Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones de diversis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11257 Sededi2
96.1
SERMO XCVII. De suavitate verbi ac jugi Christi, foris quidem duri, sed intus dulcissimi.
96.1
Mel et lac sub lingua ejus. Id quidem necesse. Nam quod in lingua est, durum sonat. Verba sapientis quasi stimuli, et sicut clavi in altum defixi. Alius est 1221 cujus molliti sunt sermones super oleum: sed oleum peccatoris non impinguet caput meum. Corripiat me magis justus et increpet, nam hoc in misericordia est, quam illud oleum inpinguet caput meum, in quo est dolus. Pulchre enim non molles, sed molliti dicuntur sermones vel suasoris adulatoris, vel suasoris iniqui, quod sit in eis non tam vera et solida, quam superducta et simulata suavitas, siquidem ipsi sunt jacula. Denique sub lingua ejus quid? Audi Prophetam: Labor et dolor. Porro sub lingua ejus mel et lac, qui juxta eumden prophetam laborem fingit in praecepto. Miraris fingere Veritatem: nam mirari licet, dubitare non licet. Si et alterum testem quaeris, lege in Evangelio, quia finxit se longius ire. Quidni figmentum figmento exhibeat? Siquidem ipse novit figmentum nostrum, utique laboris impatiens, dilationem non sustinens, fragile ad utrumque; pie ergo providit, ut haberet pietas promissionem vitae ejus quae nunc est, et futurae; nec laborem verum imponeret, sed magis fingeret in praecepto. Audi quomodo laborem fingere ipse se prodat. Tollite jugum meum super vos, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve. Quomodo non fictus labor, ubi non labor, sed requies invenitur?
96.2
Ita ergo labor in lingua, mel sub lingua. Quid supra linguam? Ineffabilia, quae non licet homini loqui. Miseri, qui solum quod in lingua sonuit attendentes, nec quod sub lingua reconditum, nec quod supra repositum fuit, capere potuerunt! Durus est hic sermo, inquiunt. Durus equidem, sed tamen idem est verbum vitae. Qui non bajulat crucem suam, et sequitur me, non est me dignus. Si quis venit ad me, et non odit patrem et matrem, adhuc autem et animam suam, non est me dignus. Quid durius poterat dici? Noli errare. Lapis videtur; panis est. Durus in cortice, sed suavissimus in medulla. Tentat te Dominus Deus tuus. Fidei exercitatio, et probatio dilectionis est fictio ista laboris. Esto tamen lapis sit. Num tu credis quod et daemones credunt? Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Omnes novimus quis hoc dixit. Non dubitat ille posse solo dictu( quo quidem facilius nihil est) ex lapide panem facere, quem Filium Dei esse credit. Fas est et ab hoste doceri. Dicamus et nos Filio Dei: Dic ut lapides isti panes fiant. Nam et ille qui hominum utique, non daemonum, venerat in salutem, sic confutavit adversarios, ut parvulos erudiret. Non enim dicens quod ille voluit, sed quod oportuit nos audire, ut videlicet noster hic lapis panis fieret, non illius. Non, inquit, in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei.
96.3
Quid tu ad haec, veritatis inimice, submurmuras? Quod quidem ipse fateris, et negare omnino non potes, potens est Filius Dei dicere, ut lapides panes fiant. Ubi ergo de verbis Dei ait et generaliter ait, quia sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei; quid tu mihi subsibilas ad quodvis eorum, dicens: Durus est hic sermo? Quae Dei Filius dixit, et facta sunt alimenta vitae, tune saxa dixeris, qui filius Dei non es? Non sum ego qui te arbitrer( quod temeraria prorsus rapina arbitratus es ipse) esse te aequalem Deo, ut dicente te panis in lapidem revertatur. Qui filius Dei non est sine causa dicas ut lapides isti panes fiant. Nec minus frustra tuum nobis apponas pro pane lapidem, scorpionem pro ovo, pro pisce serpentem. Vae enim his qui panem lapidem, lapidem panem dicunt, ponentes lucem tenebras, et tenebras lucem; jugum Christi asperum, et esse sub sentibus delicias reputantes. Has delicias nolim. Opto magis gustare et videre quoniam suavis est Dominus. Hoc enim non frustra is ipse, qui monet, studuerat experiri. Denique ait: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! et rursum, Quam magna, inquit, multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! Ubi putas absconditur? Nempe sub lingua sua, sub capite ejus, quae dicit: Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Licet enim in promissione vitae ejus quae nunc est, dulcedo et multitudo 1222 dulcedinis, et magna quoque, et perquam magna sit multitudo; perfectio tamen nonnisi in promissione futurae. Perfecisti, inquit, his qui sperant in te in conspectu filiorum hominum. Quid perfecit? Non est hic sermo in lingua, sed supra linguam. Ideo enim auris non audit, quia nec lingua protulit quod praeparavit Deus his qui diligunt eum. Nec sane in abscondito consummatio illa, sed in conspectu filiorum hominum erit. Congrue vero non adhuc perfectum, sed jam perfecisse cum sperantibus ait: Spe enim salvi facti sumus.

Intertext edge

Open linked passage

Note