Sermones de diversis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11257 Sededi2
92.1
SERMO XCIII. De dentium proprietatibus, ad monasticae vitae professionem relatis.
92.1
Dentes tui sicut grex tonsarum, quae ascenderunt de lavacro, omnes gemellis fetibus, et sterilis non est in eis. Spiritus sanctus, de cujus secretiori fonte Canticorum flumen emanat, in his( ut sentio) dentibus mysteria nobis non parva commendat. Non sunt hi dentes de quibus dicitur, Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum; vel de quibus ad virum sanctum vox divina proclamat, Per gyrum dentium ejus formido; sed dentes isti lacte candidiores; quippe sponsae sunt, cujus speciem concupivit Altissimus, quae non habet maculam neque rugam. Cum enim tota candida sit, candidior probatur in dentibus. Nova tamen et inaudita comparatione in illius laudes perorat, dicens: Dentes tui sicut grex tonsarum. Quid in hac, rogo, similitudine dignum est, ut eam de coelestibus arcanis descendisse credamus? Magnum prorsus, et magno animo magnifice sentiendum. Spiritus enim est qui loquitur: qui cum loquitur, nec unum potest iota vacuum praeterire. Aliquid profecto est in his dentibus involutum, quod evolutum sacratioris intelligentiae praesignet arcanum.
92.2
Dentes enim candidi sunt et fortes: carnem non habent: carent corio: nihil intra se pati possunt: non est dolor sicut dolor eorum: clausi sunt labiis ne videantur: indecens est cum videntur nisi ridendo: toti corpori masticant cibum: nullum inde saporem habent: non facile consumuntur: per ordinem positi sunt, superiores alii, et alii inferiores: et cum inferiores moveantur, superiores nunquam. Hujusmodi dentes ergo arbitror homines monasticae professionis, qui viam compendiosiorem[ alias, rectiorem], et securiorem vitam eligentes, de toto Ecclesiae corpore quod candidum est, candidiores esse videntur. Quid enim illis candidius, qui totius immunditiae spurcitias evitantes, cogitationum, sicut actionum, peccata deplorant? Quid fortius illis, quibus tribulatio pro solatio, contumelia pro gloria, inopia pro abundantia ducitur? Isti carnem non habent, quia in carne carnem obliti audiunt ab Apostolo: Vos autem in carne non estis, sed in spiritu. 1216 Corio carent; quia nitorem et distensionem mundanarum sollicitudinum non habentes, in pace in idipsum dormiunt et requiescunt. Nihil morari intra se patiuntur; quia nec modicum quidem offendiculum tolerabile reputant aut intra se, aut in conscientiis singulorum. Hinc est illa vestra opportuna importunitas, qua tam saepe fatigatis nos, ut multoties, etiam cum necesse non sit, multum in his diei expendatis. Non est dolor sicut dolor eorum; quia nihil tam horrendum et horribile est sicut murmur et dissensio in congregatione. Clausi sunt labiis, ne videantur: sic et nos materialibus vallis circumcingimur, ne saecularium oculis et accessui pateamus. Indecens est si appareant, nisi interdum forte ad risum; quia nihil turpius quam monachus per urbes et castella discurrens, nisi cum illa cogit quae operit multitudinem peccatorum charitas. Charitas enim risus est, quia hilaris est. Laeta quidem, non tamen dissoluta. Toti corpori masticant cibum dentes; quia ipsi pro toto Ecclesiae corpore, videlicet tam vivis quam mortuis, orare sunt constituti. Nullum inde saporem habere debent; quia nullam sibi gloriam debent assignare, sed dicere cum propheta: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Non facile consumuntur; quia quanto annosiores, tanto ferventiores; et eo rapidius currunt, quo vicinius appropinquant ad palmam. Per ordinem positi sunt. Ubi enim aliquid ordinatum est, si hic non est, ubi cibus et potus, vigilare et dormire, laborare et quiescere, ambulare et sedere, et caetera omnia, in numero et mensura et pondere constituuntur? Superiores et inferiores sunt; quia inter nos Praelati et subditi sunt, et sic superiores inferioribus junguntur, ut inferiores a superioribus non discordent. Cum autem inferiores moveantur, superiores nunquam moveri debent; quia etsi subditi quandoque turbentur, praelatorum est in mente composita perdurare. Sicut grex tonsarum, inquit. Quam bene monachi tonsis ovibus comparantur! quia revera tansi sunt, quibus nec corda, nec corpora, nec aliquid mundanum in proprietate relictum est. Quae ascenderunt de lavacro. Lavacrum Baptismus est, de quo ascendit qui ad celsitudinem vitae perfectioris intendit: descendit autem qui se vitae mancipat inhonestae. Omnes gemellis fetibus; quia et verbo pariunt, et exemplo. Et sterilis non est eis; quia nullus est infecundus.