Sermones de diversis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11257 Sededi2
35.1
SERMO XXXV De tribus ordinibus Ecclesiae, ad patres in capitulo habitus .
35.1
Hoc mare magnum et spatiosum( in quo utique certum est nihil aliud quam praesens saeculum amarum fluctuans designari) tribus hominum 1156 generibus suo cuique modo pervium est, ut transeant liberati. Tres enim sunt Noe, Daniel et Job: quorum primus navi, secundus ponte, tertius vado transit. Porro tres homines, tres ordines Ecclesiae signant. Noe quidem arcam rexit ne periret in diluvio, ubi protinus rectorum Ecclesiae formam agnosco: Daniel vir desideriorum abstinentiae et castimoniae deditus, ipse est soli Deo vacans poenitentium et continentium ordo: Job quoque substantiam hujus mundi bene dispensans in conjugio, fidelem designat populum terrena licite possidentem. De primo igitur et secundo nobis habendus est sermo, quoniam adsunt venerabiles fratres et coabbates nostri de numero praelatorum; adsunt et monachi de poenitentium ordine: a quo tamen nec nos abbates alienos reputare debemus, nisi forte, quod absit! officii nostri gratia, nostrae fuerimus professionis immemores. Tertium igitur, conjugatorum videlicet ordinem, magis succincte transcurro, tanquam minus ad nos pertinentem. Ipse est qui maxime mare magnum vado pertransit, laboriosum prorsus et periculosum, etiam et longum habens iter, quippe qui nulla viae compendia captet. Nam quod periculosum sit iter, in eo patet, quod tam multos in eo perire dolemus, tam paucos videmus, sicut necesse est, pertransire. Valde enim difficile est, praesertim diebus istis, quibus malitia nimis invaluit, inter undas hujus saeculi[ alias, mundi], voraginem vitiorum, et criminalium peccatorum foveas declinare.
35.2
At continentium quidem ordo et ponte pertransit; quod iter brevius et facilius, etiam et securius esse nemo est qui nesciat. Sed omitto laudes, pericula magis ostendo: hoc enim multo melius atque utilius est. Recta quidem semita vestra, charissimi, et securior conjugatorum via, non tamen omnino secura. Timendum enim periculum triplex; id est, ne forte aut aequare se alteri, aut respicere retro, aut certe in medio ponte stare seu residere quis velit. Neque enim ullum ex his tribus pontis patitur angustia, et arcta via quae ducit ad vitam. Contra primum ergo periculum oremus singuli cum Propheta: Ne veniat nobis pes surperbiae, quoniam ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem. Nam de eo qui mittens manum suam ad aratrum, postea retro convertitur, certum est quoniam labitur statim, et pelagus operit caput ejus. Sed et qui stare voluerit, non quidem relinquens ordinem, sed proficere in eo dissimulans, cadat necesse est, ab his qui sequuntur, impulsus et eversus. Arcta enim est via; et impedimento est proficere proficisci volentibus. Hinc est quod jugiter arguunt et reprehendunt, quod ferre nequeunt tepiditatis ejus segnitiem, quod velut quibusdam stimulis urgent et impingunt manibus: ut unum necesse sit e duobus, aut proficere scilicet, aut prorsus deficere. Minime igitur oportet sistere gressum; respicere quoque retro, aut aequare nos aliis, multo minus expedit; sed tota humilitate currendum nobis et properandum, ne quando forte is qui egressus est ut gigas ad currendam viam, longe a nobis fiat; quem, si bene sapimus, providentes in conspectu nostro semper, et in ejus odore tracti, facilius citiusque curremus.
35.3
Nec vero angusta nimis invenietur pontis semita currere in ea volentibus. Tribus enim compactus est lignis: ut qui perfecte eis inniti voluerint, non labatur in itinere pes eorum. Haec autem sunt, poena corporis, paupertas substantiae mundialis, et humilitas obedientiae. Nam et per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum coelorum; et: Qui volunt divites fieri in hoc saeculo, incidunt in tentationem et laqueum diaboli: et quem a Deo suo exturbavit inobedientia, sine dubio per obedientiam, recto tramite ad eum redit. Haec itaque sibi invicem compacta esse necesse est. Nam et poena corporis, nec inter divitias stabilis, nec sine obedientia facile potest esse discreta; et paupertas in voluptate et 1157 voluntate propria nullius meriti, nullius apud Deum potest esse momenti; et obedientia in divitiis et voluptate nec stabilis est, nec gloriosa.
35.4
At vero, his rite compositis, vide si non perfecte tria maris hujus pericula evasisti; concupiscentiam carnis, concupiscentiam oculorum, et superbiam vitae. Rite, inquam, compositis, ut in poena quidem nodum impatientiae, in paupertate vero cupiditatis scrupulum, in obedientia naevum caveas propriae voluntatis. Nam et qui murmuraverunt, a serpentibus perierunt: et qui volunt divites fieri( non ait: qui sunt; sed, qui volunt fieri), incidunt in tentationes et in laqueum diaboli. Sed et illud quid refert, si forte, quod absit! non quidem divitias, sed ea ipsa quae paupertatis sunt, tanto affectu desideres, aut etiam ardentius, quam divitias cupiant homines saeculares? Quid distat quaecunque substantia desideretur, dum aequaliter sit corruptus affectus; nisi quod tolerabilius illud videri potest, quae utcunque pluris esse videntur, plurimum desiderare? Porro quisquis vel aperte vel occulte satagit, ut quod habet in voluntate, hoc ei spiritualis pater injungat; ipse se seducit, si forte sibi quasi de obedientia blandiatur. Neque enim in ea re ipse praelato, sed magis ei praelatus obedit.
35.5
Verumtamen quia juxta sententiam Salvatoris, in qua mensura mensi fuerimus, remetietur nobis: bonum est homini hoc ad cumulum dare, ut de eorum sit numero, quibus mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinus suos. Sufficit enim ad salutem corporis molestias patienter ferre; sed cumulus est, etiam libenter in fervore spiritus eas amplecti. Sufficere potest superflua non requirere, sed nec propter ipsa, si forte desint, necessaria murmurare; sed cumulus est etiam exsultare et libenter quaerere, quomodo alius magis habeat necessaria, et ipse penuriam patiatur. Sufficit quoque ad salutem, si nec impatientia, nec simulatione aliqua ad id quod desideras, invitum velis praelati animum inclinare; sed cumulus est etiam fugere ea, quibus voluntatem propriam senseris oblectari, quantum sane bona cum conscientia potest.
35.6
Porro praelati quidem ipsi sunt qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis. Neque enim certa pontis aliqua seu vadi semita coarctantur, ut libere possint usquequaque discurrere, et occurrere singulis ut oportet, ac dirigere pontis semitam seu vadi[ alias, vadum investigare], ordinare gradientes, pericula investigare ac declinare, excitare tepidos, pusillanimes sustentare. Denique ascendunt usque ad coelos, et descendunt usque ad inferos; nunc quidem spiritualia tractantes atque sublimia, nunc infernalia et horribilia facta dijudicantes. Sed quae poterit navis inveniri, quae tam immanes sustineat fluctus, et in tanto secura possit esse discrimine? Utique fortis ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio, quia, juxta quod alibi habes: Aquae multae non poterunt exstinguere charitatem. Necessaria est, et omnino necessaria navis ista praelatis, tribus compacta lateribus, quae est utique forma navium, ut sit nimirum juxta Pauli doctrinam: Charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Puritatem quidem cordis in eo praelatus habeat, ut prodesse desideret, non praeesse: ut scilicet proprium commodum, vel honorem saeculi, seu aliud quidpiam suum in praelatione non quaerat, praeter solum beneplacitum Dei, et animarum salutem. Sed cum intentione pura, irreprehensibilis quoque necessaria est conversatio, ut forma factus gregis incipiat facere et docere: et secundum magistri nostri Regulam, quaecunque docuerit discipulis esse contraria, haec in suis actibus indicet non agenda: ne forte submurmurare possit frater quem arguit, et dicere: Medice, cura te ipsum. Talis enim occasio, plurima damnatio praelati, plurima subditorum perditio est. Non quod ego bene id caveam, idcirco 1158 sic loquor: sed et mihi, et omnibus pariter Veritas clamat, quoniam oportet irreprehensibilem esse eum qui praeest, ita ut secura conscientia cum Domino respondeat exprobrantibus sibi verbum: Quis ex vobis arguet me de peccato?. Non quod sine peccato penitus esse possit in hac misera vita; sed quod ea quae arguit in discipulis, oporteat summopere vitare magistrum.
35.7
Ob hoc, qualis est in conversatione, talis sit necesse est etiam in occulta cogitatione; ne videlicet foris humilis, intus elatus sit in corde suo, praesumens de sapientia, seu virtute aut sanctitate sua: quae est sine dubio fides ficta, quando non, sicut ostendit humilitas conversationis, in sola Domini pictate confidit. Et vide quam proprie his tribus, cordis scilicet puritati, conscientiae bonae, et fidei non fictae, convenire videantur alia quoque ipsius Apostoli verba dicentis: Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die, etc. Non me judico, inquit, quia nihil mihi conscius sum, quod meum aliquid quaeram, sed quae Jesu Christi. Sed et pro minimo mihi est ut a vobis judicer, propter conscientiam bonam, et irreprehensibilem conversationem[ alias, vitam]. Qui autem judicat me, inquit, Dominus est; ut etiam in eo solo spem suam positam esse doceret, humiliatus sub potenti manu Dei. Sed et illud in judica, utrum possit his convenienter aptari trina Petri interrogatio, ut hoc sit dicere: Amas me, amas me, amas me? Habes charitatem de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta? Merito siquidem de navi interrogatur, an charitatem habeat, piscator hominum constituendus.