Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones de diversis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11257 Sededi2
65.1
SERMO LXV. De connexione triplicis parabolae apud Matthaeum XIII, 44-48: « Simile est regnum coelorum thesauro abscondito in agro, » etc.
65.1
Triplicem nobis commendat gradum parabola triplex lectionis unius. Ager est corpus. Huic dum adhuc dominantur passiones desideriorum, jacet incultus, et obnoxius maledicto, spinas et tribulos germinat; quid intus lateat ignoratur. Quis enim eo tempore idoneum reputet ferre dignos poenitentiae fructus? Quid tam insipienter exponis, anima, corpus tuum? Nescis quid absconditum sit in eo? Quid, nisi regnum coelorum? Invenire est in eo salutis opera, quibus regnum coelorum poteris adipisci. Eme ergo agrum, et a concupiscentiis tuis tibi vindica corpus tuum, dato nimirum pretio fomontis et occasionibus ipsarum concupiscentiarum.
65.2
Ubi vero thesaurum effoderis, esto jam negotiator, et pretiosas margaritas quaere. Si pretiosissimam unam inveneris, etiam tunc vende quidquid habes, et eme eam. Quae est tamen una tam pretiosa? Neque enim mirum si pro thesauro vendidit quaecunque habebat, id est pro divitiis salutis et peccata et peccati fomenta deseruit. Haec quippe sola prius habebat. Nunc autem, ubi thesaurum hunc reperit, quomodo quaerit bonas margaritas, et pro una omnia vendidit? Ego unam hanc nihil aliud quam unitatem arbitror esse. Quaerit autem bonas margaritas, qui in opere salutis suae non est contentus inferioribus bonis, sed summa quaeque et excellentiora perquirit. Nihil ergo pretiosius inveniens unitate, non parcat omnibus caeteris propter eam: jejuniis, vigiliis, orationibus audacter praeferat unitatem.
65.3
Volo autem, ut in ea quoque sic maneat, non quasi unus ex omnibus, sed quasi cum omnibus unus. Latum expandat sinum, ex omni genere affectionum claudat intra viscera sua, omnibus omnia fiat, et congaudere paratus et compati: gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. Erit enim cum ad littus veniens, malos pisces a sagena charitatis excludet, et quidquid molestum est, foras mittetur.

Intertext edge

Open linked passage

Note