Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones de diversis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11257 Sededi2
9.1
SERMO IX. De verbis Apostoli ad Rom. I, 20, « Invisibilia Dei a creatura mundi, » etc., et de verbis psalmi LXXXIV, 9, « Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, » etc.
9.1
Invisibilia Dei, Apostolo teste, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Et est velut communis quidam liber, et catena alligatus, ut assolet, sensibilis mundus iste, ut in eo sapientiam Dei legat quicunque voluerit. Erit tamen cum coelum plicabitur sicut liber, in quo utique nemo deinceps legere habeat necesse, quoniam erunt omnes docibiles Dei: et quemadmodum creatura coeli, sic et creatura mundi, jam non per speculum et in aenigmate, sed facie ad faciem Deum videbit, et sapientiam ejus ad liquidum contemplabitur in se ipsa. Interim vero opus habet humana anima velut quodam vehiculo creaturae, ut ad cognitionem Creatoris assurgat: cum econtra longe beatius perfectiusque angelica natura in Creatore notitiam habeat creaturae. Ad quam nimirum excellentiam, licet ad modicum, rapta fuisse videtur anima illa beata, quae collectum sub uno solis radio mundum universum conspexit: de quo miraculo beatus papa Gregorius in libro Dialogorum scribens,« Videnti,» inquit,« Creatorem angusta est omnis creatura.» Felices proinde qui satiantur ex adipe frumenti, nec opus habent sugere mel de petra, oleumque de saxo durissimo; 1105 qui videlicet invisibilia Dei non visibilibus rimando perquirunt, sed in ipsis ad liquidum intellecta conspiciunt. Verum, ut jam diximus, angelicae felicitatis istud est, non fragilitatis humanae.
9.2
Quaeramus igitur, per ea saltem quae facta sunt, intellectum invisibilium Dei: quae si in caeteris creaturis intellecta conspicit anima, necesse est ut longe amplius conspiciat et intelligat multo subtilius in creatura quae facta est ad imaginem Creatoris, hoc est in se ipsa. Nullus enim Deo vicinior gradus inter omnes quae sub sole habitant creaturas, quam anima humana, ut merito Propheta dicat ad ipsum, Beatus vir cujus est auxilium abs te! ascensiones in corde suo disposuit; et post pauca: Ibunt, inquit, de virtute in virtutem: videbitur Deus deorum in Sion( Psal. LXXXIII, 6, 8). Propterea incessanter hortamur vos, fratres, ut ambuletis vias cordis, et sit anima vestra in manibus vestris semper, ut audiatis quid loquatur in vobis Dominus Deus, quoniam loquetur pacem. Quibus loquetur pacem? Utique in plebem suam, et in sanctos suos. Quae est plebs, aut qui sunt sancti? Ipsi nimirum qui convertuntur ad cor. Unde et sequitur: Et in eos qui convertuntur ad cor.
9.3
Nos tamen in his verbis tria solemus intelligere hominum genera, quibus solis Deus loquitur pacem, sicut et propheta alius tres tantum praevidit salvandos, Noe, Danielem, et Job: contrario quidem ordine, sed eosdem ordines exprimens, continentium scilicet praelatorum et conjugatorum: si tamen continentes a carnalibus illecebris ad ea quae cordis sunt, id est ad spiritualia desideria, convertantur; unde et Daniel vir desideriorum ab angelo nominatur: et praelati prodesse magis studeant, quam praeesse, quoniam ipsos maxime decet sanctitudo, unde et in psalmo sancti specialiter appellantur: et conjugati mandata non transgrediantur, ut merito plebs Domini, et oves pascuae ejus debeant nominari.
9.4
Imo vero et in nobis ipsis( quoniam inde est nobis amplior sollicitudo) tres istos ordines assignare solemus; plebem quidem intelligentes officiales fratres, qui exterioribus et quasi popularibus negotiis occupantur. At vero qui convertuntur ad cor, ipsi sunt claustrales, quos nulla impedit occupatio, sed libere vacant, ut videant quoniam suavis est Dominus. Super utrumque parietem Deus loquitur pacem, quoniam ad idem tendunt, licet non eadem via. Est psalterium jucundum cum cithara, nec minus jucundus est sonus citharae, quam psalterii, licet haec ab inferioribus reddat sonum, illud a superioribus. Verumtamen optimam partem elegit Maria, licet non minoris fortasse meriti sit apud Deum humilis conversatio Marthae: sed de electione Maria laudatur, quoniam illa quidem omnino, quod ad nos spectat, eligenda; haec vero, si injungitur, patienter est toleranda.
9.5
Jam quod interponitur, super sanctos suos, ad praelatos pertinet, quibus nimirum utraque vita necessaria est. Et ipsorum est utrisque providere, et copulare sibi parietes e diverso venientes; quoniam angularis lapidis, qui est Christus Jesus, vicarii constituti sunt. Nec dubium quin longe periculosior caeteris eorum sit administratio. Tamen si bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et majorem abundantiam et supereffluentem mensuram accipient pacis, ut de eis merito dicatur Quoniam super sanctos pacem loquitur Deus. An vero dubitet quis quos dixerit sanctos? Audiat Isaiam: Vos, inquit, sancti Domini vocabimini, ministri Dei nostri. Proposueram exemplum aliquod dare, quemadmodum ex sua ipsius consideratione ad spiritualem intelligentiam assurgere humanus debeat animus; sed necesse est in diem alterum, et sermonem alterum differre.

Intertext edge

Open linked passage

Note