Sermones de diversis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11257 Sededi2
104.1
SERMO CV. De requisitis ad justificationem et salutem.
104.1
Duo sunt in quibus consistit nostra salus, justificatio et glorificatio. Altera initium, altera perfectio est. In illa labor, in hac autem fructus laboris est. Et nunc quidem justificatio fit per fidem; nam glorificatio erit per speciem. Quanta autem sit in futura vita glorificatio sanctorum, humanus interim non potest attingere intellectus. De illa enim scriptum est, quod oculus non vidit, nec auris audivit,, etc. Hac ergo interim omissa, quoniam vires nostras excedit, de justificatione quae nunc agitur, aliquid ad aedificationem fratrum nostrorum, quod necessarium visum est, loquamur. 2227 Ipsa est enim via, per quam fit transitus ad glorificationem, dicente Apostolo: Quos praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et justificavit; quos autem justificavit, hos et magnificavit. Neque enim poterit obtineri magnificatio, nisi justificatio praecesserit; cum ista meritum, illa praemium sit. Hoc in Evangelio docuit Dominus, qui cum discipulis evangelizaret regnum Dei, primum eis proposuit justitiam, dicens: Nam nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum.
104.2
Notandum autem, quod sicut in illo beatitudinis regno praesentem se electis suis exhibebit Dominus ad glorificationem, ita etiam se eisdem ipsis exhibet in via peregrinationis ad justificationem; ut a quo scilicet glorificandi sunt per speciem, ab ipso prius justificentur per fidem. Et quidem tria sunt, a quibus abstinere debent quicunque justificari desiderant. Primo utique, ab operibus pravis; secundo, a carnalibus desideriis; tertio, a curis saeculi. Item tria sunt, quibus debent insistere, quae etiam continet sermo Domini in monte: eleemosyna, jejunium, oratio. Sic enim adimpletur justificatio, dum ab interdictis vitiis abstinent, et bona quae praecepta sunt fideliter exercent. Opponantur ergo pravis operibus opera misericordiae, contra carnalia desideria adhibeantur jejunia, et pro curis saeculi succedat amor Dei, et frequentia orationis.