Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones de diversis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11257 Sededi2
6.1
SERMO VI. De cute, carne et ossibus animae.
6.1
Beatus David in psalmo de justis loquitur, dicens: Multae tribulationes justorum, sed de omnibus his liberabit eos Dominus. Custodit Dominus omnia ossa eorum; unum ex his non conteretur. Quod nemo dictum esse de corporeis ossibus arbitretur: praesertim cum tot beatorum martyrum ossa confracta sint manibus hominum impiorum, et contrita dentibus bestiarum. Sed miranda prorsus et miseranda humanarum conditio animarum; quae, licet tam multa foris ingenii vivacitate percipiant, nulla tamen perspicacitate semetipsas, sicut sunt, nosse aut cogitare sufficiant; sed egeant omnino figuris et aenigmatibus quibusdam corporearum similitudinum, ut ex visibilibus et exterioribus possint vel aliquatenus invisibilia atque interna conjicere. Ponamus itaque velut quamdam animae cutem cogitationem, carnem affectionem, ut consequenter os ejus intentionem posssimus accipere. Sic enim erit in ossis integritate animae vita, in carnis incorruptione sanitas, in cutis specie pulchritudo. Quae sunt ergo tribulationes justorum, nisi quod interdum decoloratur cutis, cum videlicet inutilis cogitatio in corde versatur? Nonnunquam vero etiam caro vulneratur, quando scilicet ad hoc usque cogitatio perniciosa procedit, ut delectatione corrumpatur affectio. Nam ossa quidem justorum omnino integra atque illaesa custodiuntur a Domino, ut nunquam frangatur propositum cordis eorum, nunquam salutis[ alias, salubris] intentio conteratur; ut videlicet concupiscentiae titillanti etiam detur assensus. Sicut enim peccati cogitatio decolorat, affectio vulnerat, sic consensus omnino animam necat.
6.2
Caveamus ergo, dilectissimi, cogitationes inutiles, ut animarum nostrarum facies decora permaneat: ut obliti quae retro sunt, id est populum nostrum et domum patris nostri, concupiscat Rex speciem nostram. Exeamus de terra nostra, ut non comprehendat nos cogitatio spectans ad voluptatem carnis. Exeamus et de cognatione nostra, id est a cogitationibus curiositatis, quae nimirum, cum in sensibus corporeis habitet, carnali utique cognata est voluptati. Exeamus etiam de domo patris nostri, ut fugiamus cogitationes superbiae et vanitatis. Eramus nos aliquando, sicut et caeteri, filii irae: eramus et nos ex patre diabolo, qui nimirum rex est super omnes filios superbiae, et in montibus elationis sedem sibi atque habitaculum infelicissimum praeparavit. Quod si forte aliquando talis aliqua cogitatio mentem subierit, tota sollicitudine laboremus citius abluere et eradere sordem qua nos maculari conspicimus, clamantes cum Propheta, ac dicentes: Asperges me, Domine, hyssopo, et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor. Jam vero si quando forte per incuriam et negligentiam nostram transierit cogitatio inutilis etiam in affectum cordis, scientes quoniam non macula est jam, sed plaga, tota festinatione ad auxilium Spiritus, qui adjuvat infirmitatem nostram, recurramus, clamantes illud de psalmo, et dicentes: Domine, miserere mei, sana animam meam, quia peccavi tibi. 1099 Humanae enim sunt tentationes istae, nec ex toto caveri possunt, quandiu in hoc corpore mortis peregrinamur a Domino. Nemo tamen parvipendat aut dissimulet ista; quoniam, etsi non mortifera sunt, certe periculosa.
6.3
Intentionem vero et propositum mentis ea sollicitudine custodiamus, fratres, qua vitam animarum nostrarum volumus custodire; quoniam istud omnino est peccatum ad mortem, cum ex consensu et deliberatione delinquimus, proprio judicio condemnati. Nec ideo sane id dixerim, ut desperet si quis forte delicti hujus sibi conscius est, sed ut expavescat praecipitium, et qui cecidit, adjiciat citius ut resurgat. Noverit enim excedisse se a justitia, quicunque hujusmodi est. Cujus os confractum est et comminutum, noverit praecisum se a corpore Christi, de quo nimirum legitur: Os non comminuetis ex eo. Unde et in passione sua, licet plagis virgarum in livorem decolorata sit cutis, ut livore ejus nos sanaremur; licet clavis vulnerata sit caro, et lancea latus ejus apertum, ut sanguine ejus redimeremur; os tamen non est comminutum ex eo. Propterea et sanctus David: Non est, inquit, occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto. Et in alio psalmo: Ossa, inquit, mea ut cremium aruerunt. Quod tunc fit, cum omnem delectationem boni prorsus amisisse videtur anima, solamque sibi aridae intentionis fortitudinem reservasse. Et vide ne forte tale aliquid etiam beatus Job pateretur, cum diceret; Pelli meae consumptis carnibus adhaesit os meum: ut videlicet corrupta affectione vix solam sibi intentionem spiritualis cogitatio vindicaret.

Intertext edge

Open linked passage

Note