Sermones de diversis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11257 Sededi2
102.1
SERMO CIII. De quatuor gradibus, quibus electorum profectus distinguitur.
102.1
Quatuor gradibus distinguitur omnium electorum profectus. Primo enim fit quisque amicus suae animae; secundo fit amicus justitiae; tertio, sapientiae; quarto fit sapiens. In primo profectu vitat omnia quae animam possunt offendere, et diligit ea quae eam possunt mulcere. Horret ergo infernum, et coelum concupiscit. Ita potest implere illud divinum praeceptum, quod in prima conversione sua accepit: Diliges proximum tuum sicut teipsum( Matth. XXII, 39). Nam dum secundum carnem ambulat, nullo modo potest; cum autem spiritu Dei agitur, facile potest. Quid enim habeat emolumenti homo, si proximus ejus ardeat in inferno? aut quid perdiderit, si secum fuerit in paradiso? Neque enim talis est illa paradisi haereditas, ut possidentium numero minuatur. Diligit ergo proximum, quem non vult malum pati, sicut nec seipsum, et quem sicut seipsum vult possidere coelum. Hoc autem suo, id est hominis spiritu, quando posset, ut scilicet expavesceret gehennam, ac coelestia desideraret? Sed potest hoc illius spiritu, cui dictum est: Si ascendero in coelum, tu illic es, etc. Spiritus quippe sapientiae ubique praesens, novit quid in coelo, et quid agatur in inferno. Cumque mentem humanam replevit, et de poenis inferni incutit timorem, et coelestium amorem infundit: 1225 sicque facit hominem amare seipsum, et dicit ei: Miserere animae tuae, placens Deo. Primum igitur est diligere se, deinde proximum. Non enim dictum est, Diliges te sicut proximum; sed, Diliges proximum sicut te. Hoc modo fit amator animae suae per Spiritum sanctum, quem ex fide accepit.
102.2
Accepto autem hoc dono, non debet eo solo contentus esse, sed ad majora provehi, et in melius proficere. Vivit autem jam per Spiritum. Sed Si per Spiritum vivimus, ait Apostolus, spiritu et ambulemus. Et alibi dicit: Nos vero omnes revelata facie gloriam Dei speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu. Hoc ipsum et Psalmista de sanctis videtur sensisse: Benedictionem, inquit, dabit legislator; ibunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion. Ambulet et iste, quem in manibus habemus: eat et proficiat, donec ad quartum gradum perveniat. Ibi sine dubio factus sapiens videbit Deum deorum in Sion. Porro eo ipso quod dixi, qui bene diligit animam suam, debet etiam diligere justitiam. Alioquin si diligit iniquitatem, odit plane, non diligit, animam suam.
102.3
Diligendo autem justitiam transit ad secundum gradum, et audit illud Sapientiae praeceptum: Diligite justitiam, qui judicatis terram. Quam si perfecte dilexerit, debet pro ea ferre patienter omnem poenam et quamcunque illatam contumeliam. Duo quippe praestabit ei justitia: unum, ut faciat quod debet; alterum, ut patiatur quod debet: scilicet, ut si bonum non fecerit quod debuit, malum quod meruit patiatur. Sic miro modo ne deserendo quidem justitiam ab ipsa deserimur, dum per ipsam quilibet praevaricationis reatus punitur. Neque enim est qui se abscondat a calore ejus. Hanc autem poenam non solum vir justus non horret, verum etiam libenter excipit, dum per eam praeteritae vitae peccata purgari fideliter credit. Hinc enim scriptum est: Non contristabit justum quidquid ei acciderit. Opponit igitur variis voluptatibus quibus corruit, contraria medicamenta per quae resurgat. Verbi gratia, cecidit per inobedientiam; per obedientiae laborem redit ad vitam: lubricus exstitit ac dissolutus; per continentiae studium rigoremque disciplinae reparatur. Patitur ab ipsis elementis mundi poenam, quorum usu dudum defluxerat ad voluptatem. Quibus cruciatibus cum diu, tanquam aurum in fornace probatus fuerit, quantum scilicet dignum judicabit is qui in pane lacrymarum nos cibat, et potum dat nobis in lacrymis in mensura, incipit jam consolari, et audit illam Isaiae vocem dicentis: Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester. Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam; quoniam completa est malitia ejus, id est afflictio, dimissa est iniquitas illius. Suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. Postquam vero consolationem receperit, sollicitus est et quaerit quomodo placeat ei cui se probavit. Facit quidquid boni facit, ut soli placeat suo Conditori.
102.4
Transit ad tertium gradum sui profectus: ut sit scilicet amicus sapientiae, quae materno affectu loquitur sibi, cum dicit, Praebe, fili, cor tuum mihi. Cum ergo ad hunc gradum pervenit, nihil aliud ei restat, nisi ut ad quartum ascendat, ubi dicitur esse sapiens. Hoc autem fit, quando jam operatur, non ut ipse Deo placeat, quod utique in tertio gradu fecerat; sed quia placet ei Deus, vel quia placet Deo quod operatur. Quisquis talis est, potest cum tota fiducia ac securitate conscientiae illud Sapientis canticum decantare: In omnibus requiem quaesivi, etc. Hic enim requiescit in omnibus, cum per omnia ei placeat Deus, qui non Dei voluntatem ad suam curvare, sed suam didicit ad Dei voluntatem erigere. Morabitur in haereditate Domini, sicut ei ejusdem Domini voce promittitur, cum dicitur: Terram in qua dormis tibi dabo: hoc est, quietem istam, ad quam pervenisti labore tuo et munere meo, stabilem tibi faciam atque perpetuam Quod autem subjungit, et semini tuo, sic possumus intelligere, ut non solum spiritui detur tranquillitas ista, et hic, et in futuro; 1226 sed etiam semini tuo, id est, operibus tuis dabitur corporis tui glorificatio.