Sermones de diversis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11257 Sededi2
56.1
SERMO LVI. De hydriis mysticis implendis triplici timore.
56.1
Capientes singulae metretas binas vel ternas. Hic primum sciendum est quod hujusmodi hydriae aliquando sunt vacuae, aliquando sunt plenae. Plenae autem aliquando veneno, aliquando aqua, interdum etiam vino. Vacuae quippe et inanes sunt, cum pro inani gloria, vel aliquo temporali emolumento fiunt. Plenae veneno sunt, si cum murmure et animi rancore gerantur. Aqua plenae dicuntur, cum ex timore Dei observantur: siquidem per aquam timor intelligitur. Unde et apud Salomonem legitur: Timor Domini fons vitae. Vino autem plenae sunt, cum timor vertitur in amorem; cum charitas excludit timorem; cum ea quae prius observabantur timore poenae, jam exercentur delectatione et amore justitiae. Ut vacuae vel veneno infectae sint non vult Dominus; ut impleantur aqua jubet Dominus; ut autem aqua in vinum vertatur, hoc facit Dominus. Sed quibus implere hydrias aqua imperat Dominus? Ministris utique, quos et constituit super familiam suam, ut dent illi in tempore tritici mensuram: quibus, tamen Maria primum suggesserit, dicens: Quodcunque dixerit vobis, facite. Quo exemplo innuitur, quod officium praedicationis non debent usurpare sibi, nisi quos Maria, id est mater gratia, prius instruxerit. Alioquin dicetur eis: Regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et ego ignoravi. Implent ergo ministri hydrias aqua; praedicant mira de dulcedine regni, intentant horrenda de terrore supplicii; fit summus auditoribus de utroque timor, ne vel illo fraudentur, vel isto plectantur; et ita capiunt hydriae metretas binas. Quid est autem vel ternas? Addatur illis duobus tertius timor, et capiunt hydriae metretas ternas. Et illi quidem duo praedicti timores de futuro, sunt valde utiles; sed est alius timor de praesenti multo probabilior, quo timet homo, et semper est pavidus, ne interna gratia deseratur. Quisquis igitur hoc timore repletus fuerit, profecto binis metretas ternas addidit.
56.2
Notandum autem, quod cum hydriae plenae factae sunt usque ad summum, tunc aqua versa est in vinum bonum; quia nimirum ordo rationis est, ut si timor est initium charitatis, perfectum sequatur etiam plenitudo dilectionis. Unde etiam architriclinus dicit ad sponsum: Omnis homo primum vinum bonum ponit; et cum inebriati fuerint, tunc id quod deterius est: tu autem servasti vinum bonum usque adhuc. Consuetudinis est saecularium hominum, ut cum aliquem honorem adipisci desiderant, caeteros sibi prius per amorem acquirant. Cum vero adepti fuerint, elati potestate, eos ipsos per timorem sibi postmodum subjiciunt, quibus prius privati non terrorem, sed amorem exhibuerant. Isti ponunt primum bonum vinum, id est amorem: et cum inebriati fuerint, tunc id quod deterius est, id 1190 est timorem. Econtrario facit sponsus noster. Semper enim servat ad ultimum bonum vinum: quod vero in ejus comparatione deterius est ante propinat, dicens: Fili, accedens ad servitutem Dei sta in timore. Si ex timore te feceris ipsius servum, faciet te ex charitate amicum suum. Et sic aqua timoris commutabitur in vinum dilectionis. Ad hoc enim purificaris in illis sex hydriis aquis timoris, ad hoc in timore accedis ad ipsum, tanquam servus ad dominum, ut de servo proveharis in filium.