Sermones de diversis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11257 Sededi2
15.1
SERMO XV. De quaerenda sapientia.
15.1
Quid in hoc mundo agimus, fratres? aut quid facimus de hoc mundo? Si salvari contendimus a praesenti saeculo nequam, quid adhuc de hoc mundo decernimus? Si exire volumus, quid compedes nostras nobiscum trahere laboramus? Ponamus aureos esse; sed multo melius est sine his liberari, quam eorum occasione teneri. Non aestimemus pretium, sed impedimentum consideremus: ne praeter ipsam, quae dura satis reputanda est, conditionis necessitatem, etiam cupiditatis visco inhaerere his incipiamus, et inanis sollicitudinis nexibus irretiri. Quid enim in compedibus faciat quis, percunctari forte minus congruum judicetur, quod videlicet ad patiendum magis, quam ad aliquid faciendum soleant homines compediri: et actionis impedimenta compedes sunt, adminicula passionis. Agendum tamen nobis aliquid in hoc mundo; agenda utique poenitentia; sed ad passionem haec potius, quam ad actionem videbitur pertinere. Nihilominus tamen agendum hic nobis aliquid: non quidem de hoc mundo, sed in hoc mundo. Cum enim legatur Adam in loco voluptatis ab initio positus ut operaretur, quis sanum sapiens, filios ejus in loco afflictionis ad feriandum positos arbitretur? Operemur ergo, sed cibum qui non perit: operemur opus salutis nostrae. Operemur in vinea Domini: ut denarium diurnum accipere mereamur. Operemur in sapientia, quae dicit: Qui operantur in me, non peccabunt. Ager est mundus, ait Veritas. Fodiamus in eo; thesaurus absconditus latet, effodiamus eum. Ipsa est enim sapientia, quae trahitur de occultis. Omnes eam quaerimus, omnes concupiscimus eam.
15.2
Sed frustra quaerit qui in lectulo suo quaerit: neque enim in terra suaviter viventium invenitur. Lectulus est, et ibi gigantem quaeris? Tuus est; et ibi speras invenire eum qui diversoria semper ignorat? Si quaeritis, inquit, quaerite: convertimini, et venile. Quaeris unde? A lectulo tuo. Quaeris unde convertaris? A voluntatibus, 1114 inquit, tuis avertere. Et si in voluntatibus meis non invenio, ubi, inquis, invenio sapientiam? Vehementer enim eam desiderat anima mea; nec invenisse sufficiet, si contigerit invenire, nisi mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem ponam in sinum meum. Merito quidem. Beatus enim homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia. Quaere ergo dum inveniri potest: et dam prope est, invoca illam. Vis audire quam prope sit? Prope est verbum in corde tuo, et in ore tuo: tantum illud recto si quaesieris corde. Erige cor, surge de lectulo tuo, ut non frustra audias admonentem sursum habere cor. Sic enim invenies corde sapientiam, ore afflues prudentia; sed affluere, non effluere vel evomere cura.
15.3
Nimirum mel invenisti, si invenisti sapientiam; tantum ne multum comedas, ne satiatus evomas illud. Sic comede ut semper esurias. Nam ipsa dicit: Qui edunt me, adhuc esurient. Noli multum reputare quod habes; noli satiari, ne evomas, et hoc ipsum quod videris habere, auferatur a te, quippe qui ante tempus quaerere destitisti. Neque enim dum potest inveniri, dum prope est, ab inquisitione vel invocatione cessandum est. Aliter quoque sicut qui mel comedit multum, ut ait idem Salomon, non est ei bonum; ita qui scrutator est majestatis, opprimetur a gloria. Quid tu, Pilate, scorsum interrogas Dominum, ut tibi susurret in aurem quid sit veritas? Multum est ad te: non dabitur sanctum cani, nec margarita porco. Quaere potius fidei gustum; satietatem intelligentiae interim ne requiras. Merito, fratres, reverberata acie protinus resilivit: et, responsum non sustinens, egressus est ad Judaeos, qui ambulare coeperat in magnis et mirabilibus super se, quid esset veritas percontatus.
15.4
Quocirca quaeramus sapientiam in corde, et sapientiam quae est ex fide, quemadmodum Apostolus ait: Non plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. Sobria siquidem sapientia est in poenitudine peccatorum praeteritorum, in contemptu praesentium commodorum, in desiderio futurorum praemiorum. Invenisti plane sapientiam, si prioris vitae peccata defleas, si hujus saeculi desiderabilia parvipendas, si aeternam beatitudinem toto desiderio concupiscas. Invenisti sapientiam, si tibi horum singula sapiunt prout sunt, ut haec quidem amara et omnino fugienda, ista quoque velut caduca et transitoria contemnenda; illa vero ut perfecta bona totis appetenda desideriis, intimo quodam animi sapore dijudices et discernas. Atque haec quidem sobria est sapientia, et vomitum nescit, ubi et timoris frigus ex recordatione peccatorum, et charitatis fervor ex appetitu divinarum promissionum, tepiditatem amovet earum, quae nunc sunt, pessimarum occupationum: ut nec evomas sapientiam, nec evomaris ab ea. Sicut enim beatus homo qui invenit sapientiam: sic etiam beatus vir, vel beatior etiam qui morabitur in sapientia: forte enim hoc ad affluentiam spectat.
15.5
Sane in his tribus ore affluis sapientia vel prudentia, si sit in ore confessio propriae iniquitatis, si gratiarum actio et vox laudis, si etiam sermo aedificationis. Nimirum corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Atque in principio quidem sermonis justus accusator est sui: nam in medio magnificare Dominum; in tertio quoque( si catenus affluit sapientia) aedificare proximum debet. An vero et in opere affluendum est sapientia? Et maxime. Quaeramus ergo et in opere triplicem affluentiam: nam et olim dictum est a Sapiente quodam, quod sapientia tripliciter describeretur. Itaque, si vos melius non habetis, puto ego, quod ad opus pertinet, copiose satis affluere sapientia, quicunque inter vos continenter, patienter et obedienter conversatur: tantum ut fidelis obedientia propriam mortificet voluntatem; humilis continentia carnalem pariter et saecularem amputet voluptatem; hilaris patientia utramque simul, et corporalem scilicet et mundialem, viriliter sustineat adversitatem.