Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones de diversis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11257 Sededi2
1.1
1084 SERMO I. De fallacia et brevitate vitae praesentis.
1.1
Vera omnino sententia, fratres, quoniam tentatio est vita hominis super terram: siquidem fallax est, nec simpliciter fallere consuevit. Ut enim multipliciter illudat hominibus, mutat faciem, mutat vocem: modo ait, modo negat, nec erubescit: de ipsa quantitate sua diversis diversa loquitur, imo et eidem diverso tempore contraria quoque suggerit et adversa. Modo enim se brevem esse causatur, modo simulat longiorem. Cum peccare delectat adhuc, gemit altius pro brevitate sua. Nec brevitas falsa, sed gemitus fallax, quod id memoret cum moerore, unde magis oportuerat gratulari. Siquidem bonum est ei, si sic agere perseverat, ut flagitiis ejus, quibus voluntas modum non ponit, vel necessitas finem ponat. Expedit ei qui semper moritur, ut corpore citius moriatur: magis autem ei bonum erat, si natus non fuisset homo ille. Et ipsa denique vitae memoria brevioris remedium magis quam incentivum debuerat esse peccati, sicut scriptum est: Memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis. Quod si usque adeo regnat in te peccatum, imo usque adeo delectat te servire peccato, ut doleas tibi modicum tempus esse quo servias ei, sed eousque latam diligis viam, ut omnimodis optes, si posses, eam etiam facere longam; velis, nolis, non longe est finis ejus; sed tu, fateor, longe es a regno Dei, et firmissimum pepigisse videris cum morte foedus, pactum cum inferno.
1.2
Erraverunt, ait Propheta, in solitudine, in inaquoso: viam civitatis habitaculi non invenerunt. Solitudo haec superborum est, quia solos sese reputant, solos appetunt reputari. Litteratus est; odit socium. Astutus in negotiis saecularibus neminem vellet sibi similem inveniri. Pecuniosus est; si ditescere viderit alterum, cruciatur. Fortis est aut formosus; da ei parem, et contabescit. Solitarius est, sed erroneus. Errat in solitudine sua: non enim solus habitare poterit super terram. Nec mirum quod solitudini huic 1084 inaquosum additur; ut dicatur, in solitudine, in inaquoso. Sicut enim in solitudinibus aquae deesse solent, et loca deserta sterilia quoque et arida esse consueverunt, sic superbiam impoenitentia comitatur. Elatum enim cor, durum et expers est pietatis, ignarum compunctionis, siccum ab omni rore gratiae spiritualis; quia superbis Deus resistit, humilibus vero dat gratiam. Qui emittit fontes in convallibus, inter medium montium, ait Propheta, pertransibunt aquae. Hinc est quod de se ipso miserabiliter conquerens ait: Anima mea sicut terra sine aqua tibi. Siquidem aquae inopia non modo aridum, sed et sordidum facit, dum non est quo laveris: et humanum cor lacrymas nesciens, non modo durum, sed et impurum esse necesse est. Lavabo, ait, per singulas noctes lectum meum, ut conscientiae maculas diluam. Lacrywis meis stratum meum rigabo, ne in me quoque fiat quod scriptum est de semine quod cecidit supra petram, et natum aruit, quia non habebat humorem.
1.3
Erraverunt in solitudine, in inaquoso: viam civitatis habitaculi non invenerunt. Erraverunt plane in invio, et non in via. Neque enim via est lata via. Rectitudo quippe ad viam, latitudo ad planitiem magis quam ad viam pertinet. Solitudo in via lata est via: et ubi nulla est via, totum est via. Sic est vita exposita vitiis, latissimos habens hinc inde terminos, quia nullos terminos habens. Nec vita sane dicenda est, qua nimirum soli vivitur morti, Apostolo teste, qui ait: Quia si secundum carnem viveritis, moriemini. Sic nec circuitus via, et tamen impiorum est via, sicut scriptum est. In circuitu impii ambulant. Ipsa est spatiosa via, cujus latitudinis spatium nullis clauditur metis, ubi nec lex est, nec praevaricatio. Hujusmodi ergo filiis diffidentiae, qui totos sese corporeis voluptatibus et propriis voluntatibus tradiderunt, fiducialiter fallax vita brevem sese esse fatetur, ut carnaliter doleant, quod instar principis sui modicum tempus se habere cognoscant, atque eo vehementius ad omne flagitium inardescant, sicut quidam dicere referuntur: Non nos praetereat flos temporis, coronemus nos rosis antequam marcescant. Nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra, nullum sit expers luxuriae 1085 nostrae; ubique relinquamus signa laetitiae, quoniam haec est pars, et haec est sors nostra. Et manifestius: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur. Verum id quidem, respondebit eis cras injustitia sua: nec manentem hic civitatem habent vel ipsi, qui viam civitatis habitaculi non invenerunt. Sed quod eo peccare festinant, prorsus insaniunt. Sane eisdem ipsis, si quando forte imminentis sibi mortis coeperint horrere memoriam, et terribilem exspectationem judicii contremiscere, continuo vitae hujus fallacia longam se esse mentitur: ut quam paulo ante brevem esse dolebant peccato vitam, nunc eamdem repente inveniant usque adeo prolongatam, ut secure se posse putent non modicam adhuc partem consumere in peccatis, quod reliqua longa sit, et sufficiat ad agendam poenitentiam pro peccatis. Caeterum sicut prioribus, nisi resipuerint, timor quem timent eveniet, imo gravius quam quod verentur accidet eis, ut non modo flagitiorum tempus velociter transeat, sed et succedat tempus, aut magis aeternitas suppliciorum; ita et his, cum dixerint, Pax et securitas, repentinus superveniet interitus, ut non possint nec dimidiare dies quibus sese somniant adhuc esse victuros, non illam, quam sibi interim pollicentur, dimidiationem explere dierum.
1.4
Vobis, fratres, nec ab inani tristitia verae brevitatis, nec a fallaci consolatione simulatae longitudinis timeo, quod certissime jam coeperitis ire in civitatem habitationis, nec ambuletis in invio, sed in via. Vereor autem ne vobis quoque, sed aliter, vita ipsa simulatione longitudinis illudere velit, non consolationem hinc afferens, sed magis inferens desolationem. Vereor, inquam, ne longiorem sibi vitam superesse quis reputans, et grandem sibi restare autumans viam, obruatur a pusillanimitate spiritus, et labores tantos et tam diuturnos sustinere posse desperet. Quasi vero non secundum multitudinem dolorum suorum in corde suo, consolationes divinae laetificent animas electorum. Et nunc quidem secundum multitudinem dolorum, dum adhuc quasi ad mensuram dantur. Caeterum post haec delectationes, non jam consolationes in dextera ejus usque in finem. Concupiscamus illam dexteram, fratres, quae totos amplexabitur nos; suspiremus ad delectationes illas, ut, sicut breve est omnino tempus, etiam pauci videantur nobis dies prae amoris magnitudine. Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. Jucunda promissio, et votis omnibus amplectenda. Non enim astabimus quasi inanes et vacui spectatores, nec gloria illa quasi extrinsecus revelabitur nobis, sed in nobis. Videbimus enim Deum facie ad faciem, sed non extra nos; quia in nobis erit, utique omnia in omnibus. Nimirum plena erit gloria illa etiam omnis terra: quanto magis anima ipsa replebitur? Replebimur, inquit, in bonis domus tuae. Et quid dico, quod non aderit nobis gloria, sed inerit? Nunc quoque in nobis est, sed tunc revelabitur. Nunc enim filii Dei sumus, sed nondum apparuit quid erimus.
1.5
Fratres mei, si non accepimus spiritum hujus mundi, sed spiritum qui ex Deo est, sciamus quae a Deo donata sunt nobis. Ego enim dico quoniam omnia. Et, si mihi non creditis, Apostolo credite. Qui proprio, ait, Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non omnia etiam cum illo nobis donavit? Haec nempe potestas filiorum Dei, quam dedit his qui receperunt eum. Haec gloria cujusque fidelis, gloria quasi adoptati a Patre, per eum utique cujus gloriam vidimus, gloriam quasi Unigeniti a Patre. Audi denique potestatem: Omnia, inquit, possibilia sunt credenti.
1.6
Sed adhuc multa, inquies, graviter inquietant, multa evidentius adversantur. Et miror quomodo omnia data memores, quibus fere nulla famulantur ad votum. Servire nobis videntur aliqua, sed cum labore nostro, nec nisi prius servierimus eis. Jumenta ipsa, nisi fuerint a nobis nutrita, nisi domita, nisi fuerint pabulo sustentata, non adjuvant. Terra ipsa, quae 1086 debuerat nobis esse germanior, non sine sudore vultus nostri panem nobis ministrat: imo et cum coluerimus eam, spinas et tribulos germinat nobis. Et caetera omnia denique, si diligenter consideremus, servitium a nobis magis exigunt, quam exhibent nobis: ut ea interim sileam quae sunt parata nocere, ut est ignis ad exurendum, aqua ad submergendum, ferae ad lacerandum. Et haec quidem ita se habent; sed tamen non mentitur Apostolus etiam alio loco manifestius asseverans scire se Quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt sancti. Verumtamen solerter attende quod non ad libitum famulari, sed cooperari dicit ad bonum. Neque enim ad voluntatem serviunt, sed ad utilitatem; non ad voluptatem, sed ad salutem; non ad votum, sed ad commodum nostrum. Usque adeo siquidem in hunc modum omnia nobis cooperantur in bonum, ut inter haec omnia etiam ea quae nihil sunt numerentur, molestia, morbus, et ipsa mors, etiam et peccatum; quae quidem constat naturas non esse, sed naturae corruptiones. An vero ei peccata ipsa non cooperantur in bonum, qui ex eis humilior, ferventior, sollicitior, timoratior et cautior invenitur?
1.7
Hae sunt ergo primitiae spiritus, hae primitiae regni, haec gloriae praelibatio, hoc potestatis initium, et arrha quaedam paternae haereditatis. Caeterum cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est, ut ad votum deinceps omnia disponantur, quod indissolubili vinculo copulata sibi utile et jucundum, separari ultra non possint. Hoc nempe erit illud aeternum gloriae pondus, de quo identidem ait Apotolus: Momentaneum, inquit, hoc et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis. I, perge ergo murmurare, et dicere: Longum est, grave est, non possum tam immania et tam diuturna portare! Apostolus momentaneum et leve perhibet esse quod tolerat. Et certe necdum a Judaeis quinquies quadragenas una minus accepisti; necdum nocte ac die in profundo maris fuisti, necdum plus omnibus laborasti; postremo, necdum usque ad sanguinem restitisti. Vide ergo quam non sunt condignae ad gloriam passiones. Quod tribulationis est, momentaneum est et leve: quod gloriae, aeternum est, et pondus etiam supra modum in sublimitate. Quid in incertum tibi dies et annos numeras? Transit hora, transit et poena; nec accedunt sibi, sed cedunt potius et succedunt. Non sic gloria, non sic remuneratio, non sic merces ipsa laboris. Nescit vicissitudinem, nescit finem, manet tota simul, et manet in aeternum. Cum dederit, inquit, dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini. Sufficit enim nunc cuique diei malitia sua, nec laborem suum potest reservare sequenti; sed omnium merces laborum in una illa die reddetur, cui altera non succedet. Reposita est mihi corona justitiae, ait Apostolus, quam reddet mihi, non in illis, sed in illum diem justus Judex. Melior est enim dies una in atriis illis super millia, Guttatim poena bibitur, liquando sumitur, per minutias transit: nam in remuneratione torrens est voluptatis, et fluminis impetus, torrens inundans laetitiae, flumen gloriae[ alias, gratiae], et flumen pacis. Flumen plane est, sed quod affluat, non quod fluat vel effluat. Flumen vocatur, non quod transeat vel pertranseat, sed quod abundet.
1.8
Aeternum, inquit, gloriae pondus. Non enim nobis gloriosa vestis, non gloriosa domus, sed ipsa gloria promittitur. Si quid vero illorum aut similium aliquando dicitur, figura est. Nam in veritate justorum exspectatio non aliquid laetum, sed ipsa laetitia est. Gaudent in cibis, gaudent in pompis, gaudent in divitiis, gaudent et in vitiis homines; sed luctus extrema occupat ejusmodi gaudiorum, quod gaudium in materia convertibili mutari necesse sit re mutata. Accenditur cereus: non purum lumen est, sed lucerna; siquidem ignis ipse propria fomenta consumit, 1087 nec nisi ipsa consumptione fovetur. Porro deficiente materia etiam ipse deficiet, et ubi illam videris prorsus exustam, hunc quoque nihilominus exstinctum esse reperies. Sicut ergo flammae illius novissima fumus occupat et caligo, sic laetitia laetae rei in tristitiam commutatur. Nobis autem non favum mellis, sed purissimum et liquidissimum mel reposuit Deus; ipsam plane laetitiam, vitam, gloriam, pacem, voluptatem, amoenitatem, felicitatem, jucunditatem et exsultationem thesaurizavit nobis Dominus Deus noster: et haec omnia unum, ut sit participatio Jerusalem in idipsum. Et hoc unum et idipsum nonnisi ipse, sicut supra meminimus, dicente Apostolo quoniam erit Deus omnia in omnibus( I Cor. XV, 28). Haec merces nostra, haec corona nostra, hoc bravium nostrum: ad quod utinam sic curramus, ut comprehendamus! Fratres, nunquam prudens agricola seminandi opportunitatem reputat longiorem, qui futurae messis desiderat ubertatem. Vestri autem dies, non minus utique quam capilli, omnes numerati sunt; et sicut pilus de corpore, sic et momentum de tempore non peribit. Habentes ergo talem promissionem, charissimi, non deficiamus aut fatigemur aliquando: nec grave causemur onus Christi, quod teste ipso leve est; vel jugum, quod revera suave est: sed ad omne quod videmur portare pondus diei, aeternum gloriae pondus cogitemus. Ad quam nos sua miseratione perducat virtutum Dominus et rex gloriae; cui interim devota humilitate clamemus: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam.

Intertext edge

Open linked passage

Note