omne poterat, et esse dolebat. Dicat, si potest, quicunque dicere cupit, quantam Christi mater tenebat miseriam doloris Virginis? Dolorem posse narrare non credo. Tamen rectus erat amoris continens modus; non desperabat, sed pie justeque dolebat, quem genuit Virgo, injusta morte dolebat damnatum, sperans tamen ipsum die tertio resurgere.
1.25
702 5 Quaedam et illae plorabant feminae sanctae, quarum prior erat numerus, paucique virorum, qui lugerent Christum simul cum Virgine matre. Erant et angeli simul cum illa dolentes, tamen dolentes si poterant, qui de pio dolentes, et justo dolore. Compatiebantur in morte Christi dolendo, gaudentes quod redimeretur genus humanum, flebant, ut arbitror, amarissime mente conturbati, quia matrem Christi videbant tanto dolore teneri. O quis angelorum vel archangelorum contra naturam illic non flevisset! imo contra naturam immortalis Deus homo mortuus jacebat. Videbant corpus Christi sic male tractatum ab impiis, sic vulneratum jacere exanime, et Mariam suo cruentatam cruore, illam piam, illam sanctam, totam bonam, totam dilectam, totam dulcem, totam pulchram, totam delectabilem Mariam suam beatissimam matrem tantis cruciari singultibus, tam amoris repletam doloribus, sic amarissime flere, unde suas lacrymas non poterat refrenare. Flebat luctus, et planctus, et moeror ab angelis praesentibus ibi quales docebat luctus spiritus almos. Imo mirare, si angeli cuncti non flevissent etiam in illa beatitudine ubi est impossibile flere. Credo propter quod loquor, quod dolebant, si dolore valebant, sicut enim fuit possibile Deum per assumptum hominem mori, ita possibile fuit angelos beatos dolere in morte Domini sui.
1.26
Joseph ab Arimathaea vir sanctus, et justus, qui cum Nicodemo deposuerat Christi corpus de cruce sicut Evangelium ei testimonium perhibet, posuit eum in sindone munda conditum pretiosissimis aromatibus, et posuit illud in monumentum novum, quod fecerat sibi alacriter, et devote; tunc ad illius exsequias angelorum millia millium decantabant, quia omnes convenerant ad sepulturam Domini sui. Illi laudes extollebant ad coelum. Maria plorabat amare juxta sepulcrum, dum Joseph et Nicodemus Deum ponerent in sepulcrum. Volebat mater moesta simul sepeliri cum illo. Haec erat enixa super dilectum suum, amplectens illum cum omni amore, dulcissime deosculans ipsum, dicebat: Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos amici mei. Illum paululum relinquite, ut aliquam videndo habeam consolationem, o charissimi, adhuc mihi, ut faciem illius sub tecto, vel animam valeam contemplari, nolite eum tradere sepulturae tam cito, date illum miserae matri suae, ut habeam illum mecum, vel saltem defunctum, aut si illum ponitis in sepulcro, me miseram deponite cum illo; mallem, quia et post id supererit mihi. Illi ponebant Christum in tumbam, et illa trahebat ad seipsam. Illa volebat eum ad se retinere, et illi volebant eum tradere sepulturae, et sic fiebat haec pia lis, et miseranda contentio inter eos. Omnis caro tamen sic amarissime flebat, ut nullus eorum ad plenum verba formare posset. Videbant intrare matrem omni destitutam solatio, et super illam dabant potius planctum, quam super exstinctum filium suum, Dominum nostrum. Major illis erat dolor de matris dolore, quam fuerat de sui Domini morte. Flebant igitur cuncti miserando dolore gementes, et sic vitae Dominum mortis sepulturae dederunt. Sepulto Domino, sepulcrum mater amplectitur omni corde, et qua poterat voce benedicebat filium suum. Sedens ad sepulcrum in viso capite illi extendebat manus desuper osculans illud, nimis amare Dominum deplorabat singultu.
1.27
Accessit Joannes, cui eam commendaverat Christus, et lugens ipse eam levavit lugentem; nam cruciata gemitibus, fatigata dolore, afflicta plorationibus, pedibus stare fere nequibat, et tamen sic portatur, a mulieribus sanctis adjuta, a cunctis plorantibus simul, Jerusalem ingreditur, quam feminae multae videntes, motae pietate super illius dolores ad luctum convertebantur amarum, et illarum quaedam ambulantes post illam etiam lamentabantur. Plorantes plorabant, multaeque condolebant Mariae. Nam dolor ejus multos faciebat dolores. Vix poterat lacrymas continere quicunque videbat eam plorantem. Tam pie plorabat, et tam amare dolebat, quod ex pio suo ploratu multos etiam invitos trahebat ad luctum; planctus fiebant a quocunque transibat.
1.28
Maria plorabat ipsa, plorabant ambulantes cum ipsa, plorabant multi venientes obviam ei, sic usque deducitur a plorantibus plorantes quousque perventum est ad domum Joannis. Ibi resedit, ibique permansit in domo sua cum Joannes retinuit, et sicut propriam matrem eam in corde dilexit.
1.29
O felix, o beatus Joannes, cui talem Dominus commendavit thesaurum. Reddet tibi Dominus mercedem dilectionis, quam in ejus matre tibi commendata ab ipso semper habuisti. Benedictus tu a Christo. Benedictus a matre ipsius, quam dilexisti puro et mundo corde. Benedicti sunt omnes qui diligunt eam.
1.30
Et semper sit benedictus filius ejus Jesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Deo in unitate Spiritus sancti per omnia saecula saeculorum. Amen