Sermones de diversis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11257 Sededi2
89.1
SERVO XC. De triplici unguento, compunctionis, devotionis, pietatis.
89.1
Duo sunt pedes Dei, misericordia et judicium. His circuit et perambulat jugiter spirituales mentes, exsultans ut gigas ad currendam viam: si tamen tales sunt, de quibus merito dicat, Habitabo in illis, et deambulabo in eis. Hos ergo pedes primo ungit anima peccatrix illo primo unguento, quod dicitur compunctionis. 1210 Denique Maria, quae peccatrix erat, unxit pedes Jesu. Nec mediocre sane unguentum hoc videatur, de quo scriptum est: Et domus impleta est ex odore unguenti. Nec mirum, cum etiam in coelestibus sentiatur hujusmodi unguenti fragrantia, Veritate attestante quae ait: Gaudium est angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente. Verum quantumlibet unguentum hoc pretiosum videatur, tamen comparatum alteri, quod appellatur devotionis, et conficitur ex memoria beneficiorum divinorum, quo et ungitur caput Domini, vile et nullius pretii intelligitur. Denique de illo dicitur. Cor contritum et humiliatum, Deus non despicies: de isto vero, Sacrificium laudis honorificabit me. Caput ex eo ungis, cum de suis donis Deo gratias agis; siquidem caput Christi, Deus. Deitas ergo in Christo tangitur, quoties ad laudem ipsius ejus beneficia memoramus: sicut non tam deitas quam humanitas necesse est ut cogitetur, cum non ejus dona, sed nostra peccata recordamur.
89.2
Nam in carnis assumptione duos illos pedes ad hoc accepisse cognoscitur, id est misericordiam et judicium, ut peccator, qui ad caput, id est ad deitatem, accessum non habebat, ad pedes, id est ad humanitatem, accederet. Nisi enim pes ille, quem diximus misericordiam, ad hominem assumptum pertineret, Paulus de illo non diceret: Tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato, ut misericors fieret. Et nisi judicium aeque ad hominem pertineret, ipse homo Deus de se ipso non dixisset: Et potestatem dedit ei judicium facere, quia filius hominis est. Itaque ad hos pedes Viri doloris, et scientis infirmitatem, peccator accedere non dubitans, fidenter loquitur: Nunc autem cum fiducia accedimus ad thronum gratiae. Non enim habemus Pontificem qui non sciat compati infirmitatibus nostris. Peccatrix ergo ad pedes, justa ad ungendum caput accedit. Tanto autem unguentum capitis illo alio, quod pedibus apponitur, pretiosius est aestimandum, quanto species quibus conficitur, illis constat esse pretiosiores. Has quippe facile et absque labore in nostra regione reperimus. Peccatores siquidem omnes sumus. Porro illas difficile ac de longinquo valde, utpote de paradiso Dei, asportatas suscipimus. Omne enim datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Quid denique hujuscemodi unguento excellentius, de cujus effusione etiam Apostoli murmurasse dicuntur, dicentes: Utquid perditio haec? potuit enim venundari, et dari pauperibus.
89.3
Sed et nunc quoque cum forte videtur quispiam vacare Deo, tantaeque devotionis et gratiae, ut merito credatur ungere caput Christi, persistens jugiter in sancta quiete, et gratiarum actione, et divinae delectatione devotionis, non desunt qui hoc perditionem dicant, et justo, ut sibi videtur, murmure conqueruntur, quod is qui pluribus prodesse poterat, quiescat sibi: non quod sanctitati invideant, sed quod provideant charitati. Caeterum ipsa charitas Deus hujuscemodi animae plerumque parcit, quam videt spiritualibus studiis delectari, maximeque si talem eam noverit, quae adhuc pusillanimitate et imbecillitate ut mulier sit, et necdum in virum perfectum profecerit. Quod utique melius ipse discernit qui intuetur cor, quam homines qui in facie tantum vident, et secundum faciem judicant, cum videlicet minime attendunt, non esse ejusdem facilitatis devote quiescere, et fructuose occupari; humiliter subesse, et utiliter praeesse; regi sine querela, et regere sine culpa; obedire sponte, et imperare discrete; bonum denique esse inter bonos, et bonum inter malos; imo etiam esse pacatum inter filios pacis, et his qui oderunt pacem exhiberi pacificum. Sciens ergo Jesus qui sint, quive non sint idonei implicari curis pro tali delicata anima, quam pro sui adhuc teneritudine tractandis negotiis minus sufficere sentit adversus aliud sentientes, et ob hoc ejus quietem, tanquam infructuosam, bono quidem zelo, sed non secundum scientiam insimulantes, ipso respondet effectu: Quid molesti estis 1211 huic mulieri? Nam etsi( quod fatendum est) melius est ad quod illam trahere tentatis, bonum tamen opus est quod operata est in me. Sinite eam interim operari bonum quod potest. Novi enim ego quod adhuc mulier sit. Cum autem mutatione dexterae Excelsi de muliere factus fuerit vir( quod et me, quando tamen erit, latere non poterit, quia me provocante promovebitur, me quoque servante tenebitur), tunc melior erit iniquitas viri, quam nunc benefaciens mulier. Unde et illud melius spero. Nec reputo perditionem unguenti hujus effusionem, in quo et mulieris devotio designatur, et mea praefiguratur sepultura. Huc accedit, quod tam late suam fragrantiam circumquaque diffundit: quare ubicunque praedicatum fuerit hoc Evangelium, dici etiam habeat quod et haec fecit in ejus commemorationem.
89.4
Jam ad tertium unguentum accedamus. Sane inoduorum praemissorum alterutra collatione, priore sequens absque omni ambiguitate cognoscitur esse metius, longeque excellentius. Illud autem mirum videtur si tertium aliquod inveniri queat, quod ambobus jure debeat anteponi, juxta quod optimum unguentum sponsa sua redolere ubera glorietur. Alioquin optima non sunt, si non vincunt et meliora: sicut et meliora veraciter non dicuntur, nisi quae superant bona. Porro tantae excellentiae unguentum illud secundum, quo caput ungitur, inventum est, ut vix quaelibet ei divitiae, non dico praeferri, sed nec saltem conferri posse videantur. Ego tamen non crediderim sponsam esse mentitam; quippe quae habeat sponsum ipsam Veritatem, cujus et hic verba loquitur, qui utique sicut fallere non vult, ita nec falli potest. Alioquin frustra desiderat et suspirat veritatis amplexibus jungi, mentiens veritati. Quae enim mendacio societas cum veritate? Quin potius veritas perdit omnes qui loquuntur mendacium.
89.5
Fortassis in Evangelio si quaerimus, inveniemus praecessisse et hujus figuram. Maria, inquit, Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent Jesum. Videsne in prima fronte propositi capituli, quanti aestimandum sit etiam hoc materiale unguentum, cujus aromatibus comparandis non una vel duae sufficere potuerunt? Una primum, una et secundum attulit unguentum. Ad hoc autera comparandum et praeparandum tres pariter convenerunt, ut simul videlicet emerent quod per se singulae non poterant, et sic venientes ungerunt Jesum. Non solum pedes, aut solum caput, sed, ut venientes, inquit, ungerent Jesum, id est totum corpus. Sed attende, quod tam pretiosi hujus unguenti Christus pati noluerit perditionem fieri: et ideo non invento corpore reportarunt illud, et jussae sunt exhibere vivo, quod praeparaverant mortuo. Quod et fecerunt, cum protinus nuntiato gaudio resurrectionis, discipulorum, qui procul dubio membra Christi, et membra viva erant, tristia corda delinire curarunt. Quae utique membra nisi plus illo crucifixo corpore Christus diligeret, pro his illud crucifigendum non tradidisset. Liquet itaque, quod duo illa tanto hoc ultimum praecellit unguenta, quanto Christus[ videtur legendum Christo ED. P.] hoc suum corpus, id est Ecclesiam, cui exhibetur, illo quod ex eo ungi voluit, quod et propter hujus redemptionem tradi voluit, constat esse amabilius