Parabolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11254 Parabo
1.1
1245 PARABOLA I. De pugna spirituali [alias, De fuga et reductione filii prodigi ].
1.1
Rex dives et praepotens Deus omnipotens filium sibi fecit hominem, quem creaverat, cui sicut puero delicato paedagogos delegavit legem, prophetas, caeterosque tutores et actores usque ad praefinitum tempus ejus consummationis. Instruxit eum et monuit, dominum eum paradisi constituens, omnesque thesauros gloriae suae ei ostendens et repromittens, si se non desereret. Et ne quid deesset bonis ejus, etiam liberum arbitrium ei indulsit, ut bonum ejus esset voluntarium, non coactum. Accepta licentia boni et mali, coepit eum taedere bonorum suorum, a concupiscentia sciendi bonum et malum. Egressus igitur de paradiso bonae conscientiae, nova quaerens quae nesciebat, qui nulla adhuc nisi bona noverat; paternis[ alias, patriis] legibus et paedagogis relictis, manducavit de ligno scientiae boni et mali contra vetitum Patris: et abscondens se miser, et fugiens a facie Domini, coepit vagari puer insipiens per montes altitudinis, per valles curiositatis, per campos licentiae, per nemora luxuriae, per paludes voluptatum carnalium, per fluctus curarum saecularium.
1.2
Videns autem antiquus praedo lascivum puerum sine custode, sine rectore, procul a domo Patris vagantem; accessit, et pomula illa inobedientiae manu malae persuasionis ei porrigens, postquam ab eo consensum elicuit, aggressus est miserum, et in terram, id est in terrena eum desideria praecipitans, pedesque, id est mentis affectiones, ne resurgat, fortissimis ei saecularis concupiscentiae vinculis alligans, manusque operationis, et oculos mentis; misit eum in navim malae securitatis, et flante vehementer vento adulationis, transvexit eum in longinquam regionem dissimilitudinis. Veniens ille in regionem non suam, venalis factus est omnibus qui praetergrediuntur viam. Discit porcos pascere, siliquas porcorum manducare: dediscit omnia quae didicerat, et discit quae nesciebat, servilia scilicet opera. Vinctusque in desperationis carcere, ubi in circuitu impii ambulant, in mola impiae circuitionis cogitur molere emolumenta malae conscientiae. Proli dolor!
1.3
Et ubi modo est pater ille potentissimus et dulcissimus atque liberalissimus? Nunquid potest oblivisci filium uteri sui? Absit, absit! Non obliviscitur, sed miseretur, condolet et conqueritur de absentia et perditione filii sui. Mandat amicis, sollicitat servos, omnesque suscitat ad requirendum eum. Unus servorum Timor, ad imperium Domini, filii fugitivi vestigia prosequens, in profundo carceris invenit filium regis, carnalibus peccatorum sordibus obsitum, vinculis et catenis malae consuetudinis ligatum, miserum et amentem, in miseriis securum et ridentem: quem verbis et verberibus urgens ut exiret et rediret, tanta miserum confusione dejecit, ut sicut morti jam vicinus jaceret, et adhaereret in terra venter ejus. Egressus evestigio alius, cui nomen Spes, vidensque filium regis a Timore non erutum, sed obrutum; non adjutum, sed dejectum: accessit leniter, et suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem, levansque caput ejus, et coacta in unum consolationis veste, oculos ejus detergens et faciem: Heu, inquit, quanti mercenarii in domo patris tui abundant panibus, tu autem hic fame peris! Surge, obsecro, et vade ad patrem tuum, et dic ei: Pater, fac me sicut unum ex mercenariis tuis. Tunc ille tandem vix ad se modicum reversus: Tunc es, inquit, Spes? Et quomodo Spei introitus potuit patere in tantum et tam horribile profundum desperationis meae? Ego, ego, inquit, sum Spes, a patre tibi transmissa, te adjutura, te non desertura, donec te introducam in domum patris tui, et in cubiculum genitricis tuae. Et: O, inquit ille, dulce levamen laborum, dulcis consolatio 1246 miserorum! o una, et non infima de tribus cubiculi regii assistricibus! vides carceris mei profundum immane; vides vincula, quae tamen ad ingressum tuum jam maxima ex parte dirupta sunt et dissoluta; vides captivorum meorum immanem multitudinem, fortitudinem, velocitatem, astutiam: et quis tibi locus hic? At Spes: Ne timeas, inquit; qui nos adjuvat, misericors est; qui pro nobis pugnat, omnipotens est; pluresque sunt nobiscum, quam cum illis. Super haec omnia, adduxi ubi a patre missum equum Desiderii: cui cum insederis, me duce ab his omnibus securus proficisceris. Dixit, et mollibus stramentis piae Devotionis submissis, et bonorum exemplorum calcaribus additis, equo Desiderii imposuit filium regis; sed frenum defuit, tanta erat festinatio fugiendi. Illico equus currit infrenis, trahit Spes ante. Timor autem retro verberibus urget et minis. Tunc videntes hoc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit tremor, obriguerunt omnes inhabitatores Chanaan. Irruat super eos formido et pavor in magnitudine brachii tui; fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat filius tuus, Domine, filius iste, quem possedisti. Sed cum sic ferantur praecipites, effugiunt quidem, sed non sine periculo; quia sine modo, sine consilio.
1.4
Propter quod a Patre transmissa accurrit Prudentia, una de summis principibus palatii, in comitatu amicam habens Temperantiam; et tenens currentes: Parcius, inquit, obsecro parcius: dicit enim Salomon noster: Qui festinus est, pedibus offendit. Si sic curritis, offenditis; si offenditis, caditis; si caditis, filium regis, quem suscepistis liberandum, inimicis redditis. Nam si ceciderit, illico manus eorum erit super eum. Haec dicens, frenum Discretionis imposuit fervido illi equo Desiderii, ejusque habenas Temperantiae regendas commisit. Cumque Timor retro de vicinia et virtute inimicorum, et tarditate fugae causaretur: Vade, inquit Prudentia, retro, Satana, scandalum es nobis. Fortitudo et laus nostra Dominus, et factus est nobis in salutem. Et ecce Fortitudo, miles Dei egregius, accurrens per campum Fiduciae, extracto gladio laetitiae: Nolite, inquit, turbari; plures nobiscum sunt quam cum illis. Tunc Prudentia curiae coelestis assueta consiliis: Cavete, inquit, obsecro, quia haereditas illa, ad quam festinatur in initio, sicut dicit Salomon noster, in fine benedictione carebit. Proficiscimini igitur, non tam festinanter, quam prudenter. Inimici enim non sunt in itinere; sed juxta iter scandalum ponere solent, in biviis et triviis, et viarum aufractibus. Praecedam itaque; vos autem tenete viam Justitiae, et velociter introducemus vos in castra Sapientiae, quae jam non procul sunt a nobis. Sapientia enim est, de qua dicitur: Concupiscens sapientiam, disce justitiam.
1.5
Sic itaque dum viam carpunt, urget Timor, Spes trahit, munit Fortitudo, Temperantia moderatur, providet et instruit Prudentia, ducit et perducit Justitia. Appropinquat filius regis castris Sapientiae: quae novi hospitis audito adventu, praeoccupat eum, qui se concupiscit, occurrit et ostendit se in viis hilariter. Fossa vero profundae Humilitatis castra cingebat: super quam fortissimus et pulcherrimus murus Obedientiae aedificatus coelos penetrabat, quem bonorum exemplorum historiae undique depictae mirabiliter decorabant. Aedificatus autem erat cum propugnaculis: mille clypei ex eo dependebant, omnis armatura fortium. Porta Professionis omnibus patens; janitor in limine dignos inducens, et indignos abjiciens. Praeco super portam clamans: Si quis diligit Sapientiam, ad me declinet, et eam inveniet; et eam cum invenerit, beatus est si tenuerit eam. Huc filius regis, occurrentis sibi Sapientiae ducatu introductus, imo ulnis deportatus, familiae regiae vallatus obsequiis, ad mediae civitatis arcem perducitur, ubi ipsa aedificavit sibi domum, excidit columnas septem, subdidit sibi gentes, superborumque et sublimium colla propria virtute calcavit. Ibi collocatur in lecto Sapientiae, quem ambiunt sexaginta fortissimi ex fortibus Israel, uniuscujusque ensis super femur 1247 suum. Adest David in tympano et choro, in chordis et organo; caeterique coelestis curiae paranymphi, gaudentes et exsultantes magis super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent poenitentia.
1.6
Et ecce veniens ab aquilone ventus turbinis et ignis involvens totam concussit domum, Sapientiae castra turbavit. Egressus est enim Pharao cum curribus et equitibus, persequens fugientem Israel. Cogitaverunt etiam unanimiter simul adversus eum, testamentum disposuerunt tabernacula Idumaeorum et Ismaelitae, Moab et Agareni, Gebal et Ammon et Amalech, alienigenae cum habitantibus Tyrum. Etenim Assur, ille magnus exterminator diabolus, venit cum illis( Psal. LXXXII, 6- 9). Quid multa? Obsessa est civitas. Jam surgunt tentationum machinae; urget undique inimicus ille, in insidiis draco, in aperto leo; cogit socios, ignes injicit, perfodit muros, bella suscitat, insidias submittit, totius urbis minitans excidium. Intus vero timor et angustiae; et a vehementi et improviso hostium impetu omnes turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est, et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur. Curritur ad arcem Sapientiae; mala nuntiantur; consilium quaeritur. Reversa enim ad se Prudentia consulit Sapientiam, quid facto opus sit. Illa accelerandum testatur, et quaerendum summi regis auxilium. Et quis, inquit, ibit nobis? At Sapientia: Oratio, inquit. Et ne moram faciat in eundo, ascendat super equum Fidei. Quaesita diu Oratio, et in tanto tumultu vix tandem inventa est. Ascendit super equum Fidei, proficiscitur per viam coeli, nec cessat, donec intret portas Domini in confessione, atria ejus in hymnis. Et, sicut familiare mancipium, cum fiducia accedens ad thronum gratiae ejus, exponit necessitatis suae negotium. Audito rex filii periculo, conversus ad consortem regni sui Charitatem: O, inquit, quem mittam, et quis ibit nobis? At illa: Ecce ego, inquit, mitte me. Tunc rex: Praevalens, inquit, praevalebis, et liberabis eum. Egredere; et fac ita. Illico egressam a facie Domini reginam coeli, Charitatem, tota comitatur militia coelestis; veniensque et descendens in castra, virtute et laetitia praesentiae suae illico omnia exhilaravit, commota composuit, turbata pacavit. Reddita est miseris lux, timidis fiducia. Redit coram Spes, quae pene aufugerat; Fortitudo, quae pene corruerat. Resumit constantiam tota Sapientiae militia. At inimici civitatem obsidentes: Quaenam est, inquiunt, exsultatio in castris? non fuit tanta exsultatio heri et nudiustertius. Vae nobis, venit Deus in castra! vae nobis! Fugiamus Israelem: Dominus enim pugnat pro eis. Sic fugientibus inimicis, gratiae Dei impetus laetificat civitatem Dei, sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. Deus in medio ejus, non commovebitur, adjuvabit eam Deus mane diluculo. Conturbatae sunt gentes, et inclinata sunt regna; dedit vocem suam, mota est terra. Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Jacob. Suscipiens ergo puerum Dei, puerum suum regina Charitas evexit ad coelum, Patrique Deo repraesentavit. Cui Pater placidus ac serenus occurrens: Cito, inquit, proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manu ejus, et calceamenta in pedibus ejus. Et producite vitulum saginatum, et occidite illum. Epulari enim et gaudere oportet, quia iste filius meus mortuus fuerat, et revixit; perierat, et inventus est.
1.7
Nota hic quatuor in pueri nostri liberatione. Primo poenitentiam, sed fatuam; secundo fugam, sed temerariam et irrationabilem; tertio pugnam, sed trepidam et meticulosam; quarto victoriam validam et sapientem: quae omnia in uno quolibet fugiente de saeculo invenies. Primo enim est egens[ alias, hebes] et insipiens; postea, praeceps et temerarius in prosperis; deinde, trepidus et pusillanimis in adversis; postremo, providus, et eruditus et perfectus in regno charitatis.