Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones de diversis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11257 Sededi2
105.1
SERMO CVI. De tribus ad agendam poenitentiam necessariis.
105.1
Tres sunt status animae: in corpore, posito corpore, recepto corpore. Primus datus est ei ad agendam poenitentiam, reliqui duo ad habendam requiem vel poenam, scilicet prout gessit in corpore, sive bonum, sive malum. Ad agendam vero poenitentiam tria sunt necessaria, tempus, corpus, et locus. Quod tempus sit necessarium, dicit Apostolus: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Similiter et de corpore idem scribit: Omnes nos oportet manifestari ante tribunal Christi, ut referat quisque propria corporis prout gessit. Sed et de hoc loco loquitur Scriptura, dicens: Si ascenderit super te spiritus potestatem habentis, locum tuum ne deseras Porro tempus in tria dividitur: in praeteritum, in praesens, in futurum. Horum nullum perdit, quisquis recte poenitentiam agit. Nam praeteritum quidem quod perdiderat restaurat, dum in amaritudine animae suae omnes annos suos recogitat: praesens autem tenet jam per exercitium operis: futurum vero per constantiam boni propositi. De praeterito loquitur Apostolus, cum dicit: Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Ad praesentis vero operationem hortatur nos, cum dicit: Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Futuri nos admonet Dominus, cum ait: Qui perseveraverit usque in finem, salvus erit.
105.2
Corpus quoque necessarium est ad agendam poenitentiam. In corpore quippe possumus mala pati, et bona operari. Pati scilicet pro commissis delictis, operari pro adipiscendis aeternis praemiis. Qui ergo corpore caret, dignos poenitentiae fructus facere quomodo valet? Et notandum, quod poenitentia quae per corpus geritur, brevis est et levis. Brevis, quia corporis morte terminatur: levis, quia per societatem corporis fertur facilius. Gravis siquidem esset, si eam solus animus portaret. Cum vero et ipsi corpori ejus partitur pondus, quanto magis inde corpus oneratur, tanto amplius animus exoneratur. Locus etiam videtur necessarius esse et utilis, Ecclesia scilicet vitae praesentis: in qua quisquis dum in corpore vivit, poenitentiam recte agere negligit, nullum in futuro salutis remedium obtinere poterit.

Intertext edge

Open linked passage

Note