Sermones de diversis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11257 Sededi2
86.1
SERMO LXXXVII. De osculo sponsi, seu gratia contemplationis.
86.1
Osculetur me osculo oris sui. Tria sunt oscula: primum, pedum; secundum, manuum; tertium, oris. Cum primo convertimur, pedes Domini osculamur. Duo autem sunt pedes Domini, misericordia et veritas. Hunc utrumque pedem Deus convertentium cordibus imprimit, et utrumque pedem peccator quisque, si vere convertitur, amplectitur. Si enim solam misericordiam sine veritate reciperet, per praesumptionem caderet. Rursus si veritatem sine misericordia reciperet, nihilominus per desperationem periret. Sed ut fiat salvus, ad utrumque pedem humiliter provolvitur; ut per veritatem peccata damnet, et per misericordiam veniam speret: et hoc primum osculum. Secundum osculum fit, cum primum ad bona opera consurgimus. Tunc manus Domini osculamur, cum ei nostra bona opera offerimus, vel cum ab eo virtutum dona recipimus. At vero tertium osculum tunc fit, cum jam consumpto luctu poenitentiae, jam acceptis virtutum donis, mens coelesti desiderio inspirata, ad secreta interioris cubiculi gaudia impatiens amoris introduci desiderat: cum dulcibus suspiriis, vocem animi interrumpentibus, pio cordis affectu decantat. Vultum tuum, Domine, requiram. Et ita ex vehementi desiderio fit ei praesens Sponsus, quem sic amat, 1207 quem sic affectat, cui sic suspirat. Primum itaque osculum fit in remissione peccatorum, et dicitur propitiatorium. Secundum fit in donis virtutum, et vocatur muneratorium. Tertium fit in contemplatione coelestium, et vocatur contemplatorium.
86.2
Sciendum est autem esse duo genera contemplationis. Quidam enim sunt qui ascendunt, et cadunt: alii vero qui rapiuntur, et descendunt. Ascendunt sicut illi, de quibus scriptum est: Cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt. Gratias non egerunt, quia viribus suis et ingenio tribuerunt quod Deus revelavit illis. Ideo sequitur casus eorum: et evanuerunt in cogitationibus suis. Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. Electi vero rapiuntur, sicut Paulus et sui similes. Sed et descendunt, ut ea quae per excessum mentis viderint, loquantur parvulis: eo sane modo quo capiantur ab ipsis. Rapitur Paulus cum dicit: Sive mente excedimus, Deo. Descendit cum dicit: Sive sobrii sumus, vobis. Hoc posteriori genere contemplationis rapi desiderat anima perfecta in castissimos amplexus Sponsi sui, dicens: Osculetur me osculo oris sui. Ac si diceret: Ego non viribus meis, non industria, non meritis ad contemplanda gaudia Domini mei assurgere valeo: sed ipse osculetur me osculo oris sui, id est ejus gratia fiat; non per doctrinam, non per naturam, sed per gratiam suam osculetur me osculo oris sui. Miro autem modo gratiam operantis, et opus, et modum operis eleganter expressit. Cum enim dicit, osculetur, operantis gratia monstratur: cum autem supponit, osculo, ipsum opus, id est contemplatio, designatur; cum vero adjungit, oris sui, modum operis, scilicet quo fiat contemplatio, evidenter expressit. Per os quippe Verbum intelligitur.
86.3
Fit autem contemplatio ex condescensione Verbi Dei ad humanam naturam per gratiam, et exaltationem humanae naturae ad ipsum Verbum per divinum amorem. Nec absurdum cuiquam videri debet, si in contemplatione Verbi Dei haec ita distinguamus: cum ejusdem quoque Verbi Dei incarnationem eodem ordine factam Evangelium testetur. Ibi etenim gratia praemittitur, cum ab angelo Virgo salutatur: Ave, inquit, gratia plena. Etenim cujus sit, et quanta sit ipsa gratia, subjungit, dicens: Dominus tecum. Opus etiam ejusdem gratiae subinfertur, cum dicitur: Benedictus fructus ventris tui. Fructus namque ventris tui, incarnatio est Verbi. Modus vero tanti operis edocetur, ubi dicitur: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. In quibus operibus Verbi, sive his quae de Evangelio protulimus, sive his quae de Canticis canticorum exposuimus, manifeste stat, et istam scilicet incarnationem ex sola ubertate divinae gratiae esse factam; nec illam, id est contemplationem, quandoque humana voluntate, sed divino tantum munere provenire posse.
86.4
Et notandum, quod haec ipsa contemplatio tribus modis pro diverso statu temporum distinguitur. Et primo quidem vocatur cibus; secundo, potus; tertio, ebrietas. Unde et in consequentibus electi quoque voce Sponsi invitantur, dicentis: Comedite, amici, et bibite, et inebriamini, charissimi. Prius comedunt, dum in carne adhuc corruptibili degunt. Postmodum vero corpore exuti, et in coelum translati, jam bibere dicuntur eadem quae prius comederant; quia jam per speciem contemplantur sine labore, quae prius per fidem crediderant, dum in corpore positi peregrinarentur a Domino, et in sudore vultus sui vescerentur pane suo: sicut et nos facilius suminus ea quae bibimus, quam illa quae mandimus; quia in illis nonnullus labor, in his levis est transitus. In hoc ergo statu positi sancti bibere quidem possunt, sed inebriari non possunt; quoniam a perfectissima contemplatione divinitatis quodam modo retardantur, dum adhuc resurrectionem sui corporis in fine saeculi praestolantur. Qua facta ita corpus menti, et Deo mens inhaerebit, ut jam deinceps nihil sit, quo ab interna ebrietate contemplationis revocari possit. Prima itaque invitatione qui comedunt, 1208 vocantur amici, id est chari; in secunda quia bibunt, chariores; in tertia quia inebriantur, charissimi.
86.5
Quia meliora sunt ubera tua vino. Duo sunt ubera sponsae, unum congratulationis, alterum compassionis. Unde Apostolus his duobus parvulos fovens: Gaudere, ait, cum gaudentibus, flere cum flentibus. Vinum accipitur desiderium saeculare, de quo scriptum est: Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile.
86.6
Fragrantia unguentis optimis: innuit quod aliqua sunt unguenta bona, aliqua meliora, quibus omnibus superferantur haec optima. Dicamus ergo tria genera esse unguentorum. Primum fit de recordatione peccatorum, cum pro ipsis compungimur, et veniam petimus. Et hoc unguentum bonum est, quia cor contritum et humiliatum Deus non speruit, Effunditur autem ad pedes Domini, ibique remunerationem accipit, scilicet remissionem peccatorum, cum Dominus dicit: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Secundum unguentum fit de recordatione beneficiorum Dei. Et hoc recte ad caput effunditur; quia virtutes nonnisi ad Deum, a quo sunt, referuntur. Hoc autem unguentum jam charius est; quia de hoc scriptum est: Utquid perditio ista unguenti facta est? Poterat enim venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Sed hanc perditionem approbat Dominus, cum dicit: Sinite eam. Quid illi molesti estis? Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autem non semper habebitis. Non solum approbat, sed etiam remunerat, cum dicit: Amen dico vobis, ubicunque praedicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam ejus. Tertium ergo unguentum componitur de pretiosis aromatibus, sicut de quibusdam sanctis mulieribus scriptum est quod emerunt aromata, ut venientes ungerent Jesum. Sed hujus tertii unguenti non fit aliqua effusio vel perditio; quia noluit Dominus illud super corpus suum mortuum effundi, sed servari vivo corpori suo, id est Ecclesiae sanctae, cui nimirum mulieres, quae cum unguentis venerant, mittuntur resurrectionem evangelizare. Primum itaque unguentum vocatur unguentum compunctionis, et absumitur igne contritionis; secundum, devotionis, et absumitur igne charitatis; tertium vocatur unguentum pietatis, quod non absumitur, sed integrum conservatur.