Sermones de diversis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11257 Sededi2
83.1
SERMO LXXXIV. De constantia adversus diabolum tentantem.
83.1
Duo loca sunt animae rationalis: inferior, quem regit; et superior, in quo requiescit. Inferior, quem regit, corpus; superior, in quo quiescit, Deus. De utroque potest recte intelligi quod scriptum est, Si ascenderit super te spiritus potestatem habentis, locum tuum ne dimiseris: vel inferiorem scilicet, regendo; vel superiorem, quiescendo. Sed hoc quod prius dixi, convenit rudibus adhuc et imperfectis, quibus loquitur Apostolus: Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem. Habet quippe anima tria facere in corpore, vivificare, sensificare, regere. Sed sive auferatur vita, sive sensus perturbetur, de neutro condemnatur. Sin vero tentatori victa succumbit, hoc illi ad peccatum reputatur. Dicitur ei ergo ne ascendente super eam spiritu, locum suum deserat, hoc est, ne ingruente tentatione membra sua arma iniquitatis peccato exhibeat.
83.2
Notandum autem quod dicitur, Si ascenderit super te spiritus potestatem habentis. Nihil quippe adversus nos malignus spiritus potest, nisi missus aut permissus. Unde cum ejus sit voluntas semper mala, nunquam potestas est nisi justa. Nam voluntas quidem mala ex se ipso sibi inest, potestatem vero non aliunde quam a Deo habet. Quam tamen potestatem semper moderatur Dominus, ne scilicet ex nequitia voluntatis plus puniat, quam eorum exigunt merita qui puniuntur. Et haec de inferiori loco dicta sint. Caeterum de superiori hoc intelligitur, ne quietem mentis, quam in Deo habet, tentante diabolo deserat, sed undecunque ille tentaverit, ipsa in Deo fixa constanter in tranquillitate permaneat. Haec posterior sententia convenit perfectis, qui cum Elia dicere possunt, Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto: et illud de Joanne apostolo, quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. Haec, inquam, sententia convenit perfectis, qui jam in sua conversatione quodam modo imitantur statum aeternitatis.