Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones de diversis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11257 Sededi2
5.1
SERMO V. De verbis Habacuc, II, 1, « Super custodiam meam stabo. »
5.1
Legimus in Evangelio, quod praedicante aliquando Salvatore, et sub mysterio edendi corporis sui discipulos ad communicandum passionibus suis admonente. dixerint quidam: Durus est hic sermo; et ex hoc jam non fuerint cum eo. Interrogati vero discipuli an et ipsi vellent abire: Domine, inquiunt, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes. Ita dico vobis, fratres, usque hodie quibusdam manifestum est quoniam verba quae loquitur Jesus, spiritus et vita sunt; et propterea sequuntur illum: aliis dura videntur, et miseram alibi quaerunt consolationem. Sapientia siquidem in plateis clamitat, in lata videlicet et spatiosa via quae ducit ad mortem, ut revocet ambulantes per eam. Denique Quadraginta annis, inquit, proximus fui generationi huic, et dixi: Semper hi errant corde. Habes et in alio psalmo: Semel locutus est Deus. Semel utique, quia semper. Una enim, et non interpolata, sed continua et perpetua locutio est.
5.2
Revocat autem peccatores ad cor, de cordis errore redarguit, pro eo quod ibi habitet ipse, ibique loquatur, faciens nimirum quod docuit per prophetam dicentem: Loquamini ad cor Jerusalem( Isai, XL, 2). Nam Babylon, quoniam terra est, nec potest sustinere universos sermones ejus; elongatur a corde, et in carne magis ambulat, tanquam mortua a corde, imo tanquam columba seducta non habens cor. Vult enim laetari cum malefecerit, et exsultare in rebus pessimis: audiensque vocem Domini hujus modi gaudia nullatenus approbantem, sed detestantem, sed arguentem, sed condemnantem, fugit, et abscondit se in similitudine praevaricatoris Adae. Sed heu me! quam vile operimentum quaeris, misera anima! quam inutile quaeris operimentum! Folia enim sunt quae intexis; folia, inquam, quae nil tibi caloris praebeant, nil habeant soliditatis. Orto denique sole arescent, et ventus urens disperget illa; tu vero nuda et misera remanebis. Tunc ergo nihil opertum quod non reveletur, quoniam veniet Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. Non erit jam quo lateas, misera. Frustra dices montibus: Cadite super nos: et collibus: Operite nos( Osee, X, 8); quoniam nudam et apertam oportebit te stare ante tribunal Christi, ut audias vocem judicii, quae vocem consilii contempsisti. Ecce enim quid loquitur Deus: Agite, inquit, poenitentiam: et dissimulant multi, et continent aures suas, et dicunt: Durus est hic sermo, Non sic impii, non sic dissimulare poteritis, cum sonabit asperum illud verbum, et auditio mala: Ite, maledicti, in ignem aeternum.
5.3
Videtis, fratres, quam salubriter admoneat nos Propheta, ut si vocem ejus audierimus hodie, non obduremus corda nostra. Eadem enim pene verba et in 1097 Evangelio legitis, et in propheta. Ait enim Dominus in Evangelio: Oves meae vocem meam audiunt. Et sanctus David in psalmo: Populus, inquit, ejus( hand dubium quin Domini) et oves pascuae ejus, hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. Utilius namque et multo salubrius est hodie audire cum consulentem, consolantem, admonentem, docentem; et, ut multum, arguentem, increpantem, corripientem: quam in die illa tam amara, tam lugubri, tam tenebrosa audire illum judicantem, indignantem, ulciscentem, saevientem, condemnantem. Bonum, inquam, mihi, ut humilier, ut corripiat me justus in misericordia, et increpet me, quam ut oleum peccatoris impinguet caput meum; ne forte terra inveniar, quam percutiat virga oris sui, quando vasa figuli virga ferrea conterentur. Bonum mihi propter verba labiorum ejus cum Propheta custodire vias duras, quam pariter cum impio interfici spiritu labiorum ejus.
5.4
Nunc autem si quid amaritudinis sentio in voce ejus, non sine dulcedine est; quoniam, cum iratus fuerit, misericordiae recordabitur: imo vero et ipsa indignatio non aliunde quam de misericordia est. Quos enim amat, arguit et castigat, et flagellat omnem filium quem recipit; visitans in virga iniquitates ejus, et in verberibus peccata ipsius; misericordiam autem suam non dispergit ab eo. Propterea qui prudentes sunt, non operiunt vulnera sua, sed detegunt, et confitentur Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus; et sic vinum reprehensionis infundit, ut non desit oleum consolationis. Propterea, inquam, sapiens apprehendit disciplinam, nequando irascatur Dominus, et jam secundum multitudinem irae suae non quaerat, sed recedat zelus ejus ab ipso. Inde est enim quod sapientis cor, ubi tristitia; cor vero stultorum, ubi laetitia: sed tristitia illius convertetur in gaudium, et extrema gaudii illorum luctus occupabit. Audi denique Habacuc prophetam, quomodo Dominicam non dissimulet increpationem; sed sedula ac sollicita circa eam cogitatione versatur. Ait enim: Super custodiam meam stabo, et figam gradum in munitionem; ut videam quid dicat mihi, et quid respondeam ad arguentem me. Et nos ergo, fratres, obsecro, super custodiam nostram stemus, quoniam tempus militiae est. Nec in sterquilinio hujus miseri corporis, sed in corde, ubi Christus habitat, in judicio et consilio rationis sit conversatio nostra: ita sane ut non in ipsa habeamus fiduciam, nec fragili innitamur custodiae, sed figamus gradum in munitionem, firmissimae petrae Christo totis viribus innitentes, sicut scriptum est: Qui statuit supra petram pedes meos, et direxit gressus meos. Sic ergo constituti et stabiliti, jam contemplemur, ut videamus quid dicat nobis, et quid respondeamus ad arguentem nos.
5.5
Primus enim contemplationis gradus iste est, dilectissimi, ut incessanter consideremus quid velit Dominus, quid placeat ei, quid acceptum sit coram ipso. Et quoniam in multis offendimus omnes, et fortitudo nostra in illius rectitudinem voluntatis offendit, nec conjungi ei aut coaptari potest; humiliemur sub potenti manu Dei altissimi, et omnino solliciti simus miserabiles non exhibere in oculis misericordiae ejus, dicentes: Sana me, Domine, et sanabor; salvum me fac, et salvus ero, et illud: Domine, miserere mei, sana animam meam quia peccavi tibi. Postquam enim in hujusmodi cogitationibus mundatus est oculus cordis, jam non in spiritu nostro cum amaritudine, sed in divino magis spiritu cum multa delectatione versamur; nec jam consideramus quae sit voluntas Dei in nobis, sed quae sit in se ipsa. Vita enim in voluntate ejus, ut hoc nobis in omnibus utilius atque omnino commodius esse non dubitemus, quod ejus congruit voluntati. Et propterea, quam sollicite conservare volumus vitam animae nostrae, tam solliciti simus, quoad possumus, ab ea non deviare. Deinde cum jam in spirituali exercitio aliquatenus profecerimus, ducem sequentes Spiritum, qui scrutatur etiam alta Dei; cogitemus quam suavis sit Dominus, quam bonus in semetipso, orantes cum Propheta, 1098 ut videamus voluntatem Domini, et visitemus jam non cor nostrum, sed templum ejus; et cum eodem Propheta nihilominus dicentes: Ad me ipsum anima mea conturbata est, propterea memor ero tui. In his enim duobus tota spiritualis conversationis summa versatur, ut in nostra consideratione turbemur et contristemur ad salutem, in divina respiremus; ut de gaudio Spiritus sancti habeamus consolationem; et hinc timorem et humilitatem, inde vero spem concipiamus et charitatem.

Intertext edge

Open linked passage

Note