Sermones de diversis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11257 Sededi2
41.1
1170 SERMO XLI. De virtute obedientiae, et septem ejus gradibus.
41.1
Non possumus nos cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Quid enim in hoc vase testeo et fragilitate complexionis humanae, cogitare sufficiat spiritus carcere inclusus, peccato corruptus, depressus terrenis? Corpus enim, quod corrumpitur, aggravat animam; et deprimit, terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Benignus tamen est Spiritus sapientiae, qui et spiritum inclusum illuminat, et corruptum sanat, et allevat depressum. Est enim Spiritus pietatis, compeditos solvens, caecos illuminans, et erigens elisos. Est etiam Spiritus veritatis, qui docet nos omnem veritatem; non solum autem docet, sed etiam suggerit. Suggerit videlicet ut quaeramus, docet ut intelligamus. Ipse est, quem Dominus Jesus post Patris obedientiam usque ad mortem crucis, misit apostolis suis, obedientibus suis. An non tibi videntur singularis obedientiae conscendisse fastigium, qui accepta licentia sedendi in civitate, intra unius domunculae septa conclusi, unanimiter in oratione perseverabant? Intellexisti quia ibant apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati? O quantis obedientiae viribus innituntur, qui gaudent pro Christo ad concilium trahi, dignitatem ducunt pro eo caedi, gloriam quaerunt pro eo mori! Beatae animae, et abundanti majestate Spiritus influentes: quibus vilitas, sublimitas; contumelia,! s gloria; patientia, victoria, mirabili mutabilitate videntur. Multum repleta est anima eorum, opprobrium abundantibus, et despectio superbis. Cernis quam libera fronte pontificum faciem, Pharisaeorum supercilium, tumultum plebis irrumpant dicentes: Magis oportet Deo obedire quam hominibus? Intuere illa duo magna luminaria, Petrum et Paulum, et universum ordinem apostolici senatus obambula; et ibi videbis obedientiae firmitatem inter tormentorum multitudinem viriliter perstitisse. Nonne ipse Filius regis, rex regionis illius, quae continuis gaudiis inclarescit, factus est Patri obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, et didicit obedientiam ex his quae passus est? Audisti miseriam, audi et coronam; vidisti periculum, vide praemium, attendisti infirmitatem, attende potestatem. Propter quod, inquit, et Deus exaltavit illum, et dedit ei nomen, quod est super omne nomen.
41.2
Sed taceamus interim de illius obedientia, quae singulari praerogativa clauditur et signatur. Procedat in medium magnus ille patriarcha, fidei lumen, obedientiae forma, justitiae principatus. Audit ab Omnipotente: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui; et veni in terram quam monstravero tibi: et ad unius jussionis vocem, patriam fugit, relinquit parentes, deserit haereditatem, et aliorum fines hospes ingreditur novus. Magna res, et primitivae dignitatis privilegio in patre multarum gentium consecrata! Primus primum suis facultatibus renuntiat, et obedientiae viam indefessa velocitate percurrit. Denique, cum accepisset filium in senectute sua, in quo totius mundi benedictio fuerat cumulanda, dicit ei Deus: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis Isaac, et offer illum mihi in holocaustum. O quanta in verbis istis amaritudo, quanta a corde patris separatio pietatis! Jubetur namque filium occidere, os ex ossibus suis, et carnem de carne sua; filium magnae promissionis, extremae senectutis, propriae mulieris; filium mirabiliter promissum, feliciter natum, educatum innocenter. Et ne quid deesset, ut tenerrimum intra paterna viscera doloris incendium exundaret, additur, unigenitum. Sunt namque multi filii, sed non unigeniti. Iste sic est filius, ut et unigenitus. Iste unicus patri, unigenitus matri, haereditati reservatus. Ne respicias ad Ismael, quia, qui in servitute et ex ancilla genitus fuerat, ad libertatem et haereditatem minime pertinebat. Quia vero multi sunt filii et unigeniti, 1171 sed non dilecti; ad exaggerandam in corde patris tribulationem, et comprobandam in mente justi obedientiam, Dominus subjungit, quem diligis. Ut vero teneritudo patris ex memoria dilecti nominis recrudesceret, et interior pietas ad dilectae vocis sonum tota ferveret, puer nominatur ex nomine, quod vocatum erat a Domino, priusquam in utero conciperetur. Vides quantis tribulationum malleis Abrahae pietas feriatur, cui praecipitur ut filium tollat, occidat unigenitum, quem diligit immolet, Isaac percutiat? Multum tentatus, multum probatus, adustus est multum. Dulcis relatio filii ad patrem, patris ad filium: hanc dulcedinem et omnium affectus necessitudinum obliviscitur Abraham; sternit asinum suum, ligna componit, ignem accendit, eximit gladium. Non a Domino quaerit, quare; non murmurat, non conqueritur, non saltem vultum dolentis ostendit; sed omnium quae praecipiuntur ignarus( alias, gnarus), in mortem filii pia crudelitate festinat. Ideo summae et admirabilis obedientiae virtus in Abraham, et singularis excellentiae laudibus praedicanda.
41.3
Fortissima res est obedientia vera, et quae in animum descendere non potest, nisi a mundi hujus aspergine pure presseque detersum. Ut autem via ejus evidentius elucescat, ostendamus quantum possumus, quae sit obedientia specialis ad Deum, propria ad hominem, communis inter Deum et hominem. Sunt quaedam summa mala, quaedam summa bona. Sumna bona sunt, diligere Deum, amare proximum, veritatem loqui, non furtum facere, non falsum testimonium dicere, non adulterare, et alia multa, quae sermonis brevitas numerare prohibet. Summa mala sunt eorum contraria, et similia illis. Bona praecipit Deus ut faciamus; a malis jubet ut abstineamus. Praecepti hujus sancta et incommutabilis auctoritas non valet quoquo modo refelli; quia illius est charactere consignata, qui dicit: Ego Dominus, et non mutor. Si ergo homo ille, quem imposuit Deus super capita nostra, aliter sentire voluerit, ponens tenebras lucem, et lucem tenebras, ut praecipiat praedicta bona relinquere, vel malis praefatis adhaerere; audacter refutandum est praecipientis imperium, et libera voce dicendum: Obedire oportet magis Deo quam hominibus. Haec est specialis obedientia ad Deum, quae nequaquam est hominis arbitrio temperanda, sed immutabili conservanda proposito. Certam igitur regulam tene, ut nec imperio praelatorum praedicta bona relinquas, vel facias mala. Inter summa vero mala et summa bona, quaedam media sunt, quae ad alterutrum se habentia, boni malique nomen assumunt. Media sunt ambulare, sedere, loqui, tacere, comedere, jejunare, vigilare, dormire, et si qua sunt similia: quae si pastoris licentia fiant, summam exspectant retributionem. In his igitur mediis subditi esse et obedientes debemus ad nutum praepositorum, nihil interrogantes, propter conscientiam; quia in his nullum praefixit opus Deus, sed praelatorum dereliquit imperio disponenda. Non autem te moveat magister imperitus, indiscreta potestas; sed memento quia non est potestas nisi a Deo; et qui resistit potestati, resistit Dei ordinationi. Haec est propria hominis obedientia, quam homini debemus, qui homini subditi sumus. Communis est etiam ista inter Deum et hominem; quia quidquid obedientiae praelatis exhibetur, ei exhibetur qui dicit: Qui vos audit, me audit. Cum magna igitur cautela hoc tramite dicimus incedendum; quia et multi gradus ibidem delitescunt, quorum qui unum reliquerit, caeteros sine retributione tenebit.
41.4
Primus autem gradus est obedire libenter. Omnis aetas ab adolescentia sua prona est in malum, et unusquisque voluntatem pravi cordis sui sectatur. Ab illa enim primae praevaricationis angustia innatus est homini 1172 amor propriae voluntatis, quae voluntatem sui Creatoris relinquens, ibi subdita est servituti, ubi voluit dominari. Difficile est ergo suam relinquere voluntatem, et alterius voluntati deservire. Quamlibet autem grave sit, non potest tamen primum obedientiae ascendere gradum, qui voluntatem praecipientis suam non fecerit. In voluntate sua justus gloriatur sese Domino confiteri. Unde Voluntarie, inquit, sacrificabo tibi. Sola ergo voluntas est, quae totius operis ornat effectum, sine qua nec bene aliquid agitur, etiamsi bonum esse videatur. Ex voluntate igitur suscipienda sunt imperia praelatorum, et ipsum cor a suis voluntariis reflexionibus abducendum, donec propria voluntas mactata mandatum diligat imperantis. Hoc est ergo libenter obedire, praelatorum voluntatem voluntarie adimplere.
41.5
Secundus gradus est obtemperare simpliciter, Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter. In simplicitate cordis sui laetus obtulit Salomon universa; et in simplicitate cordis quaerere Dominum Scriptura praemonstrat. Multos videmus post praecipientis imperium multas facere quaestiones: Cur, quare, quamobrem, saepius interrogare; crebras ingeminare querelas; quaerere: Quare hoc praecipit? unde hoc venit? quis hoc adiuvenit consilium? Inde murmuratio, inde verba murmurationem et indignationem sonantia, et redolentia amaritudinem. Inde frequens excusatio, simulatio impossibilitatis, advocatio amicorum. Non sic Abraham. Audi quid Dominus de simplici populo protestetur. In auditu, inquit, auris obedivit mihi: ut videlicet ostenderet, uno eodemque momento processisse et imperantis imperium, et obsequium obsequentis. Nolite errare, Deus non irridetur. Murmuras contra praelatum in tabernaculo corporis tui? elevat manum suam ad prosternendum te dextera Dei. Incede igitur simpliciter in mandatis obedientiae, addens voluntati simplicitatem, intentioni illuminationem. Fortitudo enim simplicis via Domini, quae obedientia est. Fortitudinem igitur induunt qui obedientes sunt, et simpliciter incedunt.
41.6
Tertius gradus est hilariter obedire. Hilarem enim datorem diligit Deus. Non ex tristitia, inquit Apostolus, aut ex necessitate. Serenitas in vultu, dulcedo in sermonibus, multum colorant obedientiam obsequentis. Unde et gentilis ille poeta sic ait:« Super omnia vultus accessere boni.» Quis enim locus obedientiae, ubi tristitiae cernitur aegritudo? Ostendunt plerumque voluntatem animi signa exteriora, et difficile est ut vultum non mutent, qui mutant voluntatens. Nubilosa corporis compositio, et facies tenebris tristitiae obfuscata, devotionem ab animo recessisse signant. Respice David ante arcam Domini hilariter saltantem, et quam sapienter superbientis feminae reprimat indignationem. Ludam, inquit, et vilior ero in conspectu Domini. Cernis igitur quam necessaria et conveniens sit hilaritas in obedientiae exsecutione. Quis enim imperat homini libenter, tristitiam efflanti? Si vis ergo perfectus esse, hilariter et cum magna vultus alacritate suscipe jubentis imperium, ut voluntati cordis, simplicitati operis, vultus hilaritatem adjungas.
41.7
Quartus gradus est obsecundare velociter. Velociter currit sermo Dei, et velocem habere desiderat sequentem. Vides cum quanta velocitate currat ille, qui dicit: Viam mandatorum tuorum cucurri. Fidelis obediens nescit moras, fugit crastinum, ignorat tarditatem, praeripit praecipientem, parat oculos visui, aures auditui, linguam voci, manus operi, itineri pedes; totum se colligit, ut imperantis colligat voluntatem. Vide Dominum festinanter praecipientem, et hominem festinanter obedientem: Zacchaee, inquit, festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere. Et festinans descendit, et excepit illum gaudens. Animadvertisti quia et festinanter descenderit, et gaudenter 1173 exceperit. Audisti obedientiam, audi et obedientiae remunerationem. Quia hodie salus huic domui facta est. Intuere etiam ex occasione hujus obedientiae conclusionis grande mysterium, et obsignatam signaculo misericordiae sententiam: Venit enim, inquit, Filius hominis quaerere, et salvum facere quod perierat. Nonne legisti quod filiis Israel praecipitur, ut agnum comedant festinanter? Festinanter quippe veri Agni comestio signatur implenda; quia verba illa, quae per legem dedit, quae per semetipsum praesens exhibuit, quae per Ecclesiae praepositos tradenda reliquit, veloci sunt obedientia consummanda. Et tu ergo cum voluntatem cordi, simplicitatem operi, hilaritatem vultui conjunxeris, adde et velocitatem; ut sis juxta apostolum Jacobum, velox ad audiendum, et ad implendum velocior.
41.8
Quintus gradus est adimplere viriliter. Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino. Non est fortitudinis ire ad inobedientiam, sed ab obedientia non abduci. Si tribulatio intonat, si persecutio resultat, si peccatores tibi laqueum ponunt, si maligni tuum iter impediunt; tu obedientiae viam non deseras, sed dic: Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua. Quid enim superius enumerata pariunt utilitatis, si fortitudo desit, quae in arce constantiae virtutes collocat, et eo vallo munit, quo furentium impetus aspirare non possit? Manum tuam misisti ad fortia? agendum est instanter, et constanter obediendum; nec inter verborum seu verberum asperitatem tam regalis est semita relinquenda, sed tenaciori est retinenda fervore. Et ut breviter dotes fortitudinis concludamus, virtus est virtutes servans ac muniens. Junge igitur velocitati fortitudinem, constantiam instantiae, et tunc decantabis securus: Manus peccatoris non movebit me.
41.9
Sextus gradus est humiliter obedire. In humilitate nostra memor fuit nostri qui fecit nos. Magna virtus humilitas, sine cujus obtentu virtus fortitudinis, non solum virtus non sit, sed etiam in superbiae vitium erumpat. Quam fortiter currebat Saul, cum esset parvulus in oculis suis! quanta Philistaeorum agmina prosternebat! quantis viribus exercebat gladium! Postquam autem tenuit eum superbia, et transivit in affectum cordis, debilis et impotens factus, incircumcisorum armis facile prostratus occubuit. Aspice regem, in quo humilitas sublimis, et humilis sublimitas felici compositione nitescunt. Domine, inquit, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei: et totum itinerarium ejus sedula intentione recurre; et quaquaversum oculos reflexeris, invenies humilitatis floribus esse respersum. Audi namque alibi quid dicat: Fortitudinem meam ad te custodiam. Quam vere loquitur justus justitiae exsecutor! Sunt namque plurimi, qui fortitudinem suam non ad Deum, sed ad inanem gloriam custodiunt; qui confidunt in virtute sua; qui de acceptis virtutibus, quasi non acceperint, gloriantur; Conditori facientes injuriam, a quo est omne datum optimum, et omne donum perfectum. Ne ergo fortitudo in superbiam transeat, condienda est sale humilitatis; quia nihil proderit fortiter obedire, si contigerit infeliciter superbire. Illi ergo fortitudinem suam ad Deum custodiunt, qui cum fecerint quod facere debent, dicere possunt: Servi inutiles sumus, quod debuimus facere fecimus.
41.10
Septimus gradus est, indesinenter obtemperare. Non qui incoeperit, sed qui perseveraverit, hic salvus erit. Incipere multorum est; perseverare paucorum. Perseverantia singularis est filia summi regis, virtutum fructus, earumque consummatio, totius boni repositorium; virtus sine qua nemo videbit Deum, nec a Deo videbitur: finis est ad justitiam omni credenti, in qua virtutum conventus reverendum sibi thalamum consecravit. Quid enim currere prodest, et ante metam cursus deficere? Sic currite ut comprehendatis, 1174 dicit Apostolus. O quam perseveranti pede cursum suum perfecerat qui dicebat: Cursum consummavi! O quam longum cursum felix ille latro complevit, qui consummatus in brevi explevit tempora multa! Denique et Dominus prophetarum per prophetam loquitur: Si conversus fuerit justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem; omnium, justitiarum ejus non recordabor. Vides ergo quam profunda oblivione virtutes illae sepeliantur, quas perseverantia non insignierit. Sola est, quae amatorem obedientiae ad regis cubiculum introducit, ut eum videat in decore suo, in quem desiderant angeli prospicere. In via igitur ista, in qua ambulamus, absconderunt superbi laqueum mihi. Difficilis est via ista, et gravis spinosis anfractibus, multiplicium vinculorum nexibus innodata. An tu ibi putas obedientiae fructum, cum subditus audit obedientiam, quam multis expetierat votis, cum ei praecipitur quod redoleat dignitatem, gaudio et laetitia fluitet, potentiae fulciatur imagine? Econtrario autem an tu illi obedientiae meritum assignas, quae cum adversitate procedens, animum terret audientis, gravis ad audiendum, gravior ad implendum, ad tenendum gravissima? Non est ita. Faciendum est ut a prosperitate animo separemur, et adversitatem animo complectamur; si volumus illum sequi, qui regnum fugit, et ad passionem voluntarius venit.
41.11
Animadvertis igitur quia viae istae, viae vitae sunt, ducentes ad vitam. Beati mites, quoniam mites docebit Dominus vias suas: continget enim eis quod sequitur: Adimplebis me laetitia cum vultu tuo. Quia qnandiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino, longe sumus a facie Dei, a vultu gloriae, a contemplatione majestatis, nisi quia plerumque misericors et miserator Dominus illuminat vultum suum super nos. Hoc autem fit, cum remota nube illa, quae opposita erat ne transiret oratio, accedimus ad illum, et illuminamur, revelata facie gloriam Domini speculantes. Non autem ita proprie revelata facie accipiamus, cum videamus adhuc per speculum et in aenigmate, et carcerali corpore teneamur: Revelata vero dicit, quantum ad caliginem corporum. Unde spiritus iste creatus aliquando ad Creatorem spiritum emergit, et adhaerens ei unus cum eo spiritus efficitur. Nullius autem momenti est ista contemplatio; quia spiritus claustris corporeis circumdatus, frequenti carnis contangione reliditur, et supra creaturam constitutus, infra quaeque vilissima protinus reperitur. Sed et creator Spiritus, cujus magna sunt opera, exquisita in omnes voluntates ejus, modo accedit nescientibus nobis, modo ignorantibus nobis recedit; quia nescimus unde veniat, aut quo vadat. Et plerumque quanto frequentius quaeritur, tanto velocius elongatur, juxta quod et ipse loquitur sponsae: Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Contingit etiam ut cum non quaeritur, veniat; cum quaeritur, fugiat, sicut sponsa se in Canticis multipliciter ostendit quaesisse, et non invenisse. Non est autem vultus iste, vultum gloriae Domini invenisse, qui est super cherubim; quia universitati angelorum purissimus et clarissimus exhibetur; nobis vero speculatoriis et umbratilibus adumbratur imaginibus.
41.12
Quia igitur hic vultum Dei, sicuti est, videre non possumus; adimpletionem laetitiae non habemus, donec trahat nos ad se ipsum, et accedat caput corpori, et sit Deus omnia in omnibus. Illic erit adimpletio, hic est gustus. Gustamus enim hic et videmus quoniam suavis est Dominus; sed gustus iste non transit in potum, quia licet videamus, non tamen penetramus. In gustu est suavis, in adimpletione mirabilis. Sanctorum autem animae terrenis exutae corporibus, quae jam ad sedes aethereas evolaverunt, licet bibant, non tamen adimplentur, non tamen inebriantur. Quamvis enim multa beatitudine perfruantur, exspectant tamen resurrectionem mortuorum corporum, ut cum 1175 in terra sua duplicia possederint, sempiterna perfundantur laetitia. Modo enim illis singulis singulae stolae albae datae sunt; et injunctum, ut sustineant tempus adhuc modicum, donec impii conterantur duplici contritione, et ipsi gemina beatitudine coronentur. Cum ergo nondum habeant quod habere desiderant, inebriari non possunt, sed est eis villa visio potus: ut sicut absque labore bibitur, ita sine labore quiescant, donec satientur cum apparuerit gloria ejus. Cum autem resurgemus in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, et gloriosa illa civitas margaritis ornabitur, et sicut laetantium omnium habitatio erit in ea; tunc adimplebit nos laetitia cum vultu suo, quia videbimus eum sicuti est. Tunc inebriabimur ab ubertate domus suae, et torrente voluptatis suae potabit nos, dicetque nobis: Bibite et inebriamini, charissimi; quia et anima illuminationem, et corpus glorificationem jure perpetuo possidebunt.
41.13
Sequitur: Delectationes in dextera tua usque in finem. Sinistra Dei, vita praesens est. Et quia pro sinistro ducimus quidquid non multum curamus per sinistram praesens vita accipitur, in qua Dominus electos suos sic ab impiis permittit flagellari, ut etiam patiatur occidi. An non tibi videntur oblivioni dati qui dicunt: Propter te mortificamur tota die; aestimati sumus sicut oves occisionis? quare faciem tuam avertis, oblivisceris inopiae nostrae? Per dexteram vero illa beata vita signatur quae nescit nisi gaudia, de qua nihil aliud dicere possumus, nisi quia gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Ibi sunt delectationes illae quas oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se. In sinistra tribulationes, in dextera delectationes. Usquequo autem? Usque in finem. Quis est iste finis? Finis ad justitiam, Christus omni credenti. Finis ille de quo Sapientia dicit: Altingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Deum enim cernere, finis est consummatus. Ipse est finis, ad quem cum venerimus, nihil amplius sitiemus, Jesus Christus sponsus Ecclesiae, qui est benedictus in saecula. Amen.