Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones de diversis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11257 Sededi2
60.1
SERMO LX. De Christi itemque nostro descensu, et ascensu.
60.1
Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo. Dominus et Salvator noster Jesus Christus volens, nos docere quomodo in coelum ascenderemus, ipse fecit quod docuit, ascendit in coelum. Et quoniam ascendere non poterat, nisi prius descenderet; descendere autem eum vel ascendere 1192 non patiebatur divinitatis suae simplicitas, quippe quae nec minui potest, nec augeri, aut aliquo modo variari: assumpsit in unitatem suae personae naturam nostram, id est humanam, in qua descenderet et ascenderet; viamque nobis, qua et nos ascenderemus, ostenderet. Quod totum indicant santi Evangelii verba proposita. In eo enim quod dictum est: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit, assumptio humanae naturae exprimitur: in eo autem quod infertur, qui est in coelo, divinitatis suae incommutabilitas ostenditur. In quibus verbis illud etiam innuitur, quod ipse sit via per quam ascendamus; ipse patria ubi maneamus: via scilicet transeuntibus, patria pervenientibus. Manens itaque quod erat in natura sua, descendit et ascendit propter nos in nostra: attingens nimirum a fine usque ad finem fortiter, et disponens omnia suaviter. Descendit siquidem quo inferius non decuit; ascendit quo celsius non potuit: ipsumque descensum egit fortiter, quia virtus erat; ascensum disposuit suaviter, quia sapientia erat. Descendit autem dictum est, non: Cecidit; quia qui cadit, sine gradu ruit; qui autem descendit, gradatim pedem ponit.
60.2
Sunt ergo gradus in descendendo, sunt in ascendendo. In descendendo primus quidem gradus est a summo coelo usque ad carnem; secundus, usque ad crucem; tertius, usque ad mortem. Ecce quousque descendit. Nunquid amplius potuit? Poterat jam certe rex noster dicere, et quasi quodam operis affectu clamare: Quid ultra debui facere, et non feci?. Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Vidimus descensum, videamus et ascensum. Sed et ille quoque triplex est, et ejus primus gradus gloria resurrectionis; secundus, potestas judicii; tertius, consessus ad dexteram Patris. Et de morte quidem meruit resurrectionem; de cruce judicii, potestatem: ut, quoniam in illa injuste judicatus est, de illa justam obtineret judicis censuram, ipso post resurrectionem dicente: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Ipsam vero servi formam, id est carnem, in qua passus et mortuus est, resuscitatam evexit super omnes coelos, et super omnes angelorum choros, usque ad dexteram Patris. Quid hac dispositione suavius, ubi mors absorbetur in victoria, ubi ignominia crucis vertitur in gloriam? ut de illa dicant sancti: Absit mihi gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi!; ubi et ipsa carnis humilitas ex hoc mundo transit ad Patrem. Hac ascensione nihil sublimius, hoc honore nihil gloriosius dici potest aut cogitari. Sic per incarnationis suae mysterium descendit et ascendit Dominus, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus.
60.3
Sumamus et nos de mysterio ejus moribus nostris exemplum. Qui enim dicit se in Christo manere, debet sicut ipse ambulavit et ipse ambulare. Descendamus per viam humilitatis, ponaturque nobis primus ejus gradus, id est primus profectus, nolle dominari; secundus, velle subjici; tertius, in ipsa subjectione quaslibet contumelias et injurias illatas aequanimiter pati. Primo gradu caruit in coelo Lucifer ille qui dixit in corde suo: In coelum ascendam, super astra Dei exaltabo solium meum: sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis: ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo. Haec dicens irreparabiliter cecidit de coelo: et hoc ideo forte, quia omnino intolerabilis superbia est, velle dominari. Secundo gradu caruerunt primi homines in paradiso, qui, licet sua maluerint voluntate abuti quam Creatori subjici, non tamen praesumpserunt caeteris suae sortis dominari. Ideoque culpa eorum et poena longe exstitit dissimilis superbiae atque ruinae diaboli: unde et divina clementia quandoque meruerunt reparari. Tertium gradum non habent qui ad tempus credunt, sed in tempore tentationis recedunt.
60.4
Haec dicimus, ut sciamus a quorum imitatione declinare debeamus. Nam et diabolus et homo, uterque ascendere praepostere voluit; hic ad scientiam; ille 1193 ad potentiam; ambo ad superbiam. Non sic ascendere velimus; quin potius audiamus Prophetam quaerentem quomodo ascendendum sit. Quis, inquit, ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus? Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo. Ubi notandum quod triplicem gradum ascendendi constituit. Primus gradus est innocentia operis; secundus, munditia cordis; tertius, fructus aedificationis. Quos gradus miro modo invenimus in superioribus gradibus ascensionis. Ibi quippe fuerat tertius gradus, tolerantia injuriarum. Ipsa est enim quae probat hujus ascensionis primum gradum, id est innocentiam operis. Ibi secundus fuerat patientia subjectionis: et ipsam operatur munditia cordis, quae est secundus ascensionis gradus. Ad hoc enim doctores praelatos habemus, ut cor mundemus, dicente Domino: Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. Ibi etiam primus gradus fuerat contemptus dominationis; hic tertius est fructus aedificationis. Quisquis autem dominari non appetit, is profecto fructuose praeest caeteris instituendis.

Intertext edge

Open linked passage

Note