Sermones de diversis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11257 Sededi2
85.1
SERMO LXXXVI. De creatione in certo pondere, mensura et numero.
85.1
Omnia fecisti in pondere, et mensura, et numero. Ad differentiam ipsius divinae essentiae dictum est. Creaturae enim in pondere, et mensura, et numero factae sunt: solus Creator his omnibus caret. Pondus in dignitate rei consideratur. In pondere igitur facta est, quae rei sui generis est comparanda, aut secundum majus, aut secundum minus, aut secundum aequale. Pondus habet, quae quanti valeat aestimari potest. Mensura vero in loco et tempore consideratur. Quod si locum solum accipimus corporalem, incorporeorum mensura in tempore erit, et non in loco. Neque enim anima in loco potest esse corporeo; nec corpus, de quo magis videtur, locus animae est. Quomodo enim corpore clauditur, quae sic vegetat exteriora, sicut interiora. Sic est in superficie cutis, sicut in visceribus intimis.
85.2
Sicut ex affectione carnali et consuetudine corporum sic errat anima, ut se ipsam nesciat nisi corpoream cogitare. Ubi est enim thesaurus ejus, ibi est et cor. Hoc sapit quod diligit. Affectionibus siquidem obligata et illita terrenis, suam ipsius faciem considerare non potest. Infixa est in limo profundi, et se ipsam non videt, sed putat formam suam esse luteam illam quam portat imaginem. Sed omnino aliter est: et aliter consideratur mensura animae secundum locum. Locus si quidem unicuique rei, finis est suae substantiae. Substantia vero animae in ratione, in memoria, in consilio, in judicio, caeterisque similibus est: quae omnia suo quoque fine clauduntur. In mensura est ergo factus omnis spiritus, praeter divinum: quia et ratio ejus, et memoria, et caetera omnia suam habent mensuram. In numero facta sunt omnia, vel secundum partium compositionem, ut sunt corpora; vel secundum varietatem et mutabilitatem, ut sunt etiam incorporea. Solus Deus est, in quem nec pondus, nec mensura cadit omnino, nec numerus. Unus Deus est, non habet sui generis cui valeat comparari. Unus est et solus ipse penitus inaestimabilis, aeternus quoque et immensus, indivisus et omnino invariabilis.