Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones de diversis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11257 Sededi2
106.1
1228 SERMO CVII. De affectionibus orantium.
106.1
Sicut aeger ad medicum, sic esse debet peccator ad Creatorem suum. Qui ergo peccator est, debet orare Deum, sicut aeger medicum. Duobus autem modis impeditur oratio peccatoris: vel nulla, vel nimia luce. Nulla luce illustratur qui peccata sua nec videt, nec confitetur. E contrario nimia luce obruitur, qui ea tanta videt, ut de indulgentia desperet. Horum neuter orat. Quid ergo? Temperanda est lux, ut peccata sua videat peccator et confiteatur, ac pro ipsis oret, ut remittantur. Primo ergo ejus oratio debet fieri verecundo affectu. Hoc autem fit, cum necdum peccator audet per seipsum accedere ad Deum, sed quaerit aliquem sanctum virum; aliquem sanctum pauperem spiritu, qui sit in ora vestimenti Domini tanquam fimbria, per quem habeat accessum. Hujus orationis tenuit typum illa evangelica mulier, quae fluxum sanguinis patiebatur; cupiensque sanari accessit, et intra se cogitavit dicens: Si tetigero fimbriam vestimenti ejus, salva ero. Secunda oratio fit puro affectu: et hoc fit quando scilicet peccator jam per seipsum accedit, et ore proprio confitetur. Talis orationis reliquit nobis exemplum illa peccatrix, quae lacrymis rigavit pedes Domini, et capillis capitis sui tersit, de qua dictum est a Domino: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Tertia oratio effunditur amplo affectu: et hoc fit, quando is qui pro se oraverat, orat jam pro aliis. Sic oraverunt Apostoli pro muliere Chananaea pro filia sua rogante: Dimitte, inquiunt, illam, quia clamat post nos. Quarta oratio emittitur devoto affectu, quae de cordis puritate sine ulla haesitatione cum gratiarum actione depromitur. Talem orationem fecit ipse Dominus, quando quatriduanum de monumento Lazarum resuscitavit, et ait: Pater, gratias ago tibi, quia audisti me. Tales orationes docuit nos Apostolus facere frequentes, dicens: Sine intermissione orate, in omnibus gratias agite. Has quae dictae sunt quatuor orationum species, id est, verecundam, puram, amplam, devotam, nuncupat Apostolus aliis nominibus, et ad eas nos hortatur dicens: Obsecro primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones. Nam obsecrationes verecundo, orationes puro, postulationes amplo, gratiarum affectiones fiunt affectu devoto.
106.2
Diximus de generibus affectionum et orationum: dicamus etiam qua puritate sit orandum. Et quidem tria videntur mihi hic esse necessaria, quibus orationis intentio firmiter est astringenda. Considerare namque debet is qui orat, et quid petit, et ipsum quem petit, et se ipsum qui petit. In eo autem quod petit, duo debet attendere, ut secundum Deum sit quod postulat, et ut hoc ipsum in summo affectus desiderio habeat. Verbi gratia, si mortem inimici, si laesionem seu dejectionem proximi oranda petierit, non est secundum Deum talis oratio, cum ipse praecipiat, et dicat: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Si vero peccatorum remissionem, si Spiritus sancti gratiam, si virtutem atque sapientiam, si fidem, veritatem, justitiam, humilitatem, patientiam, mansuetudinem, et caetera spiritualia charismata quaesierit, et ea cogitando vehementer affectaverit: haec secundum Deum est oratio, et haec vere meretur audiri. De hujusmodi enim orationibus loquitur per Isaiam Deus: Antequam clament, ego exaudiam; adhuc illis loquentibus ego audiam. Sunt et alia, quae cum desunt, a Deo dantur, et possunt esse vel non esse secundum Deum, quantum duntaxat interest finis ad quem referuntur; ut est corporis sanitas, pecunia, caeterarumque rerum affluentia: quae, etsi a Deo sint, non tamen sunt magni pendenda, nec ex desiderio possidenda. Similiter et in ipso quem petit, debet duo considerare: bonitatem, et majestatem. Bonitatem, qua gratis velit; et majestatem, qua plane 1229 possit dare quidquid petitur. Sed et in seipso qui petit, debet nihilominus duo attendere, id est, ut pro suis meritis nihil accepturum putet, sed de Dei misericordia tantum quidquid rogaverit, impetraturum speret. Tunc ergo dicitur cor purum, quando tria haec quae dicta sunt, et eo modo quo dicta sunt, cogitat. Et quisquis hac puritate et intentione cordis oraverit, exaudiri se sciat; quia, sicut testatur Petrus apostolus: Non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente qui timet Deum et operatur justitiam, acceptus est illi.

Intertext edge

Open linked passage

Note