Sermones de diversis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11257 Sededi2
55.1
SERMO LV. De sex hydriis spiritualibus.
55.1
Erant ibi positae lapideae sex hydriae secundum purificationem Judaeorum. Intelligamus has sex hydrias ibi positas, esse sex observantias servis Dei propositas, in quibus tanquam Judaei purificari debeant. Sunt autem istae, silentium, psalmodia, vigiliae, jejunium, opus manuum, carnis munditia. In hydria silentii purificamur a peccatis, quae verbositate contrahimus. Cujus vitii sunt octo species. Est enim verbum stultum, 1188 vanum, mendax, otiosum, dolosum, maledicum, impudicum, excusatorium. Quae nimirum pestis de loquacitate nascitur, et per silentii censuram aut evertitur funditus, aut certe ne multum noceat, reprimitur. In psalmodia fit duplex confessio, ubi et peccator de culpis compungitur, et Deo laudes super judicia justitiae suae dicuntur. In hac ergo hydria Judaeus quisque, qui scilicet recte confitetur, purificatur ab immundo spiritu blasphemiae, cui ante conversionem subjacebat. Dum enim se ipsum laudaret, ac Deum accusaret, quid aliud quam blasphemus erat? An non sunt blasphemi, qui dicunt: Non est aequa via Domini? An non insipiens ille blasphemus, qui dicit in corde suo: Non est Deus? Jam vero conversus et confessus, canticisque divinis instructus, correcta vita corrigit et verba; seque ipsum accusans, mala sibi computat; Deum autem laudans, bonum quod in se videt, non sibi, sed illi applicat: et hoc totum agitur in psalmodia. Per psalmodiam accipe quidquid Deo agitur cum mentis melodia, sive sint psalmi, sive hymni, sive etiam quaecunque cantica.
55.2
Tertiam hydriam posui superius vigilias. Has semper debet comitari orationum instantia. Unde et Dominus in Evangelio legitur in oratione pernoctasse; et discipulos suos exhortans, utrumque simul conjunxit, dicens: Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Tales vigiliae abluunt nos a sordibus, quas contraximus per somnolentiam resoluti, dum oblivione quadam a via salutis intepuimus ac torpuimus. Quarta hydria est jejunium, de quo quis dubitet an et ipsum purificet? Vera est illa sententia: Contrariis curantur contraria. Si ergo per gulam peccavimus et ingluviem, quid restat nisi ut per abstinentiam reparemur? Nec solum hujus vitii fit per jejunium purificatio; insuper et virtus ad expellendos daemones comparatur, dicente Domino: Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio.
55.3
Sequitur quinta hydria, quae dicitur opus manuum: in quo si quaeratur an sit aliqua purificatio, facile potest inveniri per multa. Nam ut plurima praeteream, hoc solum quanti sit praeconii, quantae gratiae, quis digne aestimet, suo se quemque labore transigere, ac nullius aliquid desiderare? Ac ne me quisquam putet haec magis declamatorie, quam ex veritate proferre, audiat ipsum doctorem nostrum in fide et veritate apostolum Paulum scribentem ad Thessalonicenses, haec ipsa docentem et praecipientem. Rogamus vos, inquit, fratres, ut abundetis magis et operam detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut praecepimus vobis; et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis. Audiat eumdem ipsum facientem quae docebat. Ipsi enim scitis, inquit, quemadmodum oporteat vos imitari nos, quoniam non inquieti fuimus inter vos, neque panem gratis manducavimus ab aliquo, sed in labore et fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus. Item audiat docentem quae faciebat. Cum essemus apud vos, haec denuntiabamus vobis, quoniam si quis non vult operari, nec manducet. Vides quam sollicite observandum praecepit Doctor gentium opus manuum? Cur hoc tantopere curavit, nisi quia, sicut bonus et diligens pastor, hoc ovium saluti plurimum expedire providit?
55.4
Restat ultima, carnis munditia. In hac fit purificatio ab illa quinquepartita corporis illecebra, visus, auditus, gustus, odoratus, tactus. Et caetera quidem praedicta, id est silentium, psalmodia, vigiliae, jejunium, opus manuum, exerceri sine ista possunt; sed si lumbi praecincti non sint, id est si desit carnis munditia, lucernae ardentes quid proderunt? Hinc ergo colligendum est, quod sit necessaria hujus hydriae purificatio, quae sola omnibus supradictis aequipollentem obtinet vim salutis. Et notandum quod in his omnibus observantiis quatuor primas debemus nobis, 1189 quintam proximo, sextam Deo. Nam silentium, psalmodiam, vigilias, jejunium debet quisque exercere propter se ipsum, hoc est propter suam disciplinam: opus manuum propter proximum, ne quem gravet, sed magis habeat unde tribuat necessitatem patienti: carnis munditiam propter Deum, ut illi placeat, et ejus voluntatem faciat. Unde scriptum est: Haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra, ut abstineatis vos a fornicatione, ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore. Quod autem illae hydriae lapideae dicuntur, significat quod sine aliqua difficultate observari non possunt, et quod dura et aspera est via quae ducit ad vitam. Vel certe lapideae dicuntur propter fortitudinem, ne facile frangantur aut dissolvantur, et effundatur liquor gratiae qui in eis continetur: quod utique cito contingere posset, si vel fictiles essent, vel ligneae, seu cujuslibet alterius fragilis materiae. Vel etiam lapideae, id est Christianae, a lapide Christo, ut scilicet in fide Christi fiant.