Sermones de diversis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11257 Sededi2
7.1
SERMO VII. De triplici gloria, in illud Apostoli, « Qui gloriatur, in Domino glorietur. » (II Cor. X, 17, 18.)
7.1
Qui gloriatur, in Domino glorietur. Noverat Apostolus gloriam propriam esse Creatoris, non creaturae, secundum illud: Gloriam meam alteri non dabo; et: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis; itemque: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Sed consideravit rationalem creaturam adeo affectare gloriam, ut aut vix aut nunquam ab hoc compesci desiderio possit: quippe quae ad imaginem facta est Creatoris. Propterea secundum datam sibi a Deo sapientiam, saluberrimum adinvenit consilium; dicens: Quandoquidem persuaderi nobis non potest non gloriari; saltem qui gloriatur, in Domino glorietur. Et considera quantum superexcedat Pauli philosophia philosophiam sapientium mundi hujus, quae nimirum stultitia est apud Deum. Cum enim nonnullos viderint philosophi alienis delectari laudibus, et gloriam ab invicem quaerere; qui inter eos fuere praecipui, prudenter adverterunt vanam esse hujuscemodi gloriam, et penitus contemnendam. Sed considerantes deinde, ac studiosius inquirentes quaenam appetenda esset gloria sapienti; hic jam plane evanuerunt in cogitationibus suis, propriam cuique sufficere gloriam arbitrantes, quasi vero anima, quae a semetipsa esse non potest, a se possit esse beata. Sicut ergo cupidi laudis alienae tota sollicitudine operam dabant ea operari quae mirarentur homines et laudarent: sic isti sola ea judicabant sectanda esse quae interior arbiter animus approbaret.
7.2
Et haec quidem summa philosophia sapientium hujus mundi est, ipsa quoque minus habens, licet propinquior veritati. Unde et utramque gloriam sublimi veritatis contemplatione transcendens Apostolus: Qui gloriatur, inquit, non in altero, non in se, sed in Domino glorietur. Et eam, quae veritati videbatur esse vicinior, majori proinde redarguens sollicitudine, et condemnans certo judicio veritatis: Non enim, inquit, qui se ipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus 1100 commendat. Utquid enim aut de alterius hominis, aut de meo ipsius judicio sollicitus sum, cujus nec vituperio reprobus, nec laude probatus inveniar? Fratres, si me ante vestrum oporteret tribunal astare, merito super vestris laudibus gloriarer. Quod si vel meo ipsius essem judicandus examine, jure meo ipsius testimonio contentus, propriis laudibus delectarer. Nunc autem cum nec vestro, nec meo, sed Dei sim judicio praesentandus; quantae insipientiae, imo et insaniae est, aut in vestro me, aut in meo ipsius testimonio gloriari: praesertim cum ipse sit cujus oculis omnia nuda sunt et aperta, et cui nequaquam opus sit ut quis ei testimonium perhibeat de homine? Merito proinde Apostolus ipse, vanae et fallacis gloriae reprobator: Mihi, inquit, pro minime est ut a vobis judicer, aut ab humano die: sed neque meipsum judico. Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum; qui autem judicat me, Dominus est. In quibus verbis illud quoque diligenter considerandum est quod, alienum quidem judicium pro minimo habens, suum quoque nequaquam sequeretur, quamvis non illud adeo pro minimo judicaret habendum. Nemo enim scit hominum quae sunt in homine, nisi spiritus hominis qui in ipso est, ut comparatione interioris testimonii, exterius omnino pro nihilo sit habendum. Quid enim mihi cum eorum laudibus quibus ignotus sum? Quod si vel ipse qui in homine est spiritus omnia quae hominis sunt nosse posset, profecto sufficeret testimonium ejus. Nunc autem pravum est cor hominis, et imperscrutabile etiam sibi ipsi; adeo ut praesentia quoque magna ex parte ignoret, futura vero sua omnino nosse non possit. Quia tamen aliquatenus novit praesentia, si non reprehendat nos conscientia nostra, non quidem gloriam, sed fiduciam habemus ad eum, sicut beatus Joannes ait( Joan, III, 21). Cum autem veritatis ipsius, quam nihil latet, sententiam de nobis tenere meruerimus, in ea plane securius poterimus gloriari.
7.3
Interim vero nolite ante tempus judicare, ait Apostolus, donec veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum. Illa enim perfecta omnino erit et secura gloriatio, cum erit unicuique laus a Deo. Nunc quoque licet non plenarie, licet non sine timore et sollicitudine multa, aliquatenus tamen in Domino gloriamur, testimonium perhibente Spiritu sancto spiritui nostro quod filii Dei sumus. Hinc enim vere possumus gloriari, quod tantum habemus Patrem, quod majestati ineffabili cura est de nobis. Unde et propheta: Domine, inquit, quid est homo, quia magnificas eum? aut quid apponis erga eum cor tuum? Itaque qui gloriatur, jam non in meritis suis glorietur. Quid enim habet quod non acceperit? Si autem accepit, quid gloriatur quasi non acceperit? In eo ergo a quo accepit, glorietur, non quasi ipse magnus sit, sed quia magnificet eum Deus: hoc est, ut in illis quae acceperit, non quasi ea non acceperit, sed quasi qui ea acceperit glorietur. Neque enim ait Apostolus: Si autem accepisti, quid gloriaris? sed: quid gloriaris, inquit, quasi non acceperis? ut non prohibeat, sed doceat gloriari.
7.4
Sed quid sibi vult quod ait: Non enim qui se ipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat? Quis est enim quem in hoc saeculo commendat Deus? Quomodo commendabit Veritas cum, qui adhuc reprehensibilis invenitur? Denique ego, inquit, quos amo arguo, et castigo. Haeccine commendatio est tota? Prorsus, quantum mihi videtur, ipsa est. Quae est enim melior et efficacior commendatio, quam divinae erga nos attestatio charitatis? Testimonium vero amoris ejus nullum credibilius, nullum certius in hac vita, quam quod desiderat propheta, ubi ait: Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me. Haec namque increpatio, qua jugiter nobis suggerit in occulto Spiritus veritatis quid desit nobis, superbiam, negligentiam, ingratitudinemque repellit. Quo triplici vitio omne paulo minus religiosorum hominum genus periculose laborat, pro eo quod minus attenta cordis aure percipiant, quid intus loquatur is, qui neminem palpat, 1101 Spiritus veritatis. Quod nonnullis exinde provenit, nisi fallor, quod, propriae gloriae cupidi, nulla ratione quiescere possunt, cum in se ipsis penitus nihil inveniunt unde possint aliquatenus gloriari. Perfecta autem et secura gloriatio est, cum veremur omnia opera nostra, sicut testatur beatus Job de se ipso: et, cum Isaia propheta, omnes justitias nostras non aliud quam pannum menstruatae reputandas esse cognoscimus. Nihilominus tamen confidimus etiam et gloriamur in Domino, cujus misericordia tanta est super nos, ut a gravioribus quidem, et quae ad mortem peccata sunt, custodiat nos, et tam benigne ipsa imperfectionis nostrae delicta, et conversationis impuritatem nobis manifestare, et agnitam condonare dignetur, quatenus in humilitate et sollicitudine et gratiarum actione firmiter radicati, jam non in nobis, sed in Domino gloriemur.