Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones de diversis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11257 Sededi2
87.1
SERMO LXXXVIII. De recto usu donorum Dei.
87.1
Sicut de Christo duo sunt, unum nobis incognitum, scilicet generatio divina, de qua scriptum est: Generationem ejus quis enarrabit? alterum cognitum, ut generatio vel opera humana: ita etiam de Spiritu sancto aliud ejus nostris est mentibus occultum, scilicet, quomodo procedat a Patre et Filio, cum sit aequalis et coaeternus eidem Patri et Filio; aliud vero ipso docente manifestum, videlicet quibus modis operetur gratiam suam in nobis. Duplex quippe est operatio sancti Spiritus. Operatur enim in nobis aliud propter nos; aliud propter proximos. Propter nos, id est propter utilitatem nostram, operatur in nobis primo compunctionem, consumendo peccata: secundo, devotionem, ungendo et sanando vulnera: tertio, creando intellectum, tanquam pane confirmat nos et roborat: quarto, haec ipsa multiplicius augendo, et amorem infundendo, quasi vino inebriat. Caetera charismata, id est sapientiae consilia, et hujusmodi, dantur nobis ad utilitatem aliorum. Unde Apostolus cum de distributione donorum loqueretur, non ait simpliciter, Alii datur sapientia. alii scientia; sed addidit dicens, sermo scientiae, sermo sapientiae: ut ostenderet quod hujusmodi dona propter alios dantur, scilicet ut alii aedificentur.
87.2
In quibus operibus cavendum est duplex periculum: ne vel illa quae dantur propter nos, dividamus proximis; vel illa quae propter proximos, reservemus 1209 nobis. Si enim quae pro utilitate aliorum accepimus, retinemus tantum nobis, charitatem non habemus, et dicitur nobis: Sapientia abscondita, et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque? Rursus si de donis Dei velimus innotescere hominibus, non Deo in occultis cordis placere, humilitatem perdimus, et merito illa voce increpamur: Quid habes quod non accepisti? Sic utroque modo periclitamur, hinc humilitatem, illinc amittendo charitatem. Et quis sine humilitate et charitate potest salvus fieri? Rectus ergo profectus nostri ordo est, ut illis donis, scilicet compunctione et caeteris, studeamus impleri primum; deinde, si per gratiam Spiritus sancti caetera supercreverint, id est sapientia et scientia, curemus illa proximis partiri. Ita sane obtinebimus illud Spiritus sancti donum, quod vocatur discretio spirituum, si et ea quae nobis tantum congruunt, nobis reservemus, et ea quae ad aliorum utilitatem conferuntur, nobis largiamur et proximis.

Intertext edge

Open linked passage

Note