Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones de diversis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11257 Sededi2
122.1
SERMO CXXIII. De vita spiritus.
122.1
Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. Sunt qui carne ambulant, qui omnem sollicitudinem in hoc ponunt, quomodo molestias carnis evitent. Hi sunt, qui licet virtutes probent, tamen dum molestias carnis omnino evitare volunt, concupiscentiis ejus pravis nequeunt resistere. Talibus dicit Apostolus: Spiritu ambulate: id est, sollicitudinem vestram, quomodo molestias carnis evitetis, deponite. In hac vita spiritus duo gradus sunt, superior, et inferior. In inferiori gradu homo in suo spiritu ambulat; in superiori gradu in spiritu Dei. In inferiori gradu ambulat homo, quando reversus ad cor, circa affectiones suas sollicitus, in se reprehendit quod virtuti contrarium esse cognoscit. In hoc gradu sacrificium Deo contribulati spiritus et cordis humilitati per compunctionem offert. De hoc gradu ad superiorem ascendens, incipit cogitare beneficia Dei: et conversus ad gratiarum actiones, offert Deo per devotionem sacrificium laudis. In utroque gradu videt Christum: in primo, crucifixum; in secundo, gloria et honore coronatum. In primo erat Isaias, quando dixit: Et vidimus eum, et non erat ei species neque decor. In secundo erat, quando dixit: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum. Et nota quod in primo dixit, Vidimus; in secundo, Vidi, quia illud multorum est, et peccatorum; istud paucorum, et solius prophetae. Unde Apostolus: Ex parte cognoscimus Christum, et hunc crucifixum: ex parte prophetamus; quia nondum videmus sicuti est. Scimus enim quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus cum sicuti est. Vidit Propheta, sed oculo prophetico, Dominum sedentem super solium excelsum, id est, super angelicam creaturam; et elevatum, id est, supra humanam: quia ipse suscitabit de pulvere egenum, et de stercore eriget pauperem, ut sedeat eum principibus, et solium gloriae teneat. Et plena erat omnis terra majestate ejus. Omnis terra, hoc est, omnia electorum corpora, plena erunt majestate ejus, quando reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae. Et ea quae sub ipso erant, replebant templum. Projectis hypocritis, et his qui invitati venire excusant, in tenebras exteriores; humiles et Deo subditi replebunt templum: quoniam ipse populum humilem salvum faciet, et oculos superborum humiliabit.
122.1
Seraphin stabant super illud: sex alae uni et, sex alae alteri. Seraphin, id est ardentes, significant eos qui in fervore Deo serviunt- quos Dominus vigilantes invenit, et super omnia bona sua constituet eos. Sex alae uni, et sex alae alteri: quia non solum praelati, sed etiam subjecti alas habent, et seraphin sunt, si ferventes fuerint. Duabus tegebant caput, et duabus pedes, et duabus volabant. Habent ferventes animae alas quibus volant, spem et timorem, quia volantis est aliquando alta petere, aliquando ima. Per spem enim alta petunt, quia in coelestibus habitant. Unde quidam ex eis dicunt: Nostra conversatio in coelis est. Per timorem ima. Condescendendo enim infirmis, instruunt eos, considerantes seipsos, ne et ipsi tententur. Duabus legebant pedes. Pedes eorum affectiones sunt, quibus proximis junguntur, Sed quia his duobus modis offenditur, scilicet nimio rigore infirmos dejiciendo, ac nimia lenitate eorum vitiis consentiendo, velabant illos seraphin duabus alis: contra nimium rigorem, consideratione propriae fragilitatis; contra nimiam lenitatem, zelo rectitudinis. Duabus velabant caput. Caput, intentio contemplationis est sive intellectus spiritualis. Et hoc velant seraphin, propter inimicos, propter vanam gloriam et occultam superbiam, duabus alis: contra vanam gloriam una ala, scilicet amore veritatis; contra superbiam, studio humilitatis.

Intertext edge

Open linked passage

Note