Parabolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11254 Parabo
5.1
PARABOLA V. De fide, spe, et charitate.
5.1
Rex nobilis et potens tres habuit filias, Fidem, Spem et Charitatem. His delegavit civitatem eximiam, humanam Animam. In qua cum tres sint arces, Rationabilitas, Concupiscibilitas, Irascibilitas, unicuique suam contradidit: Fidei primam, Spei secundam, Charitati tertiam. Rationabilitati praeficitur Fides, quia fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum. Concupiscibilitati Spes, quia concupiscere nos non licet quae videmus, sed quae speramus; et spes quae videtur, non est spes. Irascibilitati Charitas, fervor scilicet fervori, ut fervor virtutis fervori naturae dominetur, imo fervor naturalis attollat se in fervorem virtutis. Ingressae illae, unaquaeque pro posse suo domum suam ordinat et procurat. Custodem ergo domus suae in Rationabilitate Fides ponit Prudentiam, ut suum jus in ea sibi conservet, et rationem sub legibus fidei et intra terminos a fide positos cohibeat. Ut autem fiducialiter in domo ageret, addidit et Obedientiam. Ut Obedientia processum operis, et tolerantiam haberet laboris, subdidit et Patientiam. Ut autem etiam inferiorem actuum vel sensuum familiam regere bene posset et dispensare, ipsam ei Dispensationem suffecit. Ut secundum Apostolum honeste et secundum ordinem omnia fierent, addidit etiam et Ordinem. Ne maledictio intraret domum( maledicta omnis domus indisciplinata), custodem in porta posuit Disciplinam.
5.2
Spes autem in Concupiscibilitate domui suae Sobrietatem praefecit, ut jus suum in ea sibi conservaret, et principales ejus sibi semper servire compelleret. Ut autem inferiorem voluntatum et voluptatum familiam discrete regere sufficeret, ipsa ei subdidit Discretionem. Cui etiam contra concupiscentiam carnis addidit Continentiam contra concupiscentiam oculorum, Constantiam; contra ambitionem saeculi, Humilitatem. Et ne egestas intraret domum( ubi enim multa verba sunt, sicut dicit Salomon, ibi multa egestas, Silentium custodem posuit in limine.
5.3
At Charitas suam domum ad austrum et meridiem 1255 positam, amicae sibi Pietati commisit; jusque suum omne ei tradidit, subdens ei ad obsequium primum Munditiam corporis; deinde, congruas exercitationes, videlicet lectiones, meditationes, orationes, et spirituales affectiones. Et ne ingressa domum miseria conturbaret Beatitudinem filiorum Dei, qui in septimo gradu, id est in perfectione beatitudinis positi, in domo Charitatis ludunt et jucundantur, ipsam Pacem custodem in porta constituit. Sic ordinatis domibus suis, totius civitatis quasi praepositum quemdam et oeconomum posuerunt Liberum Arbitrium.
5.4
Quo peracto, redeunt in domum patris puellae regiae. Inimicus homo superveniens, ordinem et gloriam civitatis videns et invidens, machinatur insidias; et ingredi cupiens, corruptis duobus de praecipuis civibus, Discretione et Dispensatione, universae malitiae suae exercitum introduxit per portas Rationabilitatis et Concupiscibilitatis. Praepositus civitatis Liberum Arbitrium, qui totius civitatis dimissus erat custos et arbiter( paterfamilias quippe peregre proficiscens dedit servis suis potestatem cujusque operis), ligatur vinculis ferreis et in carcerem mittitur. Praecipitatis de arce Rationabilitatis custodibus suis, mox contra Fidem Blasphemia inducitur. Cum qua irruentes contradictiones, commotiones et confusiones, caeteraque hujusmodi turba, cunctaque sibi diripientes, sibique quidquid libebat vindicantes, in Rationabilitate nihil rationis reliquerunt; et janitore perempto, scilicet Disciplina, omnibus intrandi et exeundi copiam praebuerunt.
5.5
Porro in domum Spei, Concupiscibilitatem scilicet, ingressa, et omnia sibi vindicans domina Luxuria, totam eam de superioribus dejectam ad ima devolvit, et Concupiscentiae carnis Continentiam, Concupiscentiae oculorum Constantiam, Ambitioni saeculi Humilitatem conculcandam tradidit et illudendam. Et perempto Silentio janitore, omnibus et intrantibus et exeuntibus fecit portam patere. Sobrietatem vero et socias sobrietatis virtutes aut occidit, aut incarceravit, aut in exsilium destinavit. Exinde ad superiorem civitatis arcem conscenditur, et Pace janitore et custode summae beatitudinis perempto, Miseria ingreditur. Mox enim domina Superbia ascendens in arcem( Superbia enim eorum qui te oderunt, ascendit semper, Pietatem de ea impie deturbavit, totamque illam Pietatis et Pacis familiam morte vel exsilio damnavit. Jam quicunque vult, sanctuarium Dei ingreditur: quaecunque sancta in eo, quaecunque hactenus filiis Levi tantum accessibilia erant et visibilia, jam profanata, jam direpta ab inimicis, in Babylonem transferuntur; et de vasis templi concubinis regis Babylonii propinatur. Sic capta est et confusa tota civitas; secundum gloriam ejus facta est ignominia ejus.
5.6
Confusis omnibus, ad dominas tristis nuntius venit perditae civitatis. Conturbatae illae pedibus Patris provolvuntur, auxilium deprecantes. Causante illo et custodis Liberi Arbitrii arguente negligentiam: Quid, inquiunt, o Pater, Liberum Arbitrium potest sine adjutrice gratia? Et ego, inquit, dabo gratiam; sed praemittendus est Timor. Ipse enim praeibit ante illam parare vias ejus. Egressus Timor a facie Domini, venit ad civitatem, baculum habens disciplinae in manu ejus; invenitque portam difficultatis obseratam, et obfirmatam vectibus malae consuetudinis. Janitor procax et improbus carnis lascivia in portis aderat, qui Timori satis infestus, opprobriis et conviciis eum fatigabat. At ille facto impetu fiduciae, frangens vectes malae consuetudinis, portas diruens difficultatis, miserum illum corripit, et baculo eum disciplinae quem tenebat, usque ad mortem perurget: statimque signum advenientis Gratiae super portas elevans, totam civitatem vertit in timorem. Post quem Gratia ingreditur civitatem, secum totum illum Virtutum coelestium exercitum adducens. Mox pars inimica disparuit, Virtutes vero ad nota praesidia recurrunt. Procedentes illico et se ipsas deceptas fuisse accusantes Discretio et Dispensatio 1256 veniam precantur: prodit de vinculis et ad occursum dominae Gratiae festinat Arbitrium, sub regno Gratiae nunc tandem se sperans fore liberum. Fercula praeparantur filiabus regis domus suae, et mensae ponuntur congruae. In mensa quippe Fidei panis ponitur doloris, et aqua angustiae, et caetera poenitentiae fercula. In mensa Spei panis confortans, et oleum exhilarans faciem, et caetera consolationis fercula. In mensa Charitatis panis vitae, vinumque laetificans, et omnes deliciae paradisi. Jam ingrediuntur et epulantur, et custodiunt civitatem. Sed nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam.