Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones de diversis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11257 Sededi2
22.1
SERMO XXII. De quadruplici debito.
22.1
In via estis, fratres, quae ducit ad vitam, in via recta et impolluta, quae ducit ad civitatem sanctam Jerusalem illam, quae libera est, quae sursum est, quae est mater nostra. Arduus quidem ascensus ejus, utpote per ipsam montis summitatem incisus; sed via compendiosior laboris magnitudinem vel temperat, vel excludit. Vos autem tam felici facilitate, quam facili felicitate viam istam non solum itis, sed curritis; quia exonerati estis et accincti, nihil ponderis super dorsa portantes. Non sic aliqui, non sic, qui quadrigas et quadrigalia onera pertrahentes, montis circuitum ambire decernunt, et plerumque per devexa montis praecipitantur, ut vix finem inveniant vitae suae. Felices igitur vos, qui vos et vestra sine omni exceptiuncula reliquistis, per ipsum montis verticem iter facitis ei, qui ascendit super occasum: Dominus nomen illi. Illi vero, qui, quamvis Aegyptum fugerint, tamen ad quaeque Aegyptia tenerrime resuspirant, viam civitatis habitaculi non invenerunt; sed voluntatum suarum gravissimis sarcinis praegravati, vel sub onere, vel cum onere cadunt, ut vix ad cursum perveniant destinatum.
22.2
Quid enim est( gratias illi, cujus gratia hoc totum factum est) quod vita vestra vitam apostolicam repraesentet? Illi reliquerunt omnia, et in schola Salvatoris sub ejus praesentia congregati, hauserunt aquas in gaudio de fonte Salvatoris, ipsum vitae fontem in ipso fonte bibentes. Beati oculi qui viderunt. Nunquid non et vos, non in praesentia, sed in absentia ipsius; non ad verba oris ejus, sed ad vocem nuntiorum ejus, simile aliquid fecistis? Defendite vobis hanc praerogativam, quod illi ad visum et ad verbum, vos ad auditum et nuntium credidistis. Sic state in Domino, charissimi, ut quemadmodum illi in fame et siti, in frigore et nuditate, in laboribus et jejuniis, et vigiliis, et caeteris observantiis justitiae viam regiam tenuerunt: sic et vos, etsi non eorum meritis, tamen exercitiis aliquatenus coaequati, dicatis Domino Deo vestro, cum veneritis ante thronum gloriae ipsius: Laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti, annis quibus vidimus mala. In veritate dico vobis, quia in veritate estis in via recta, in via sancta, quae perducat ad Sanctum sanctorum. Mentior si non ex manibus hujus peccatoris, monachorum, novitiorum et conversorum animae ad coelestia gaudia volaverunt, tam liberae quam liberatae de carcere nostrae mortalitatis. Si quaeritis unde id sciam, scitote quia certissima mihi signa inde facta sunt et ostensa. 1128
22.3
Non est igitur quod vobis vel pro vobis timeam a viribus Satanae et ministrorum ejus, cum noverim illius fortitudinem per Redemptoris vulnera traductam et deductam ad nihilum. In spiritu enim fortitudinis fortem fortior ille contrivit, portas aereas et vectes ferreos confringens. A versutiis et astutiis illius formido mihi est pro vobis, in quibus partim subtilitate naturae, partim experientia temporum sub tot annorum millibus eruditus, fragilitatem humanae naturae, quaquaversum se verterit, non ignorat. Sic ille insatiabilis homicida primis parentibus nostris non ursos, non leones, non fortia terrae animalia delegavit; sed tortuosum et callidum serpentem, qui per sinuosa volumina nunc caput cauda, nunc caudam capite tegere consuevit. Denique et serpens non fortior erat, sed callidior cunctis animantibus terrae, ait Scriptura. Unde et ab interrogatione incoepit, mentem mulieris explorans, sciens, ingenio, non viribus laborandum, Cur praecepit vobis Dominus Deus, inquiens, ne comederetis de ligno scientiae boni et mali? Quae respondit: Ne forte moriamur. Quod Deus pro certo posuerat, dicens: Quacunque die comederitis, morte moriemini; ista sub dubio supponit, ne forte, inquiens, si comederimus, moriamur. Et audi ingenium malitiamque serpentis. Nequaquam, inquit, moriemini. Deus affirmat, mulier dubitat, Satan negat. Sic et ego timeo, ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et sensus vestri corrumpantur a castitate, quae est in Christo Jesu.
22.4
Putasne, aliquis in vobis est, cui dicat in cogitationibus suis: Cur praecepit vobis Deus, ut istam Regulam teneretis? Secundum enim impetum spirituum vestrorum huic tepido remissionem, illi ferventi vitam arctiorem proponit, hoc solum expetens et exspectans, ut quoquo modo tollat eum a concilio justorum et congregatione. Profecto spiritus ille, qui tibi hoc suggerit, spiritus mendax est, spiritus potestatem habens, qui tibi invidet locum tuum. Unde et Sapiens hujus rei non ignarus: Si spiritus potestatem habentis super te ascenderit, ait, locum tuum ne dimiseris. Absit enim ut Spiritus veritatis, qui te huc adduxit, te reducere velit; quia non est in ore ejus: Est et Non; sed est in illo Est, sicut irrefragabilis auctoritas testatur. Nemo, ait Apostolus, loquens in Spiritu Dei, dicit anathema Jesu. Jesus Salvator sive salus; anathema, separatio interpretatur. Qui vero tibi separationem a salute submurmurat, nec Dei Spiritus est, nec a Deo; quia Spiritus sanctus non dispergere, sed colligere venit, qui semper revocat dispersos Israel in terram suam.
22.5
Quid? vitam fortiorem aliquis quaerat? Dico vobis quia ista fortissima est, et quae ex omni parte, si dissimulare nolueris, primae illi scholae Salvatoris pro sua possibilitate respondeat. An audes ad molliorem vel cogitando descendere? O si cognovisses et tu, quam multa et quam multis debeas! videres quam nihil sit quod facis, quam nec inter minima numerandum ad comparationem debitorum tuorum. Vis scire quae et quibus debeas? Primo Christo Jesu debes omnem vitam tuam, quia ipse vitam suam posuit pro vita tua; et cruciatus amaros sustinuit, ne tu perpetuos sustineres. Quid tibi dirum vel durum esse poterit, cum recordatus fueris quia ille, in forma Dei, in die aeternitatis suae, in splendoribus sanctorum ante luciferum genitus, splendor et figura substantiae Dei, venit ad carcerem tuum, ad limum tuum, infixus, ut dicitur, usque ad cubitos in limo profundi? Quid non suave tibi, cum tibi collegeris omnes amaritudines Domini tui, et rememoraberis primum quidem illarum infantilium necessitatum; deinde, laborum quos pertulit in praedicando, fatigationum in discurrendo, tentationum in jejunando, vigiliarum in orando, lacrymarum in compatiendo, insidiarum in colloquendo: postremo, 1129 periculorum in falsis fratribus, conviciorum, sputorum, colaphorum, flagellorum, irrisionum, subsannationum, exprobrationum, clavorum, horumque similium, quae in salutem nostri generis triginta et tribus annis operatus et passus est in medio terrae? O quam indebita miseratio, quam gratuita et sic probata dilectio, quam inopinata dignatio, quam stupenda dulcedo, quam invicta mansuetudo! Regem gloriae pro despicatissimo vernaculo, imo vermiculo crucifigi! Quis audivit unquam tale? aut quis vidit huic simile? Vix enim pro justo quis moritur: ipse pro injustis et inimicis mortuus est, eligens exsulare a coelis, ut nos reportaret ad coelos, amicus dulcis, consiliarius prudens, adjutor fortis.
22.6
Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Nonne, si conferrentur in me omnes vitae filiorum Adam, et omnes dies saeculi, et labores, omnium hominum qui fuerunt, qui sunt, et qui erunt, nihil esset ad comparationem corporis illius, quod spectabile et stupendum est virtutibus etiam supernis, in conceptu de Spiritu sancto, in ortu de Virgine, in vitae innocentia, in doctrinae affluentia[ alias, fluentis], in coruscationibus miraculorum, in revelationibus sacramentorum? Vides igitur, quia, sicut exaltantur coeli a terra, sic exaltata est vita illa a, vita nostra: quae tamen posita est pro vita nostra. Sicut nihil ad aliquid nullam habet comparationem, ita et vita nostra nullam habet ad vitam illius proportionem; cum illa dignior, ista miserior esse non possit. Nec me putes rem exaggerare sermonibus; quia hic deficit omnis lingua, nec sufficit oculus[ alias, animus] vel ad intuendum tantae dignationis arcanum. Cum ergo ei donavero quidquid sum, quidquid possum, nonne istud sic est, sicut stella ad solem, gutta ad fluvium, lapis ad turrim, pulvis ad montem, granum ad acervum? Non habeo nisi minuta duo, imo minutissima, corpus et animam; vel potius unum minutum, voluntatem meam: et non dabo illam ad voluntatem illius, qui tantus tantillum tantis beneficiis praevenit, qui toto se totum me comparavit? Alioquin si illam retinuero, qua fronte, quibus oculis, qua mente, qua conscientia vado ad viscera misericordiae Dei nostri; et audeo perfodere illud fortissimum propugnaculum, quod custodit Israel; et illius sanguinis, non guttas, sed undas a quinque partibus corporis in meum pretium detorquere? O generatio perversa, et infideles filii! quid facietis in die calamitatis de longe venientis? ad cujus fugietis auxilium?
22.7
Sed nunquid huic soli debitor sum, cui vix parum aliquid retribuere possum? Exigunt a me praeterita peccata mea futuram vitam meam, ut faciam fructus dignos poenitentiae, et recogitem omnes annos meos in amaritudine animae meae. Et ad haec quis idoneus? Peccavi super numerum arenae maris, et multiplicata sunt peccata mea, et non sum dignus videre altitudinem coeli prae multitudine iniquitatis meae, quoniam irritavi iram tuam, et malum coram te feci. Circumdederunt me mala, quorum non est numerus; comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut viderem. Quod ergo sine numero est, quomodo numerabo? Quomodo satisfaciam, cum cogar reddere debitum usque ad novissimum quadrantem? Sed et delicta quis intelligit? Ait illa coelestis fistula Ambrosius:« Facilius inveni eos qui innocentiam servaverunt, quam qui congruam egerunt poenitentiam.» Sed et quantumlibet poeniteat, quantumlibet se afflictet et maceret; propter nomen tuum, non propter meum[ alias, poenitentiae] meritum, propitiaberis peccato meo, Domine, ait justus; multum est enim. Cum ergo quidquid vivis, quidquid sapis, quidquid habes, quidquid potes, huic uni rei dedicaveris, nunquid est, vel inter aliqua computandum? Paulo ante vitam tuam pro vita sua Christo reddideras; et nunc iterum eam totam praecedentium exigit recordatio peccatorum. Nunquid, ut vulgo dicitur, de una filia duos generos statuisti facere? 1130
22.8
Quid si tertium tibi debitorem ostendam, qui non minus acriter, quam veraciter vindicat eam sibi? Puto quod et tu possidere desideras civitatem, de qua dicitur: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei; gloriam illam, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, regnum omnium saeculorum, vivero in aeternum, in perpetuas aeternitates. Credo quod velis esse aequalis angelis Dei in coelo, esse etiam haeres Dei, cohaeres Christi et in plateis supernae Sion melos angelicum auscultare, et videre quidquid illud sit, cum Christus tradiderit regnum Deo Patri, et erit Deus omnia in omnibus; postremo esse similis Deo, et videre eum sicuti est. Nec dubito quin et concupiscas suscipere et umbras declinantes, et diem aspirantem, cum illuxerit illa solemnis dies, et nubila rerum excusserit; quando jam non inclinabitur dies, sed erit aeterna meridies; quando erit plenitudo fervoris et lucis, solis statio, tenebrarum exterminatio, desiccatio paludum, fetorum depulsio. Nonne ad hoc emendum totum te, quaecunque, et undecunque contrahere poteris, dare oportebit? Et cum universa compleveris, non tamen putes esse condignas passiones hujus temporis vel corporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. An sic impudens es, vel imprudens, ut minutum tuum, quod sibi tam Christi vita, quam peccati poenitentia certatim rapiunt, etiam ad hoc conquirendum vel audeas numerare?
22.9
Quid dices, si et quartum debitorem in medium adduxero, qui sibi etiam jure primatus sui superiores tres cedere velit? Ecce in januis est qui fecit coelum et terram: et Creator tuus est, tu creatura; tu servus, ille Dominus; ille figulus, tu figmentum. Totum ergo quod es, illi debes, a quo totum habes; illi praecipue Domino, qui et te fecit, et benefecit tibi, qui tibi ministrat siderum cursus, aeris temperiem, fecunditatem terrae, fructuum ubertatem. Huic revera totis medullis, totis viribus serviendum; ne forte indignationis oculo te respiciat, et despiciat, et conterat in aeternum et in saeculum saeculi. Non arbitror autem quod te tanta raptet insania, ut et hic minutum tuum nominare, nedum numerare praesumas. Expone ergo mihi, cui horum quatuor proponas reddere quod debes, cum unusquisque tantus exactor sit, ut te possit singulariter suffocare. Eia, Domine, vim patior, responde pro me. In manus tuas, Domine, commendo minutum meum: tu persolve omnibus, tu ab omnibus libera, quia tu es Deus, et non homo; et quod hominibus impossibile est, possibile est tibi. Quod habui, et feci: Domine, habe me excusatum, quia imperfectum meum viderunt oculi tui. Quis ergo amplius grunniet, dicens: Nimium laboramus, nimium jejunamus, nimium vigilamus; cum nec millesimae, imo nec minimae parti debitorum suorum valeat respondere? Haec est fortasse, fratres, illa vera vestra Quadragesima, non exterior, sed interior, quae non corticem sacramenti, sed adipem frumenti contineat. Si enim unicuique istorum quatuor et pro se, et per se, omnem decalogi perfectionem debetis: profecto decem quater ducta quadragesimam vestram faciunt, quam custodire vos oporteat omnibus diebus vitae vestrae. Et ipse qui vos congregavit in loco isto, vitam vestram conservet in opere sancto; ut eum ipse apparuerit vita vestra, et vos appareatis cum ipso in gloria.

Intertext edge

Open linked passage

Note