Sermones in Cantica canticorum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11258 Seincac
15.1
SERMO XV. Qualiter nomen Jesus est medicina salubris fidelibus Christianis in omnibus adversis.
15.1
Benignus est Spiritus sapientiae, et non consuevit esse difficilis se invocantibus, qui saepe et antequam invocetur, dicit: Ecce adsum. Audite jam quod orantibus vobis per me indicare dignatur de eo, quod heri ad hoc ipsum distulimus, et orationum vestrarum fructum tempestivum percipite. En ostendo nomen, quod oleo merito comparatur; et quo merito, dicam. Multa quidem Sponsi vocabula sparsa per omnem divinam paginam legitis, sed in duo ea vobis universa complectar. Nullum, ut arbitror, reperietis, quod non aut pietatis gratiam, aut potentiam majestatis sonet. Spiritus ita dicit etiam per sibi familiarius organum: Duo haec audivi: quia potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia. Ergo secundum majestatem: Sanctum et terribile nomen ejus; secundum pietatem: Non est nomen aliud sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. Sed exemplis magis perspicuum fiet. Hoc est, inquit, nomen quod vocabunt eum, Dominus, justus noster. Nomen potentiae est. Item: Et vocabitur nomen ejus Emmanuel; pietatem insinuat. Item ipse de se: Vos vocatis me, ait, Magister et Domine. Primum gratiae est, secundum majestatis. Non enim minus pium est docere animum scientiam, quam praebere escam corpori. Rursum propheta: Vocabitur, inquit, nomen ejus Admirabilis, consiliarius, Deus fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis. Primum, tertium, quartum, majestatem sonant; reliqua, pietatem. Quod horum ergo effunditur? Profecto majestatis ac potentiae nomen, in id quod est pietatis et gratiae, quodam modo transfunditur, ipsumque effunditur abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum. Nomen, verbi causa, quod Deus est, nonne in id quod est nobiscum Deus, hoc est in Emmanuel, liquescit et deficit? Sic Admirabilis, in id quod est consiliarius; sic Deus et fortis, in ea quae sunt pater futuri saeculi et princeps pacis; et Dominus justus noster, in misericors et miserator Dominus. Non dico novum quid: quondam quoque nihilominus Abram in Abraham, et Sarai in Saram effusa sunt; et jam tunc salutiferae effusionis celebratum praefiguratumque mysterium recordamur.
15.2
Ubi jam illud, quod apud antiquos tam terribiliter, quam frequenter intonare solebat: Ego Dominus, ego Dominus? Mihi dictatur oratio cujus principium, nomine dulce paterno, sequentium obtinendarum petitionum praebet fiduciam. Servi nominantur amici, et resurrectio non saltem discipulis, sed fratribus nuntiatur. Nec miror, si cum venit plenitudo temporis, facta est effusio nominis; Deo quippe quod per Joelem promiserat adimplente, et effundente de Spiritu suo super omnem carnem; cum tale aliquid et apud Hebraeos olim contigisse legam. Credo vos praevolare, et scire jam quid dicere velim. Quale erat, inquam, quod sciscitanti Moysi primo responsum est: Ego sum qui sum? et: Qui est, misit me ad vos? Nescio an vel ipse Moyses caperet sic, si non videlicet effunderetur. Sed fusum est, et captum est; nec modo fusum, sed et effusum: nam infusum jam erat. Jam coeli habebant illud, jam angelis innotuerat. Est autem foris missum; et quod angelis ita erat infusum ut esset et privatum, effusum et in homines est, ita ut jam tunc merito clamaretur de terra: Oleum effusum nomen tuum: si non ingratae plebis exosa pervicacia obstitisset. Ait enim: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob.
15.3
Currite, gentes; ad manum est salus, effusum est nomen, quod quicunque invocaverit, salvus erit. 1310 Angelorum Deus, etiam hominum Deum se nominat. Oleum misit in Jacob, et cecidit in Israel. Dicite fratribus vestris: Date nobis de oleo vestro. Si nolunt, rogate Dominum olei, ut mittat et vobis. Dicite: Aufer opprobrium nostrum. Ne, quaeso, insultet malevolus dilectae tuae, quam a finibus terrae evocare placuit tibi, tanto utique dignantius, quanto minus dignam. Decetne, obsecro, ut benigni patrisfamilias invitatos servus nequam excludat? Ego sum, ais, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. Et non amplius? Effunde, effunde; aperi manum tuam adhuc, et imple omne animal benedictione. Veniant ab oriente et occidente, et recumbant cum Abraham, Isaac et Jacob in regno coelorum. Veniant, veniant tribus, tribus Domini; testimonium Israel ad confitendum nomini Domini. Veniant et recumbant, epulentur et delectentur in laetitia, et unus ubique resonet in voce exsultationis et confessionis sonus epulantis; Oleum effusum nomen tuum. Unum scio, si Philippum et Andream habuerimus ostiarios, repulsam omnino non patimur quicunque oleum petimus, quicunque volumus Jesum videre. Incunctanter Philippus dicet Andreae; Andreas autem et Philippus dicent Jesu. Jesus autem quid? Profecto quod Jesus. Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Moriatur igitur granum, et surgat gentium seges. Oportet pati Christum, et resurgere a mortuis, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum, non solum in Judaeam, sed etiam in omnes gentes; quatenus ab uno nomine, quod est Christus, millia millium credentium Christiani dicantur, et dicant: Oleum effusum nomen tuum.
15.4.1
Agnosco enim nomen, quod in Isaia legi: Servos suos, inquit, vocabit nomine alio, in quo qui benedictus est super terram, benedicetur in Domino, amen. O nomen benedictum! O oleum usquequaque effusum! Quousque? De coelo in Judaeam, et inde in omnem terram excurrit; et de toto orbe clamat Ecclesia: Oleum effusum nomen tuum. Effusum plane, quod non solum coelos terrasque perfudit, sed aspersit et inferos, adeo ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, et dicat: Oleum effusum nomen tuum. Ecce Christus, ecce Jesus, utrumque infusum angelis, utrumque effusum in homines, et illos homines qui computruerant tanquam jumenta in stercore suo, homines et jumenta salvans, quemadmodum multiplicavit misericordiam suam Deus. Quam charum, quam vile! vile, sed salubre. Si vile non esset, non mihi effunderetur; si salubre non esset, non me lucraretur. Particeps nominis sum, sum et haereditatis, Christianus sum; frater Christi sum. Si sum quod dicor, haeres sum Dei, cohaeres autem Christi. Et quid mirum, si sponsi effusum est nomen, cum ipse quoque effusus sit? Nam semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Denique ait: Sicut aqua effusus sum. Effusa est plenitudo Divinitatis, habitans super terram corporaliter, ut de illa plenitudine omnes, qui corpus mortis gestamus, caperemus, ac vitali odore repleti diceremus: Oleum effusum nomen tuum. En quod nomen effusum, et qualiter, et quatenus.
15.4.2
Cur vero oleum? Nam hoc nondum dixi. In sermone superiore dicere coeperam; sed intervenit subito aliud quod praedicandum videbatur. Quanquam intermiserim ultra quam credidi: quod non aliud esse reor, nisi quod fortis mulier Sapientia misit manum ad collum, et digiti ejus apprehenderunt fusum. Novit enim modicam lanam vel linum in longum producere filum, atque in telae extendere latitudinem, et sic omnes domesticos suos vestire duplicibus. Est procul dubio inter oleum et nomen sponsi similitudo; nec otiose Spiritus sanctus alterutrum comparavit. Ego autem dico in triplici quadam qualitate olei, quod lucet, pascit et ungit, si vos melius non habetis. Fovet ignem, nutrit carnem, lenit dolorem; lux, cibus, 1311 medicina. Vide idem nunc et de sponsi nomine. Lucet praedicatum, pascit recogitatum, invocatum lenit et ungit. Et percurramus singula.
15.5
Unde putas in toto orbe tanta, et tam subita fidei lux, nisi de praedicato Jesu? Nonne in hujus nominis luce Deus nos vocavit in admirabile lumen suum, quibus illuminatis, et in lumine isto videntibus lumen, dicat merito Paulus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino? Hoc denique nomen coram regibus, et gentibus, et filiis Israel portare jussus est idem apostolus; et portabat nomen tanquam lumen, et illuminabat patriam, et clamabat ubique: Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis: sicut in die honeste ambulemus. Et monstrabat omnibus lucernam super candelabrum, annuntians in omni loco Jesum, et hunc crucifixum. Quomodo lux ista insplenduit ac perstrinxit cunctorum intuentium oculos, quando de ore Petri, tanquam fulgur, egrediens, claudi unius corporales plantas solidavit et bases, multosque spiritualiter caecos illuminavit? Nunquid non ignem sparsit, cum ait: In nomine Jesu Christi Nazareni surge et ambula? Nec tantum lux est nomen Jesu, sed est et cibus. An non toties confortaris, quoties recordaris? Quid aeque mentem cogitantis impinguat? quid ita exercitatos reparat sensus, virtutes roborat, vegetat mores bonos atque honestos, castas fovet affectiones? Aridus est omnis animae cibus, si non oleo isto infunditur; insipidus est, si non hoc sale conditur. Si scribas, non sapit mihi nisi legero ibi Jesum. Si disputes aut conferas, non sapit mihi, nisi sonuerit ibi Jesus. Jesus mel in ore, in aure melos, in corde jubilus. Sed est et medicina. Tristatur aliquis vestrum? Veniat in cor Jesus, et inde saliat in os; et ecce ad exortum nominis lumen, nubilum omne diffugit, redit serenum. Labitur quis in crimen, currit insuper ad laqueum mortis desperando? Nonne si invocet nomen vitae, confestim respirabit ad vitam? Cui aliquando stetit ante faciem salutaris nominis duritia, ut assolet, cordis, ignaviae torpor, rancor animi, languor acediae? cui fons forte siccatus lacrymarum, invocato Jesu, non continuo erupit uberior, fluxit suavior? Cui, in periculis palpitanti et trepidanti, invocatum virtutis nomen non statim fiduciam praestitit, depulit metum? Cui, quaeso, in dubiis aestuanti et fluctuanti, non subito ad invocationem clari nominis emicuit certitudo? Cui in adversis diffidenti, jamjamque deficienti, si nomen adjutorii sonuit, defuit fortitudo? Nimirum morbi et languores animae isti sunt, illud medicina. Denique et probare licet: Invoca me, inquit, in die tribulationis; eruam te, et honorificabis me. Nihil ita irae impetum cohibet, superbiae tumorem sedat, sanat livoris vulnus, restringit luxuriae fluxum, exstinguit libidinis flammam, sitim temperat avaritiae, ac totius indecoris fugat pruriginem. Siquidem cum nomino Jesum, hominem mihi propono mitem et humilem corde, benignum, sobrium, castum, misericordem et omni denique honestate ac sanctitate conspicuum, eumdemque ipsum Deum omnipotentem, qui suo me et exemplo sanet, et roboret adjutorio. Haec omnia simul mihi sonant, cum insonuerit Jesus. Sumo itaque mihi exempla de homine, et auxilium a potente; illa tanquam pigmentarias species, hoc tanquam unde acuam eas: et facio confectionem, cui similem medicorum nemo facere possit.
15.6
Hoc tibi electuarium habes, o anima mea, reconditum in vasculo vocabuli hujus, quod est Jesus, salutiferum certe, quodque nulli unquam pesti tuae inveniatur inefficax. Semper tibi in sinu sit, semper in manu, quo tui omnes in Jesum et sensus dirigantur et actus. Denique et invitaris: Pone me, inquit, signaculum in corde tuo, signaculum in brachio tuo. Sed hoc 1312 alias. Nunc vero habes unde et brachio medearis, et cordi. Habes, inquam, in nomine Jesu, unde actus tuos vel pravos corrigas, vel minus perfectos adimpleas; itemque unde tuos sensus aut serves, ne corrumpantur; aut, si corrumpantur, sanes.
15.7
Habuit et Judaea quosdam Jesus, quorum vacuis gloriatur vocabulis. Illa enim nec lucent, nec pascunt, nec medentur. Idcirco Synagoga in tenebris est usque adhuc, fame et infirmitate laborans; et non sanabitur nec satiabitur, quousque sciat meum Jesum dominari Jacob et finium terrae, et convertatur ad vesperam, et famen patiatur ut canes, et circumeat civitatem. Et illi quidem praemissi sunt, tanquam baculus ad mortuum Prophetam praeveniens, et sua interpretari nomina nequiverunt; vacua quippe erant. Superpositus mortuo baculus est, et non erat vox neque sensus, quoniam baculus erat. Descendit qui baculum misit: et mox salvum fecit populum suum a peccatis eorum, probans se esse quod dicebatur: Quis est hic, qui etiam peccata dimittit. Nimirum qui dicit: Salus populi ego sum. Jam vox, jam sensus est; et patet eum non inane portare nomen instar priorum. Sentitur infusa salus, et beneficium non tacetur. Intus sensus, foris vox. Compungor, et confiteor, et confessio vitam indicat: A mortuo enim tanquam qui non est, perit confessio. Ecce vita, ecce sensus. Suscitatus perfecte sum, integra est resurrectio. An aliud mors corporis est, nisi cum sensu privatur et vita? Peccatum, quod mors animae est, nec compunctionis mihi sensum, nec confessionis reliquerat vocem, et eram mortuus. Venit is qui peccata dimittit, et utrumque restituit, et dicit animae meae: Salus tua ego sum. Quid mirum si cedit mors, ubi vita descendit? Jam corde creditur ad justitiam, et ore confessio fit ad salutem. Jam oscitat puer, et oscitat septies, et dicit: Septies in die laudem dixi tibi, Domine. Videte hunc septenarium. Sacer numerus est; non vacat. Sed melius hoc alii servamus sermoni, quo famelici et non fastidiosi ad tam bonas epulas accedamus, invitante nos sponso Ecclesiae Domino nostro Jesu Christo, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen