Opuscula duo
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11202 Opuduo
2.1
TRACTATUS AD LAUDEM GLORIOSAE V. MATRIS.(Eugenius de LEVIS Anecdota sacra, p. 70.)
2.1
702 6 Syllabae coelestibus sacramentis plenae, ore polluto, amorem mihi, et verecudiam intermittunt, quia vir pollutus labiis ego sum, cor immundum habeo, pollutam linguam rubigine pollutionis tinea denigratam. Aegra est conscientia quam tinea ad ultionem corruptionis corrodit. Ad loquendum igitur de hac salutatione non solum sermonis infirmitatem, sed et silentium profiteor. Supercecidit ignis mihi, ut non possim videre hunc solem in radio, imo radium, de quo sol verus procedit. Syllabas hujus salutationis coelestibus sacramentis plenas de illo libro credo sumptas, quem signatum vidit Isaias qui si detur scienti, vel non scienti litteras, neuter legere poterit. Regina coelorum haec est, de qua loqui nitimur, sed mater misericordiae terret hoc; solatur illud, sed quia mater misericordiae pro peccatoribus est facta porta Coeli, praesumit misericordiae confidentia quod dissuadet misericordiae altitudo. Scio siquidem quod fracti sunt ad numerum dentes mei. Scio certe quod non est splendida laus in ore peccatoris, et cum non praesumpserim psalmum, ut det tympanum sonum suum, tanquam aes sonans aut cymbalum tinniens, sed licet vox discordet a vita, scio tamen quod verbum de regina est ex altitudine magis gloriosum. Dicamus ergo: Ave, Maria, gratia plena.
2.2
O nova, o coelesti nectare delibata. O vere praedicanda salutatio: Surge, aquilo, et veni, auster perfla nobis syllabas hujus salutationis in dulcedine, ut fluant aromata illius. In hac salutatione quaelibet syllaba odore paradisi redolet, quia verba haec vere sunt coeli melle mellita, et quia de throno procedunt in hac valle lacrymarum peregrina, vix habitant domos luteas Evae filiis intelligenda. Nardus cum croco, et crocus cum nardo fistula, et cinnamomum, myrrha, et aloe, cum universis lignis Libani. In salutatione mutua dulcedine respirant nitor verborum grammaticus, titubator dialecticus, exornator rhetoricus, et his verbis obstupescunt quod mirabilis salutatio procedens a throno lampades habet coruscantes, ut lychnum pectoris perspiciat et illustret. Haec salutatio in sacrario Trinitatis est digito Dei conscripta, cum in consistorio coelestis palatii a notatione majestatis sumpsisset originem, uni de fortissimis palatii ad deferendum est delegata. Gabriel namque Dei fortitudinem Hebraeus interpretatur. Mittitur namque Gabriel archangelus, et egreditur de Rege ad reginam, de Imperatore ad imperantem, de civibus coeli ad condominam palatii. Ingreditur ad Virginem regis perelectam, et eo forte alacrius, ut cum angeli prius haberent Regem, habituri essent et reginam, et ut ad supplendam ordinis angelici ruinam, peccatores ingredi viam paradisi, mater misericordiae, regina angelorum, porta fieret Coeli. Ingressus ergo angelus: Ave, inquit, gratia plena, Dominus tecum. Libet intueri, libet amplecti, libet admirari in hac salutatione titulos imperatricis nostrae radiantes in diademate, et ipsius gemmas contemplari. Inspice syllabas hujus altissimae salutationis, et invenies in sigillo imperatricis nostrae, quasi characteres spiritualis gratiae annulo auctoritatis impressos. Videtur mihi videre in hoc sigillo quasi quatuor potentissimi luminis gemmas mutua redumbratione rutilantes. Quarum prima est Gratia plena, secunda Dominus tecum, tertia benedicta tu in mulieribus, quarta benedictus fructus ventris tui. Quarum tres tulit Gabriel de coelo, quarta loquente Spiritu sancto per os Elisabeth prophetantis expressit. Pereminet autem his quatuor veluti in fronte sigilli sidereum nomen Virginis, videlicet stella maris, quia sequentibus in mortali luce intimi luminis radios refundit. Turbulentissimo hujus mundi profundo superposita est haec stella maris, ut a scopulis muniat, a fluctibus eripiat, a piratis defendat, ad portum perducat. Quot autem, et quanta sint hujus impacatissimi maris pericula omnes filii Evae ingemiscunt, qui vel ad praemia suspirant, vel exsilium deplorant. Tota enim vita praesens tentatio est, de qua nimis vincitur quisquis vinci non veretur. In hoc enim mari magno, et spatioso manibus tot reptilia sunt quot vitia, tot naufragia quot excessus. O fidelis anima, in omni naufragio tuo leva oculos ad radium hujus splendidissimi sideris. Inspice stellam, invoca Mariam. Fige mentis aciem in hoc serenissimum lumen. Si cadis, resurges. Si mergeris, erigeris. Si petis, accipies. Si vadis, evades. Nonne splendida speculatione hujus splendidissimi sideris Theophilus involutus de profundo aeternae damnationis enatavit? Nonne contemplatione hujus serenissimae claritatis Basilius in precibus exauditus consolationem accepit? Haec stella maris coelos exornat, terras illustrat, mare illuminat, abyssum penetrat. O singulare remedium omnibus, qui tam causa originis, quam damnationis Evam matrem circumferebant, qui in has tenebras exteriores, inferiores projecti tanti sideris claritate post tantae mortis umbram inveniuntur! Hanc stellam si aegris inspexeris oculis sanat, si proficientibus confortat. Haec stella vere medicinales habet radios, quae fugat tenebras, urit vitia, auget virtutes, et quanto magis inspexeris, tanto magis illuminat. Hanc stellam, si in profundo sis, suspice; si nunquam vidisti, aspice; si defuisti, respice; si magis illuminari vis, inspice. Haec stella lexat de profundo, monstrat viam, imo in portum dat sine periculo.
2.3
Domine Jesu Christe, sol aeterni luminis, qui voluisti ut mater tua esset stella maris, per stellam ipsam, quaeso, illumina tenebras meas. Haec stella maris radios habet coelis admirabiles, inferis terribiles, terris salutares. Hoc praeclarissimum sidus admirantur, et laudant astra matutina, et jubilant omnes filii Dei. Ad hujus credo novitatem sideris tota fraterna multitudo proclamat: Quae est ista quae ascendit?, et est terribilis, inque portis inferni propter virtutum quibus praeeminet excellentiam. Terribilis Judaeo, terribilis Manichaeo propter fecunditatem inauditam. Terribilis, inquam, haereticis, qui in filio Virginis naturam confundunt, vel personam. Terribilis omnibus certe, qui de partu Virginis conjecturis naturalibus habetati coeleste mysterium terrena argumentatione sugillant et corrodunt. Ad hujus coeleste radium lippit Judaeus, obtunditur haereticus, Christianus illuminatur. Lux enim, quae sanos delectat oculos, aegros offendit.
2.4
702 7 Tibi autem, o fidelis anima, hujus stellae radius illustrat mentis aciem, et depellit caecitatem. Haec est enim gratia plena. Plena, inquam, dulcedine, plena omni suavitate. Hanc enim inventor gratiarum omnium, distributor charismatum, Paracletus in accubitu totius Trinitatis tanquam regale palatium ornatu mirabili praeparavit. Aedificavit enim sibi domum in ea Dei sapientia, et spirituali opere columnas in ea septem erexit, dum illum Virgo gestavit in utero, in quo omnis pulchritudo divinitatis corporaliter habitavit. Si vasa pigmentorum diu servant aromatum fragrantiam, et diu retinent odorem, quem prius receperunt, quanto magis apotheca omnium gratiarum, in qua coelestis pigmentarius cum omnibus suis unguentis se collocavit, et cum omnibus deliciis accubuit, Nardus Virginis dedit odorem suum, et regem de accubitu gloriae attraxit, et virginalis aulae sacrarium angelorum plenitudo implevit. O inviolabile castitatis lilium! Beatissima Virgo Maria, tu es vivum vivi Dei templum, Spiritus sancti sacrarium, cella pigmentaria, thalamus Sponsi, aureum vivi Salomonis reclinatorium, lectus coelestium nuptiarum, coetus aromatum, paradisus omnium deliciarum. Tu plena gratia, de qua nobis plene plena gratia emanavit, quae nobis omnia Pater cum Filio dedit, et merito caeteris es plenior, quia Dominus tecum in corde, tecum in utero, tecum in opere, tecum in verbo; tecum, ut te sanctificet, tecum, ut te conservet, tecum, ut in te inhabitet, tecum, ut te faciat matrem de filia, reginam de ancilla, coelum de terra. Dominus tecum, qui misit me, Dominus tecum, qui loquitur in me, Dominus tecum, qui praevenit me. Sub eo, qui miserat, discurrebat angelus, sed mentes praevenit, quia velociter cucurrit sermo ejus. Deus vero in omni creatura est, quodammodo eum significat in propositione, cum dicitur fuisse in Maria virgine. In prophetis quidem, et apostolis fuit per inhabitantem gratiam, sed longe aliter in Virgine, quae facta est ipsius habitantis gratia gratiae habitaculum, et in utraque natura inviolatum Verbo Deo praebuit hospitium. Dominus tecum Pater cum Filio, Dominus tecum Filius cum Paracleto, Trinitatis opere indiviso. Et ideo Benedicta tu in mulieribus, quae singularis meriti es, Benedicta tu in mulieribus, quae mulier salvatrix es, Benedicta tu in mulieribus, quae mater et virgo es. O vere femina super feminas benedicta! O benedicta super omnes benedictas praeelecta! O vere praeelecta super omnes praeelectas unica! O vere gemma inaestimabilis de thesauro sapientiae coelestis producta, et totius Trinitatis artificio inseparabiliter adornata! O mater, et matrum gloria! O singularis puerpera, de cujus partu stupet Romanamet fides, miratur natura, fugit consuetudo. Utrumque enim supra rationem est; utrumque credere fidei meritum est: et quae mater virgo, et qui Deus homo. Mater Eva, mater doloris, quae prius filios damnasti quam pareres, amplectere cum omnibus filiabus pedes hujus novae matris, quia ipsa tollit antiquam amaritudinem, tollit opprobrium, rescindit damnationis chirographum, delet proscriptionem.
2.5
O Virgo, virga nobilis, virga Jesse, per quam in ramo convaluit, quod perierat in radice. Radix amaritudinis Eva, radix aeternae dulcedinis Maria. Haec est miranda, et profundissima dispensatrix sapientiae, quae talis virga nascetur de tali radice talis filia de tali matre, talis libera de tali proscripta, talis imperatrix de tali captiva, tam florens rosa de tam sicca spina! Mater tua vix habuit innocentiam, et amisit. Vix stetit, et cecidit. Nondum pepererat, et nascituros damnavit. Sed beatissima virgo Maria contra lethiferum suasionis venenum facta est regale antidotum, ut ex suo utero praepararet medicinae coelestis arcanum. Tu es vere benedicta in mulieribus, quia tu es mira medicina, virginum decus, innocentiae speculum, castitatis exemplum, integritatis forma, ut adducantur regi virgines; servit iis virgo mater prima, et proximae ejus post eam afferunt laetitiam, et exsultationem. Si enim filiae regis in exsultatione, honore sponsi, si filiae Tyri intrant ad nuptias, quanto magis tu Virgo, mater Sponsi, regina virginum in vestitu deaurato circumdata varietate, omnes choros coelestium spirituum exornas. Tu es igitur ornamentum coelestis curiae, stupor angelorum; tota unum miraculum, tota unum inaestimabile novum. Tu es via compendiosa in coelo, obses fidei, arca spei in cordibus fidelium. Tu es inter Deum et hominem vivum vivi foederis tabernaculum. Tu es propitiatorium, quod non solum obumbrat cherubim, imo, et totius Trinitatis sanctorum sancta. Vere igitur Benedicta tu in mulieribus, quia benedictum nomen tuum. Benedicta maternitas tua, benedicta verba tua, benedicta pudicitia tua, benedicta humilitas tua, benedicta plenitudo tua, benedicta integritas tua. Et inde juste, quod Benedictus fructus ventris tui. Fructus vitae, imo vitae vita, omnesque paradisi delicias, aromatizans sub tantae dulcedinis essentia. Hujus fructus odore homo de terra ad patriam trahit. Angelus in patria satiatur. Hujus fructus odor non enim, ut Jacob, odor agri pleni, sed plenitudo communis boni inebrians plene, satians plene, non labens per aetatem quia delectationes in dextera ejus usque in finem. In hoc fructu ventris tui amplectitur anima, quia lignum vitae de paradiso in convallem transplantatum, et pretioso filo balsami surculo insitum, ubi intus suavis ligni nobilitas quadam gemina dulcedine reddit odorem suum.
2.6
702 8 Tu es igitur pretiosi odoris filo balsami odor beata Virgo, imo quasi lignum vitae, Verbum Patris in utero tuo. Cum felix illa peccatrix funderet unguentum super pedes Jesu, impleta est domus odore unguenti. Quanto magis domus pudici pectoris reddit odorem suum omnium gratiarum chrismatibus perfusum illustratione Spiritus sancti. Unguentum effusum nomen tuum, Virgo Maria. Unguentum est nomen Sponsi, qui ex te natus est. Trahe nos post te, ut curramus in odorem ventris tui, quia adolescentes diligentes Sponsum diligunt te. Fac nos intrare ad nuptias Sponsi ubi bibunt amici, et inebriantur lumine, saturantur figurarum mysteriis, videlicet ut pagina, ubi virginei partus novitatem tot praecedentia signa designarunt, sicut Moysis visionem in ardentem rubum; veneratur Aaron in arida virga flores unius sacramenti. Stupet Gedeon in sicca terra, velut in Madian. In porta Ezechiel miratur clausa solius regis transitum. Thronum quoque fecit Salomon ex ebore, quem vestivit auro purissimo castitatis suae, et charitatis suae Matris virgo signans privilegium. Sed praecedentium figurarum, quasi stellae minores, velut coruscantibus radiis hujus diem salutationis Gabriel angelus plenius illustrat dicens: Ave, gratia plena, Dominus tecum. Speciosa et suavis facta es in deliciis tuis sancta Dei Genitrix, quia totum tuis aspirat unguentis quidquid habet hortus odoris, vel thesaurus spiritualium deliciarum in cubiculo, et in hortis aromatum. O Virgo benedicta, et inter benedictas unica, ex intemeratae tuae pudicitiae thalamo sacramenta nostrae redemptionis ordinata sunt. Tu es laus et decus humani generis, advocata pacis, et hominis in terris, miraculum angelorum, naturae ornamentum, lampas solis, imo sol solis Tabernaculum illuminans mirabiliter a montibus aeternis.
2.7
Ex te ineffabiliter ascendit lumen in testa nostrae carnis, ut drachmam diu perditam choris revocaret angelorum sapientia coelestis. Secundum est ut, cum te, serenissima Virgo, tot gratiarum radiis sol vivus perfundet, qui non solum in septentrionali polo, sed et in toto mundo coelum et terram illuminans rutilares stella maris, et qui te ministrante lumen divinitatis in testa nostrae carnis per inventionem drachmae decimae hoc auctum est angelis, ut non solum de coelestibus haberet gaudia, sed et in conversione peccatorum ampliorem gaudendi materiam inveniret in terris. O clementissima Virgo Maria, qui creavit te, regnat in te, et in suo corporaliter habitare figmento figulus non dedignatur. Unde gratulanter mons Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus, et sicut laetantium omnium habitatio est in te, sancta Dei genitrix. Exsultabimus ergo, et laetabimur in te memores uberum tuorum. Meliora unguenta tua, Sion, super omnia aromata. Multae filiae congregaverunt divitias, tu supergressa es universas. Quia ergo congrue dicitur, ut tibi oranti nihil negari possit, fac nos tecum introduci in cellam vinariam, ubi rex ordinavit in te charitatem suam, ubi Joannes evangelista custos tibi delegatus est, et ubi Gabriel paranymphus miratur plenitudinem tuam, ubi inter coelestis militiae Theophenias chori virginum sequuntur te reginam, ubi vera stella maris quasi eumdem cuncto sole tenens circulum, ubi lux es eclipsim nesciens, ubi immortalis charitas est inter te et Filium. Ubi gloriosa aicta sunt de te, civitas Dei, Mater Dei, sedes totius gratiae, lampas lucis aeternae. Si enim Justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum, quanto magis tu, quae lumen de lumine, lumen a Patre luminum, lumen omnium protulisti astrorum. O serenissima stella maris, respice pro me peccatore, preca suppliciter ad solem tuum, ut possim videre hanc stellam cum suo sole inter speculationes angelicas tantae claritatis intuentium. Deus meus, illumina tenebras meas. O beata Virgo, descendentem in te Filium Dei Christiana pietas sincerae fidei brachiis amplectitur, quae quidquid in aliis matribus natura refert infirmum, totum tibi transivit in sacramentum, ut inaestimabile generante secretum ullo modo praesumat attingere cor humanum, nisi forte quasi similitudine dissimili ut rorem in lana, qui trajecto per solis radium speculo sic genitale aulae thalamum verbum Patris introisse dixit. Non in igne, non in commotione domus, sed spiritus aurae tenuis, et in eo domus contremiscit, ut populus in deserto, quem terrent coruscationes, et fulgura, sed ad ultimum sol in conspectu luminis ex Virgine videndum se praebuit, pia tamen nube carnis opposita.
2.8
702 9 Gaude, beata Virgo, cujus gaudium in hac vita lucis contemplatione semper est indeficiens, dum eum lactas in terris, qui angelos nutrivit in coelum. O gaudium matris contra matrem transcendens gaudia, cujus filius mortuos suscitat, et de morte triumphat, coelos penetrat. Duo haec nomina, Mater, et virgo in materiali repugnantia tibi, beata Virgo mirabiliter conveniunt, et quasi geminata luce tam salutarem quam mirabilem perpetuam merito claritatem infundunt. Tibi enim Christiana pietas plenissime credit esse collatam quamdam participationem divinitatis a Domino filio tuo gratuitam, Virgo mater capere potuit, vel sustinere. Sicut enim Deus Pater nulli angelorum dixit: Filius meus es tu nisi Unigenito, ita nulli inter filias Evae dixit: Mater Filii mei es tu, nisi tibi, beatissima Virgo. Si autem cherubim et seraphim ardore charitatis ita inflammantur, ut forsitan quod tunc creatura potest in deitatis transeat statum, quanto magis tu mater Virgo unita es filio tuo, et tuam carnem deificatam in filio multitudo angelorum adorat. Licet enim Christiana pietas omnium sanctorum patrociniis juvetur, specialiter tamen plenitudo gratiae humano generi ex tua intercessione, quasi puteus aquarum viventium de Libano coelesti copiosius emicat. Persuadet enim, imo compellit tua nos celsitudo credere quod per angelos, et per angelorum ministeria saepe tuis devotis subvenias, et postremum ad regnum filii tui perducas. Si enim angelus angelorum mittitur, confidenter debet credere Christianus devotus, quod imperatrix angelorum tanto magis habet angelos in obsequium, quanto differentius per illum nomen haereditavit. Si autem cherubim et seraphim, immerito hoc hausto de fonte vitae bibentes inferioribus angelorum ordinibus, ita de consilio palatii quaedam arcana revelant ut fluminis impetus totam illam laetificet civitatem; quanto magis tu gloriosa theodotos[ Sic. An θεοτόνος?] de occultis filii in amplexu ejus degustata mysteria, et angelis et hominibus copiosius effundis.
2.9
Quid dicemus de te, o praeclara mater inter mulieres? Si solem te dixerimus, splendidior es. Si rosam, floridior es. Si cinnamomum, et balsamum aromatizans species, percellis odore, quia privilegia tibi concessa, non solum hominibus, sed et angelis, credimus admiranda. Si splendida facta est facies Moysi ex consortio sermonis Domini; quam gloriosum credimus inter omnes sanctos lumen vultus tui, quae cum filio una es caro ex mirabili genitura, et unus unius ardentissimae charitatis spiritus. Si Josue dux Israel cum esset in sanguinis effusione jussit solem stare in Gabaon, quomodo non omnia sidera ad nutum imperatricis gloriosae discurrunt? Respice ergo beatissima Virgo, ad nos proscriptos in exsilio filios Evae, in quibus, et primitiae calamitatis participia et tributa mortis, et vectigalia peccati adhuc damnavit. Adhuc enim vae quod propinavit Eva damnat in nobis. Adhuc in pugna sumus. Adhuc serpens Evam, Eva virum impugnat. Adhuc enim sensualitas rationem, adhuc rationis instantia partem inferiorem sollicitat. Adhuc in eadem domo quinque in tres, et tres dividuntur in duos, et inimici hominis domestici ejus. Ut igitur in eorum conflictu habeamus constantiam, mitte nobis illum egregium coelestis curiae principem paranymphum tuum Gabrielem, qui, sicut nomine, ita et virtute fortitudinem divinam nobis ex sua benignitate mittere velit. O Mater misericordiae, resiliente te non est in tota sanctorum conversatione, qui pro nobis loquatur, qui pro nobis intercedat ad filium tuum. Sed, te intercedente, quatuor animalia, et viginti quatuor seniores mittentes voces suas procidunt ante thronum coram Agno, et universa multitudo sanctorum confidentium pro nobis orationem assumit. Precatur Moyses in conspectu Domini Dei sui, et orans pro populo suo rogat, ut memor sit juramenti, quod habuit ad Abraham, et Isaac, et Jacob, et placatus est Dominus. Sed tu, mitissima Virgo, roga Filium tuum, ut memor sit foederis sempiterni, quod firmavit Verbum in carne de te sumpta, quod pepigit Verbum in sanguinis effusione, quod sigillavit indissolubili chirographo in sacramentis redemptionis nostrae. Qui ergo sub tua protectione confugimus, assume orationem ad judicem nostrum, Filium tuum, ut tu salus, quae salutem nostram proficiendo inchoasti, intercedendo perficias. Amen.