Sententiae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11256 Senten9
1.1
Sententiae
1.1
Tres sunt qui testimonium dant in coelo: Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Tres in terra: spiritus, aqua et sanguis. Similiter in inferno, ut in Isaia legimus: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur. 1239 Duo mala sunt, vermis et ignis; altero roditur conscientia, altero concremantur corpora. Tertium additur desperatio, quae in eo utique intelligitur quod dicitur, non morietur, et non exstinguetur. His qui in coelo sunt, datur testimonium beatitudinis; his qui in terra, justificationis; his qui in inferno sunt, damnationis. Primum testimonium est gloriae, secundum gratiae, tertium irae.
1.2
De Spiritu sancto testatur Scriptura quia procedit, spirat, inhabitat, replet, glorificat. Procedere dicitur duobus modis: unde et quo? Unde? A Patre et Filio. Quo? Ad creaturam. Procedendo praedestinat; spirando vocat quos praedestinavit; inhabitando justificat quos vocavit; replendo accumulat meritis quos justificavit; glorificando ditat praemiis quos accumulavit meritis.
1.3
Spiritus sanctus arguit mundum de peccato quod dissimulat; de justitia quam non ordinat, dum sibi non Deo eam dat; de judicio quod usurpat, dum tam de se quam de aliis temere judicat,
1.4
Usque hodie in civibus Babylonis aquarum effusio, id est confusio cogitationum, terram facit inanem et vacuam. Dum enim fluctuat circa carnem cogitatio universa, nullum ex ea sperare est fructum salutis. Dividantur ergo aquae ab aquis, quatenus anima quoque, ut dignum est, partem sibi vindicet sollicitudinis et meditationis. Sane inferiores certis limitibus coerceantur, certis contineantur alveis, necessitatis terminos non excedant; proinde superiores copiosius dilatentur. Ex hoc sane dat Dominus benedictionem, et terra nostra dabit fructum suum.
1.5
Cum in populo Dei carnales alii sint, et alii spirituales, nec illi tamen aeternorum, nec isti carent omni modo temporalium desiderio. In eo sane distant, quod plus alia appetunt alii, et secundum ea quae praeferunt, aut spirituales, aut carnales judicantur. Hinc est quod in benedictionibus Jacob et Esau, et nos coeli, et terrae pinguedo nominatur, sed non eodem ordine in utroque. Det tibi Deus de rore coeli et de pinguedine terrae abundantiam, ait Isaac ad Jacob. Ad Esau vero: In pinguedine terrae, inquit, et in rore coeli desuper erit benedictio tua. Quid autem singuli praeferant, a studiis eorum et sollicitudinibus innotescit.
1.6
Mors peccatorum pessima. Mala in amissione mundi, quia non possunt sine dolore separari ab eo quem diligunt. Pejor in dissolutione carnis, a qua evelluntur eorum animae a spiritibus malignis. Pessima in tormentis inferni, quando corpus et anima perpetuis simul addicuntur ignibus. Econtrario bonorum mors optima, quoniam quidem fit ibi quies a labore, fit jucunditas de novitate, fit securitas de aeternitate.
1.7
De stercore boum lapidatus est piger. Boves sunt qui in opere Dei strenue exercentur; qui seminant in lacrymis, sed in gaudio metent. Isti sane quaecunque sunt mundi hujus arbitrantur ut stercora. Piger vero, cujus sabbata videntes hostes derident, dehonestatur ab hostibus in olio suo, sicut boves strenui in laboribus suis honestantur a Deo. Quem enim maligni spiritus pigrum vident ad spiritualia exercitia, in cogitationibus ejus ingerunt importune terrena: velut de stercoribus boum massas coagulantes, et pigrum, sicut dignus est, lapidantes.
1.8
Osculetur me osculo oris sui. Tria sunt oscula, reconciliatorium, muneratorium, contemplatorium. Primum ad pedes, secundum ad manum, tertium ad os sumitur. In primo accipitur remissio peccatorum; in secundo, munus virtutum; in tertio, cognitio secretorum. Vel ita osculum doctrinae, naturae, gratiae.
1.9
Duo sunt ubera sponsae: congratulatio et compassio. Gemina lactis species, exhortatio et consolatio. Tria unguenta, compunctio, devotio, pietas. Compunctio de recordatione peccatorum, devotio de recordatione beneficiorum, pietas ex consideratione miserorum.
1.10
Revertere, revertere Sunamitis- revertere, revertere, ut intueamur te. Revertere primo ab inepta laetitia, revertere 1240 secundo ab inutili tristitia, revertere tertio ab inani gloria, quarto revertere a latenti superbia. Inanis gloria est, quae ab ore hominum venit extrinsecus. Superbia latens oritur intrinsecus. Cum haec omnia vitia reliquerit anima, intuebitur eam sponsus ejus. Ob hoc autem debet ab aliis abstinere, ut digna fiat ejus complexibus. Unde et ad eam dicitur: Revertere, revertere, ut intueamur te.
1.11
Pastorum est vigilare super gregem propter tria necessaria: videlicet ad disciplinam, ad custodiam, ad preces. Ad disciplinam, propter morum correctionem, ne grex commissus propria molestia deficiat. Ad custodiam, propter diabolicam suggestionem, ne hostili seducatur calliditate. Ad preces, propter tentationum instantiam, ne vincatur a pusillanimitate. In disciplina rigor justitiae, in custodia spiritus consilii, in prece affectus compassionis.
1.12
Duas ad intelligendum se condidit universitatis auctor creaturas, hominem et angelum. Hominem justificant fides et memoria: angelum beatificant intellectus et praesentia. Et quia homines quandoque perducendi sunt ad aequalitatem angelorum, necesse est ut interim justificentur per fidem, et proficiant ad intellectum. Scriptum est enim: Nisi credideritis, non intelligetis. Itaque fides via est ad intelligendum: nam mundatur cor fide, ut intellectus videat Deum. Similiter et memoria Dei via est ad praesentiam Dei. Qui enim hic habet mandatorum ejus, ut ea faciat, memoriam, merebitur quandoque ut ejus quoque videat praesentiam. Habeant igitur intellectum et praesentiam angeli Dei in coelo: habeamus et nos ejus fidem et memoriam in mundo.
1.13
Pars tua sumus, Domine, quam tulisti de manu Amorrhaei in gladio et arcu tuo. Gladius tuus sermo vivus et efficax; arcus tuus incarnatio tua. Ibi enim velut curvato sapientiae ligno, et pio quodam modo flexa divinitate, nervus carnis vehementer extensus, et humanitas ineffabiliter aucta cognoscitur. Pars ergo tua sumus et populus acquisitionis tuae, quem acquisisti verbo praedicationis, et mysterio incarnationis.
1.14
In circumcisione Domini nec nervus rumpitur, nec os comminuitur, ut robustiora quaeque et firmiora serventur illaesa. Aperitur autem cutis, amputatur caro, sanguis effunditur, ut illecebrosa mollities castigetur. In carne quidem peccatum, quod in ea manet, intellige: porro in cute operimentum ejus, in sanguine vero incentivum. Haec igitur vera circumcisio spiritu, non littera, si velamen excusationis et dissimulationis per compunctionem cordis, et confessionem oris amoveas; si peccati consuetudinem correctione conversionis abscindas; si denique, ut necessarium est, occasiones quoque peccati et fomitem fugias concupiscentiarum.
1.15
Obtulerunt magi Domino aurum thus, et myrrham. Haec fortassis pro loco et tempore necessaria videbantur. Auri pretium ob paupertatem; myrrhae unguentum ob infantilis, ut assolet, corporis teneritudinem; thuris odoramentum ob sordidam stabuli mansionem. Nos vero quoniam illa jam omnia transierunt, offeramus ei acceptabiliora munera: myrrhae unctionem in communionem socialis vitae, thuris speciem in suaveolentiam bonae famae, auri splendorem in conscientiae puritatem: quo videlicet nec de officiosa conversatione familiarem gratiam, nec de laudabili opinione inanem gloriam, sed honorem Dei, et fratrum utilitatem quaerere studeamus.
1.16
Ante omnia sine murmuratione sint fratres. Forte aliqui leve peccatum aestimant murmurare: sed non hic, qui ante omnia monet esse cavendum. Puto autem ne illum quidem leve reputasse, qui murmurantibus aiebat: Non contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum. Nos enim quid sumus? Sed ne illum quoque qui dixit: Non murmuraveritis, sicut quidam murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. Illo nimirum exterminatore, qui positus est in hoc ipsum, ut a terminis beatae illius civitatis arceat murmurantes, et longe faciat a finibus ejus, cui dicitur: Lauda, 1241 Jerusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion: qui posuit fines tuos pacem. Nihil enim commune habent murmur et pax, gratiarum actio et detractio, zelus amaritudinis et vox laudis. Itaque in ore trium et talium testium stet hoc verbum, ut pestem istam murmurationis summopere nobis noverimus esse cavendam.
1.17
Tres sunt quibus reconciliari debemus; hominibus, angelis, Deo. Hominibus, per aperta opera; angelis, per occulta signa; Deo per puritatem cordis. Nam de operibus quae coram hominibus facienda sunt, scriptum est: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra opera bona, et glorificent Patrem restrum qui in coelis est. De angelis dicit David: In conspectu angelorum psallam ibi. Occulta autem signa sunt gemitus, suspiria, usus cilicii, et caetera poenitentiae insignia, quae angelis placent. Unde est illud: Gaudium est angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente. Ut autem Deo reconciliemur, nec operibus, nec signis, sed puritate et simplicitate cordis indigemus. Scriptum est enim: Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt: Et illud: Si oculus tuus tuus fuerit simplex, etc.