Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones de diversis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11257 Sededi2
29.1
SERMO XXIX. De triplici dilectione Dei [alias De diligendo Deo ].
29.1
Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Omnia enim quae in mundo sunt, concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, quae non sunt ex Patre. Quid ergo? sunt aliqua ex Patre, quibus nobis ista recompensentur? Sunt utique, omnino dulciora his et amabiliora; sed haec non creduntur servis, multo minus inimicis. Quisquis vero amicus voluerit esse hujus mundi, inimicus Dei constituitur. Amicis creditur consilium, quibus dicitur: Quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Exponit beatus Gregorius, quia amor ipse, notitia est. Est ergo triplex amor, qui tria illa excludat quae non sunt ex Patre. Et propterea, credo, ter interrogatur Petrus: Amas me, amas me, amas me? Sed et forte haec sunt, de quibus in lege praecipitur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua, id est, diliges dulciter sive affectuose, diliges prudenter, diliges fortiter. Siquidem amor cordis simile quiddam habet carnali amori; nam affectiones proprie cordis esse dicuntur. Anima vero aliquanto jam superius sonat, unde et dicitur sedes sapientiae, ut merito videatur illi attribuendum prudenter diligere Deum.
29.2
Sane ad affectuosum illum, quem dicimus, cordis amorem plurimum valet Incarnationis Christi cogitatio, sed et totius dispensationis quam gessit in carne, et maxime passionis. Videns enim Deus homines omnino carnales affectos, tantam eis dulcedinem exhibuit in carne, ut durissimi cordis sit quisquis eum toto affectu non diligat. Volens siquidem nobilem creaturam hominem recuperare: Si, inquit, invitum coegero, asinum habebo, non hominem; quandoquidem non libens veniet, nec spontaneus, ut possit dicere: Voluntarie sacrificabo tibi. Nunquid asinis dabo regnum meum? aut nunquid de bobus cura est Deo? Ut ergo habeam voluntarium, terrebo eum, si forte convertatur, et vivat. Et comminatus est acerbiora quae excogitari possunt tenebras aeternas, vermes immortales, ignem inexstinguibilem. Cum autem nec sic homo revocaretur, ait: Non solum timidus, sed etiam 1146 cupidus est; promittam ei quod potissimum desiderabile videatur. Desiderant homines aurum, et argentum, et similia; sed super haec omnia vitam desiderant. Manifestum est hoc, et valde manifestum. Si, inquit, tantopere desiderant miseram hanc et laboriosam vitam et momentaneam, quantum diligent vitam quietam, aeternam, beatam? Promisit itaque vitam aeternam; promisit quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit.
29.3
Videns autem quod nihil proficeret: Unum, inquit, restat adhuc. Inest homini non solum timor et cupiditas, sed et amor, nec quidquam in eo vehementius ad trahendum. Venit igitur in carne, et tam amabilem se exhibuit, ut illam nobis impenderet charitatem, qua majorem nemo habet, ut animam suam daret pro nobis. Quisquis sane nec ob hoc quidem converti voluerit, non merito audiet: Quid debui facere tibi, et non feci? Et vere in nullo sic commendat Deus charitatem suam, quomodo in mysterio Incarnationis ejus et passionis; in nullo sic revelatur ejus pietas, in nullo sic apparet ejus benignitas, quomodo in humanitate, Apostolo teste, qui ait: Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei. Nam potentia quidem occultata est, quoniam in infirmitate venit. Unde Habacuc: Ibi, inquit, abscondita est fortitudo ejus, haud dubium quin in cruce, cujus cornua in manibus ejus. Sapientia quoque abscondita est et incarnata; placuit enim ei per stultitiam verbi salvos facere credentes. Nonne quodam modo stultum se fecerat, qui tradidit in mortem animam suam, et tulit peccata multorum, et quae non rapuit, tunc exsolvebat? Nonne ebrius erat vino charitatis, et immemor sui, contra Petri consilium, dicentis: Propitius esto tibi? Itaque abscondita est fortitudo, maximeque velata et incarnata sapientia: sed benignitas non potuit amplius[ alias, apertius] declarari, non abundantius exprimi, non evidentius commendari.
29.4
Porro id quidem ad affectuosum cordis amorem diximus pertinere. Nam et videre est homines sic affectos erga hujusmodi, ut vix sine lacrymis vel audiant, vel recordentur. Hic ergo amor contra concupiscentiam carnis est. Quid enim dulce sit ei in carne, cui tanta dulcedo est in Christi passione? Verum haec dulcedo falli potest, si desit prudentia; et jam difficile caveri poterit in melle venenum. Necesse est igitur adesse prudentiam, qua diligenter interiora mysteria investigare possimus[ alias, sacramentorum possint investigari], ut parati simus omni poscenti reddere rationem. Hic amor prudens excludit curiositatem. Siquidem animus his intentus temporalium non poterit esse curiosus, dicens cum Propheta: Quomodo dilexi legem tuam, Domine! tota die meditatio mea est.
29.5.1
Tertium est, ut fortiter quisque diligat, quatenus sicut falli non potest, ita nec cogi possit, paratus omnia pati propter justitiam. Quis autem nesciat eum qui rex coeli sit, terrena regna et honore non ambire, sed magis abjicere? Porro beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Itaque de his tribus nunc Petrus interrogatur, quia prius inventus fuerat minus habens. Audiens enim primo de passione Domini, ferre non potuit, tanquam dulciter diligens; sed: Absit, inquit, a te, utpote insipienter amans! Unde et audire meruit: Vade retro, Satana, quoniam non sapis ea quae Dei sunt. Simile aliquid in apostolis erat, quibus dicebatur: Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem; imo vero quia diligunt, dolent. Et diligunt, et non diligunt; diligunt dulciter, sed non diligunt sapienter. Nocte vero ipsa qua tradendus erat Dominus, et dulciter, et prudenter diligebat Petrus, cum diceret: Tecum paratus sum et in carcerem, et in mortem ire: sed non diligebat fortiter; quoniam
29.5.2
. Nondum venerat virtus ex alto, qua accepta non negavit, 1147 sed libera voce usus: Vos, inquit, judicate, utrum Deo magis obedire oporteat, an hominibus. An non congrue de dilectione requitur, qui pascendo praeponitur gregi? Ille enim praeesse debet aliis, qui vino charitatis debriatus aestuat, immemor sui; ut non quaerat quae sua sunt, sed magis quae Jesu Christi. Et nota quia requisitus Petrus an diligat plus his, tantum respondit se diligere, non audens affirmare quod prius se dixisse temere confundebatur: et fortasse propterea contristatus est. Dixerat enim prius: Etsi omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego

Intertext edge

Open linked passage

Note