Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones in Cantica canticorum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11258 Seincac
1.1
1266-1267 SERMO I. De ipso titulo libri: « Cantica canticorum Salomonis. »
1.1
Vobis, fratres, alia quam aliis de saeculo, aut certe aliter dicenda sunt. Illis siquidem lac potum dat, et non escam, qui Apostoli formam tenet in docendo. Nam spiritualibus solidiora apponenda esse, itidem ipse suo docet exemplo, Loquimur, inquiens, non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in doctrina spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes; item, Sapientiam loquimur inter perfectos, quales vos nimirum esse confido; nisi frustra forte jam ex longo studiis estis coelestibus occupati, exercitati sensibus, et in lege Dei meditati die ac nocte. Itaque parate fauces, non lacti, sed pani. Est panis apud Salomonem, isque admodum splendidus sapidusque; librum dico, qui Cantica canticorum inscribitur: proferatur, si placet, et frangatur.
1.2
Nam de verbis Ecclesiastes satis, ni fallor, per Dei gratiam instructi estis mundi hujus cognoscere et contemnere vanitatem. Quid et Parabolas? An non vita et mores vestri juxta eam quae in ipsis invenitur doctrinam sufficienter emendati sunt et informati? Proinde illis ambobus praelibatis, quos nihilominus de amici arca praestitos accepistis, accedite et ad tertium hunc panem, ut probetis forsitan potiora. Cum enim duo sint mala, quae vel sola, vel maxime militant adversus animam, vanus scilicet amor mundi et superfluus sui, pesti utrique duo illi libri obviare noscuntur; alter sarculo disciplinae prava quaeque in moribus, et carnis superflua resecans; alter luce rationis in omni gloria mundi fucum vanitatis sagaciter deprehendens, veraciterque distinguens a solido veritatis. Denique universis humanis studiis, ac mundanis desideriis praetulit Deum timere, ejusque observare mandata. Merito quidem. Verae etenim sapientiae primum illud, initium; secundum, consummatio est: si tamen constat vobis non aliud veram et consummatam esse sapientiam, quam declinare a malo, et facere bonum; itemque recedere a malo neminem posse perfecte absque timore Dei, nec bonum opus omnino esse praeter observantiam mandatorum.
1.3
Depulsis ergo duobus malis duorum lectione librorum, competenter jam acceditur ad hunc sacrum theoricumque sermonem: qui cum sit amborum fructus, nonnisi sobriis mentibus et auribus omnino credendus est. Alioquin ante carnem disciplinae studiis edomitam et mancipatam spiritui, ante spretam et abjectam saeculi pompam et sarcinam, indigne ab impuris lectio sancta praesumitur. Quomodo nempe lux incassum circumfundit oculos caecos vel clausos, ita animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei. Quippe Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, quod est vita incontinens; sed nec erit ei unquam pars cum mundi vanitate, cum veritatis sit Spiritus. Quae enim societas ei quae desursum est sapientiae, et sapientiae mundi, quae 1268 stultitia est apud Deum; aut sapientiae carnis, quae et ipsa inimica est Deo? Puto autem quod jam non habebit unde adversum nos murmuret is, qui nobis de via venit amicus, cum et tertium istum insumpserit panem.
1.4
Sed quis franget? Adest paterfamilias; cognoscite Dominum in fractione panis. Quis enim alter idoneus? Non equidem ego mihi istud temere arrogaverim. Sic spectetis ad me, ut ex me non exspectetis. Nam et ego unus sum de exspectantibus, mendicans et ipse vobiscum cibum animae meae, alimoniam spiritus. Revera pauper et inops pulso ad eum, qui aperit et nemo claudit, super sermonis hujus profundissimo sacramento. Oculi omnium in te sperant, Domine. Parvuli petierunt panem; non est qui frangat eis; speratur id a benignitate tua. O piissime, frange esurientibus panem tuum, meis quidem, si dignaris, manibus, sed tuis viribus.
1.5
Dic, quaeso, nobis, a quo, de quo, ad quemve dicitur: Osculetur me osculo oris sui? aut quale est istud ita subitaneum, et factum repente de medio sermonis exordium? Sic quippe in verba prorumpit, quasi quempiam loquentem praemiserit, cui consequenter respondentem et hanc introducat personam, quaecunque est ipsa quae osculum flagitat. Deinde si se osculari a nescio quo vel petit, vel praecipit; cur signanter et nominatim ore, et ore suo; quasi aliud quam os, aut alienum, et non potius suum, exhibere sibi soleant osculantes? Quanquam ne hoc quidem dicit: Osculetur me ore suo: sed aliud profecto inusitatius: Osculo, inquit, oris sui. Et quidem jucundum eloquium, quod ab osculo principium sumit, et blanda ipsa quaedam Scripturae facies facile afficit et allicit ad legendum, ita ut quod in ea latet, delectet etiam cum labore investigare, nec fatiget inquirendi forte difficultas, ubi eloquii suavitas mulcet. Verum quem non valde attentum faciat istiusmodi principium sine principio. et novitas locutionis in veteri libro? Unde constat hoc opus non humano ingenio, sed Spiritus arte ita compositum, ut quamvis difficile intellectu, sit tamen inquisitu delectabile.
1.6
Sed quid? titulum praeterimus? Non oportet ne unum quidem iota, quando et minutias jubemur colligere fragmentorum, ne pereant. Titulus talis est: Incipiunt Cantica canticorum Salomonis. Observa in primis Pacifici nomen, quod est Salomon, convenire principio libri, qui incipit a signo pacis, id est ab osculo; simulque adverte hujuscemodi principiis solas ad hanc intelligendam scripturam mentes invitari pacificas, quae sese jam a vitiorum vindicare perturbationibus et curarum tumultibus praevalent.
1.7
Dehinc ne hoc quoque otiosum putes, quod non simpliciter Cantica, sed Cantica canticorum habet inscriptio. Multa quippe legi cantica in Scripturis, et nullum illorum memini taliter appellari. Cecinit Israel carmen Domino, quod gladium pariter et jugum 1269 evaserit Pharaonis, gemino maris mirabiliter liberatus simul et vindicatus obsequio. Non tamen quod cecinit, dictum est Canticum canticorum; sed, si bene recolo: Cecinit, ait Scriptura, Israel carmen hoc Domino. Cecinit etiam Debbora, cecinit et Judith( Judith XVI, 1), cecinit et mater Samuelis; prophetae quoque aliqui cecinerunt, et nemo eorum legitur appellasse canticum suum Cantica canticorum. Sane omnes, ni fallor, cecinisse reperies pro quocunque suo, suorumve percepto commodo: verbi gratia, pro obtentu victoriae, pro evasione periculi, aut pro concupitae rei qualiscunque adepto beneficio. Ita ergo plerique cecinerunt, singuli pro singulis causis, ne ingrati divinis beneficiis invenirentur, juxta illud: Confitebitur tibi, cum benefeceris ei. At vero rex iste Salomon, sapientia singularis, sublimis gloria, rebus affluens, pace securus, nullius talium eguisse cognoscitur, pro quo accepto ista decantare libuerit. Sed nec Scriptura ipsa sui uspiam tale aliquid significare videtur.
1.8
Itaque divinitus inspiratus, Christi et Ecclesiae laudes, et sacri amoris gratiam, et aeterni connubii cecinit sacramenta; simulque expressit sanctae desiderium animae, et epithalamii carmen, exsultans in spiritu, jucundo composuit eulogio, figurato tamen. Nimirum velabat et ipse instar Moysi faciem suam, non minus forsitan in hac parte fulgentem, eo quod illo adhuc in tempore nemo, aut rarus erat, qui revelata facie gloriam istam speculari sufficeret. Igitur pro sui excellentia reor nuptiale hoc carmen hujusmodi titulo praesignitum[ alias praesignatum], ut merito Cantica canticorum singulariter appelletur, sicut is quoque cui canitur, singulariter est dictus: Rex regum, et Dominus dominantium.
1.9
Caeterum vos, si vestram experientiam advertatis, nonne in victoria, qua vicit mundum fides vestra, et in exitu vestro de lacu miseriae et de luto faecis, cantastis et ipsi Domino canticum novum, quia mirabilia fecit? Rursus cum adjecit primum supra petram statuere pedes vestros, et dirigere gressus vestros; puto quod et tunc nihilominus pro indulta novitate vitae immissum sit in os vestrum canticum novum, carmen Deo nostro. Quid cum poenitentibus vobis non solum peccata dimisit, sed insuper promisit et praemia; non multo magis spe gaudentes futurorum bonorum, cantastis in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini? At si cui forte vestrum clausum vel obscurum aliquid de Scripturis interdum eluxerit, tunc prorsus necesse est pro percepta coelestis panis alimonia divinas mulceat aures in voce exsultationis et confessionis sonus epulantis. Sed et in quotidianis exercitiis et bellis, quae nulla hora pie in Christo viventibus desunt a carne, a mundo, a diabolo, sicut militiam esse vitam hominis super terram incessanter experimini in vobismetipsis, quotidiana necesse est cantica pro assecutis victoriis innovari. Quoties tentatio superatur, aut vitium subjugatur, aut imminens periculum declinatur, aut laqueus insidiantis deprehenditur, aut annosa et inveterata quaecunque animae passio semel perfecteque sanatur, aut multum diuque cupita et saepius petita virtus tandem aliquando Dei munere obtinetur, quid nisi toties, juxta prophetam, personat gratiarum actio et vox laudis, et ad singula quaeque beneficia benedicitur Deus in donis suis? Alioquin ingratus reputabitur, cum discussio venerit, qui non poterit dicere Deo: Cantabiles mihi erant justificationes tuae in loco peregrinationis meae.
1.10
Arbitror vos in vobis ipsis illa jam recognoscere, quae in psalterio, non Cantica canticorum, sed Cantica Graduum appellantur, eo quod ad singulos profectus vestros, juxta ascensiones quas quisque in corde suo disposuit, singula sint cantica depromenda ad laudem et gloriam promoventis. Quonam modo impleatur aliter ille versiculus non video: Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum; aut certe Apostoli iila pulcherrima saluberrimaque exhortatio: In psalmis, hymnis, 1270 et canticis spiritualibus cantantes, et psallentes in cordibus vestris Domino.
1.11
Sed est canticum, quod sui singulari dignitate et suavitate cunctis merito quae memoravimus, et si qua sunt alia, antecellit: et jure hoc appellaverim Canticum canticorum, quia caeterorum omnium ipsum est fructus. Istiusmodi canticum sola unctio docet, sola addiscit experientia. Experti recognoscant, inexperti inardescant desiderio, non tam cognoscendi, quam experiendi. Non est enim strepitus oris, sed jubilus cordis; non sonus labiorum, sed motus gaudiorum; voluntatum, non vocum consonantia. Non auditur foris, nec enim in publico personat: sola quae cantat audit, et cui cantatur, id est sponsa et sponsus. Est quippe nuptiale carmen, exprimens castos jucundosque complexus animorum, morum concordiam, affectuumque consentaneam ad alterutrum charitatem.
1.12
Caeterum non est illud cantare seu audire animae puerilis et neophytae adhuc, et recens conversae de saeculo, sed provectae jam et eruditae mentis; quae suis nimirum profectibus. Deo promovente, in tantum jam creverit, quatenus ad perfectam aetatem, et ad nubiles quodam modo pervenerit annos, annos dico meritorum, non temporum; facta nuptiis coelestis sponsi idonea, qualis denique suo loco plenius describetur. Sed praeterit hora, qua nos exire urget ad opera manuum et paupertas et institutio regularis. Cras in nomine Domini quod coeperamus prosequemur de osculo, quia de titulo hodiernus sermo nos expedivit.
1
Epistolae Evervini, hucusque inter sermones hic editoe, locum opportuniorem assignavimus inter epistolas diversorum ad Bernardum. Vide Opp. tom. I col. 676. EDIT.
2.1
SERMO II. De Incarnatione Christi per patriarchas et prophetas nuntiata, et ardentissime ab eis exspectata.
2.1
Ardorem desiderii Patrum suspirantium Christi a carne praesentiam frequentissime cogitans, compungor et confundor in memetipso; et nunc vix contineo lacrymas, ita pudet teporis torporisque miserabilium temporum horum. Cui namque nostrum tantum ingerat gaudium gratiae hujus exhibitio, quantum sanctis veteribus accenderat desiderium promissio? Ecce enim quam multi in hac ejus, quae proxime celebranda est, Nativitate gaudebunt! sed utinam de nativitate, non de vanitate! Illorum ergo desiderium flagrans et piae exspectationis affectum spirat mihi vox ista: Osculetur me osculo oris sui. Senserat nimirum in spiritu, quisquis tunc spiritualis esse poterat, quanta foret gratia diffusa in labiis illis. Propterea loquens in desiderio animae aiebat, Osculetur me osculo oris sui; nimirum omnimodis cupiens tantae suavitatis participio non fraudari.
2.2
Dicebat enim perfectus quisque: Quo mihi ora haec seminiverbia prophetarum? Ipse potius speciosus forma prae filiis hominum, ipse me osculetur osculo oris sui. Non audio jam Moysen: impeditioris siquidem linguae factus est mihi. Isaiae labia immunda sunt: Jeremias nescit loqui, quia puer est: et Prophetae omnes elingues sunt. Ipse, ipse quem loquuntur, ipse loquatur: ipse me osculetur osculo oris sui. Non in eis jam, aut per eos loquatur mihi, quoniam tenebrosa aqua in nubibus aeris: sed ipse me osculetur osculo oris sui, cujus gratiosa praesentia, et admirandae fluenta doctrinae fiant in me fons aquae salientis in vitam aeternam. Quem unxit Pater oleo laetitiae prae consortibus suis, nunquid non ex ipso mihi uberior infunditur gratia? si tamen dignetur me osculari osculo oris sui. Cujus utique sermo vivus et efficax osculum mihi est, non quidem conjunctio labiorum, quae interdum pacem mentitur animorum; sed plane infusio gaudiorum, revelatio secretorum, mira quaedam et quodam modo indiscreta commixtio superni luminis et illuminatae mentis. Adhaerens quippe Deo, unus spiritus est. Merito proinde visiones et somnia non recipio, figuras et aenigmata nolo; ipsas quoque angelicas fastidio species. 1271 Quippe et ipsos longe superat Jesus meus specie sua et pulchritudine sua. Non ergo alium sive angelum, sive hominem, sed ipsum peto osculari me osculo oris sui. Nec sane praesumo me osculatum iri ab ore ipsius( est enim hoc assumpti hominis unicae felicitatis et praerogativae singularis); sed humilius ab osculo oris sui peto me osculari, quod commune utique est multorum, qui dicere possunt, Et nos omnes de plenitudine ejus accepimus.
2.3
Intendite. Sit os osculans, Verbum assumens; osculatum, caro quae assumitur: osculum vero, quod pariter ab osculante et osculato conficitur, persona ipsa scilicet ex utroque compacta, mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. Hac ergo ratione sanctorum nemo dicere praesumebat, Osculetur me ore suo; sed tantum, Osculo oris sui: ipsi sane servantes praerogativam istam, cui singulariter semelque os Verbi impressum tunc est, cum ei se corporaliter plenitudo omnis divinitatis indulsit. Felix osculum, ac stupenda dignatione mirabile, in quo non os ori imprimitur, sed Deus homini unitur. Et ibi quidem contactus labiorum complexum significat animorum: hic autem confoederatio naturarum divinis humana componit, quae in terra sunt, et quae in coelis pacificans. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum. Ad hoc igitur osculum sanctus quisque antiqui temporis suspirabat; eo quod jucunditatem et exsultationem thesaurizari super eum, et thesauros omnes sapientiae et scientiae in ipso absconditos praesentirent, cuperentque et ipsi de plenitudine ejus accipere.
2.4
Sentio, placet vobis quod dicitur: sed accipite et alium sensum. Non latuit sanctos et ante adventum salvatoris, Deum super mortalium genus cogitare cogitationes pacis. Nec enim faceret verbum super terram, quod non revelaret servis suis prophetis. Erat tamen verbum hoc absconditum a multis. Fuit namque in tempore illo rara fides in terris, et tenuis admodum spes in pluribus quoque illorum qui exspectabant redemptionem Israel. Qui vero praesciebant, ipsi et praedicebant Christum in carne venturum, et cum ipso pacem. Unde quidam eorum: Et pax erit, inquit, in terra nostra, cum venerit. Imo per ipsum Dei gratiam homines recuperaturos cum omni fiducia, sicut divinitus acceperant, praedicabant. Quod et praecursor Domini Joannes suo tempore impletum agnovit, et perhibuit: Gratia, inquiens, et veritas per Jesum Christum facta est: et ita verum esse omnis nunc Christianus populus experitur.
2.5
Caeterum illis praenuntiantibus pacem, moram autem faciente auctore pacis, nutabat populi fides, dum non erat qui redimeret, neque qui salvum faceret. Itaque causabantur homines moras, quod ille toties nuntiatus necdum veniret princeps pacis, sicut locutus fuerat per os sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum ejus: et suspectas habentes promissiones, signum promissae reconciliationis, quod est osculum, flagitabant; ac si nuntiis pacis unus quilibet de populo responderet, Quousque tollitis animas nostras? Jam olim praedicitis pacem, et non venit; promittitis bona, et adhuc turbatio. Ecce hoc ipsum multifarie, multisque modis et angeli patribus, et patres nostri annuntiarunt nobis dicentes: Pax, pax; et non est pax. Si mihi vult esse persuasum Deus, quod de suae beneplacito voluntatis tam crebra jam legatione respondet, nec exhibet; osculetur me osculo oris sui, sicque in signo pacis faciat de pace securum. Nam verbis jam quomodo credam? Opus magis est opere verba firmari. Probet veridicos nuntios suos Deus( si tamen nuntii ejus sunt), et sequatur eos ipse, ut saepius promiserunt, quia sine ipso possunt facere nihil. Misit puerum, tulit baculum, et necdum est vox neque vita. Non surgo, non suscitor, non excutior de pulvere, non respiro in spem, si non propheta ipse descendat, et osculetur me osculo oris sui.
2.6
Huc accedit, quod is qui nostrum profitetur se 1272 mediatorem ad Deum, Dei Filius est, et Deus est. Et quid est homo ut innotescat ei, aut filius hominis ut reputet eum? Quae mihi fiducia, ut tantae me audeam credere majestati? Unde, inquam, terra et cinis praesumo Deum curam habere mei? Ad haec diligit Patrem suum, me vero opus non habet, honorum meorum non eget. Unde ergo constabit mihi, quod mediator meus in parte nequaquam sit? Tamen si vere, ut dicitis, decrevit misereri Deus, cogitatque ut complacitior sit adhuc; statuat testamentum pacis, et foedus perpetuum feriat mihi in osculo oris sui. Ut quae procedunt de labiis suis, non faciat irrita; exinaniat se, humiliet se, inclinet se, et osculetur me osculo oris sui. Ut ex aequo partibus congruens mediator neutri suspectus sit, Deus Filius Dei fiat homo, fiat filius hominis, et certum me reddat in hoc osculo oris sui. Securus suscipio mediatorem Dei Filium, quem agnosco et meum. Minime plane jam mihi suspectus erit: frater enim et caro mea est. Puto enim, spernere me jam non poterit, os de ossibus meis, et caro de carne mea.
2.7
Ita ergo vetus querela sacrosanctum osculum, id est incarnandi Verbi mysterium, exigebat, dum longa et molesta exspectatione fatigata fides deficeret, et infidelis populus adversus promissa Dei victus taedio murmuraret. Adinventio mea est, si non hoc idem et vos recognoscitis de Scripturis. Inde profecto erant querulae illae et plenae murmure voces: Manda, remanda; Exspecta, reexspecta, Modicum ibi, modicum ibi. Inde anxiae illae et plenae pietate preces: Da mercedem, Domine, sustinentibus te, ut prophetae tui fideles inveniantur. Item: Suscita, Domine, precationes; quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores. Inde blandae illae et plene consolatione promissiones: Ecce apparebit Dominus, et non mentietur: si moram fecerit, exspecta eum; quia veniens veniet, et non tardabit. Item: Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. Et ex persona promissi: Ecce ego, inquit, declino in vos ut flumen pacis, et ut torrens inundans gloriae gentium. In quibus verbis satis apparet et praedicatorum instantia, et diffidentia populorum. Sic itaque et plebs murmurabat, et fides nutabat; et, juxta Isaiae vaticinium: Angeli pacis amare flebant. Ne ergo universum genus humanum, moram faciente Christo, desperatione periret, dum se contemni suspicaretur infirma mortalitas, suaeque reconciliationis cum Deo de gratia toties repromissa diffideret; sancti qui de spiritu certi erant, certitudinem de carnis praesentia exoptabant, ac signum reformandae pacis propter pusillanimes et incredulos omni instantia requirebant.
2.8
O radix Jesse, qui slas in signum populorum! Quam multi reges et prophetae voluerunt te videre, et non viderunt! Felix tamen ex omnibus Simeon, cujus senectus in misericordia uberi! Is nempe exultavit ut videret desiderii signum: et vidit, et gavisus est; acceptoque osculo pacis in pace dimittitur, ante tamen aperte pronuntians, Jesum esse natum in signum, cui contradicendum erat. Omnino ita fuit. Contradictum est exorto signo pacis, sed ab his qui oderunt pacem: nam pax hominibus bonae voluntatis, malevolis autem petra scandali, et lapis offensionis. Herodes denique turbatus est, et omnis Jerosolyma eum illo: siquidem in propria venit, et sui eum non receperunt. Felices illi in sua pernoctatione pastores, qui signi hujus visione digni habiti sunt. Jam tunc se abscondebat a sapientibus et prudentibus, et revelabat parvulis. Et Herodes videre voluit; sed quia non bona voluntate, non meruit, pacis siquidem signum erat, datum tantum hominibus bonae voluntatis; Herodi vero et similibus ejus non dabitur nisi signum Jonae prophetae. Porro ad pastores: Et hoc, ait angelus vobis signum; vobis humilibus, vobis obedientibus, vobis non alta sapientibus, vobis vigilantibus, et in lege Dei meditantibus die ac nocte: Hoc, inquit, vobis signum. Quod? Quod angeli promittebant, quod 1273 populi requirebant, quod prophetae praedixerant, hoc fecit Dominus nunc, et ostendit vobis, in quo recipiant increduli fidem, pusillanimes spem, perfecti securitatem. Hoc ergo vobis signum. Cujus rei signum? Indulgentiae, gratiae, pacis, et pacis cujus non erit finis. Hoc est ergo signum: Invenietis infantem pannis quidem involutum, et positum in praesepio. Deus est tamen in ipso mundum reconcilians sibi. Morietur propter peccata vestra, et resurget propter justificationem vestram, ut justificati per fidem, pacem habeatis ad Deum. Hoc signum pacis propheta quondam regi Achaz proponebat petendum a Domino Deo suo, sive in excelso supra, sive in inferno deorsum. Sed impius rex recusavit, non credens miser quod in signo hoc ima summis in pace socianda essent: quatenus et inferi Domino descendente saluti, in osculo sancto signum pacis et ipsi recipiant; et superni spiritus idipsum nihilominus, cum ad coelos redierit, aeterna suavitate participent.
2.9
Sermo finiendus est: sed ut quod in eo disputatum est, brevi recolligam summa, patet hoc sanctum osculum duabus ex causis necessarie indultum mundo, ut et infirmis faceret fidem, et desiderio satisfaceret perfectorum: porro ipsum osculum esse non aliud quam mediatorem Dei et hominum, hominem Jesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum, Amen.
3.1
SERMO III. De osculo pedis, manus et oris Domini, etc.
3.1
Hodie legimus in libro experientiae. Convertimini ad vos ipsos, et attendat unusquisque conscientiam suam super his quae dicenda sunt. Explorare velim, si cui unquam vestrum ex sententia dicere datum sit: Osculetur me osculo oris sui. Non est enim cujusvis hominum ex affectu hoc dicere; sed si quis ex ore Christi spirituale osculum vel semel accepit, hunc proprium experimentum profecto sollicitat, et repetit libens. Ego arbitror neminem vel scire posse quid sit, nisi qui accipit: est quippe manna absconditum; et solus qui edit, adhuc esuriet. Est fons signatus, cui non communicat alienus; sed solus qui bibit, adhuc sitiet. Audi expertum, quomodo requirit. Redde mihi, inquit, laetitiam salutaris tui. Minime ergo id sibi arroget mei similis anima, onerata peccatis, suaeque adhuc carnis obnoxia passionibus, quae suavitatem spiritus necdum senserit, internorum ignara atque inexperta penitus gaudiorum.
3.2
Ostendo tamen ei quae hujusmodi est, locum in salutari sibi congruentem. Non temere assurgat ad os serenissimi sponsi, sed ad pedes severissimi Domini mecum pavida jaceat, et cum publicano terram tremens non coelum aspiciat, ne confusa in luminaribus coeli facies assueta tenebris opprimatur a gloria, atque insolitis reverberata splendoribus majestatis, densioris rursum caecitate caliginis obvolvatur. Non tibi, o quaecunque es talis anima, non tibi ille locus vilis aut despicabilis videatur, ubi sancta peccatrix peccata deposuit, induit sanctitatem. Ibi Aethiopissa mutavit pellem, et in novum restituta candorem, jam tunc fiducialiter veraciterque respondebat exprobrantibus sibi verbum: Nigra sum, sed formosa, filiae Jerusalem. Miraris quanam id arte potuerit, vel quibus obtinuerit meritis? Paucis accipe. Flevit amare, et de intimis visceribus longa suspiria trahens, salutaribus intra se succussa singultibus, felleos humores evomuit. Coelestis medicus celerrime subvenit: quia velociter currit sermo ejus. Nunquid non potio est sermo Dei? Est utique, et fortis et vehemens, et scrutans corda et renes. Denique sermo Dei vivus et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum auoque ac medullarum, et discretor cogitationum. Hujus ergo beatae poenitentis exemplo 1274 prosternere et tu, o misera, ut desinas esse misera; prosternere et tu in terram; amplectere pedes, placa osculis, riga lacrymis, quibus tamen non illum laves, sed te, ei fias una de grege tonsarum quae ascendunt de lavacro; ita sane tu suffusum pudore ac moerore vultum non ante sustollere audeas quam audias, et ipsa: Dimittuntur tibi peccata tua; quam audias: Consurge, consurge, captiva filia Sion; consurge, excutere de pulvere.
3.3
Sumpto itaque ad pedes primo osculo, nec sic quidem praesumes statim ad osculum oris assurgere, sed erit tibi gradus ad ipsum medium quoddam aliud osculum, quod secundo loco ad manum accipies: de quo et talem accipe rationem. Si dixerit mihi Jesus: Dimittuntur tibi peccata tua; nisi ego peccare desiero, quid proderit? Exui tunicam meam; si reinduero eam, quantum profeci? Si rursus pedes meos, quos laveram, inquinavero, nunquid aliquid lavisse valebit? Sordens omni genere vitiorum jacui diu in luto faecis; sed erit sine dubio recidenti, quam jacenti deterius. Denique qui me sanum fecit, ipsum mihi dixisse recordor: Ecce sanus factus es, vade, jam amplius noli peccare, ne deterius aliquid tibi contingat. Qui autem dedit voluntatem poenitendi, opus est ut addat et continendi virtutem; ne iterem poenitenda, faciamque novissima mea pejora prioribus. Vae enim mihi etiam poenitenti, si statim subtraxerit manum, sine quo nihil possum facere. Nihil inquam, quia nec poenitere, nec continere. Audio proinde, quod consulit Sapiens: Verbum, inquit, in oratione ne iteres. Paveo et quod judex intentat arbori non facienti fructum bonum. Fateor pro hujusmodi non sum omnino contentus priori gratia, qua jam malorum sum poenitens, nisi et secundam accepero, ut videlicet dignos faciam poenitentiae fructus; et deinceps non revertar ad vomitum.
3.4
Hoc ergo restat mihi prius petendum et accipiendum, quam praesumam altiora et sacratiora contingere. Nolo repente fieri summus; paulatim proficere volo. Quantum displicet Deo impudentia peccatoris, tantum poenitentis verecundia placet. Citius placas eum, si mensuram tuam servaveris, et altiora te non quaesieris. Longus saltus et arduus est de pede ad os, sed nec accessus conveniens. Quid enim? recenti adhuc respersus pulvere, ora sacra continges? heri de luto tractus, hodie vultui gloriae praesentaris? Per manum tibi transitus sit. Illa prius te tergat, illa te erigat? Quomodo erigat? Dando unde praesumas. Quid istud? Decor continentiae, et digni poenitentiae fructus, quae sunt opera pietatis. Haec te de stercore erigent in spem audendi potiora. Sane accipiendo donum, osculare manum: hoc est, non tibi, sed nomini ejus da gloriam. Da semel, et da iterum, tum pro donatis criminibus, tum pro collatis virtutibus. Aut certe videto unde munias frontem contra ictus istos: Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis?
3.5.1
Jam tandem in osculis duobus geminum habens divinae dignationis experimentum, forsan non confunderis praesumere sanctiora. Quantum quippe crescis in gratiam, tantum et in fiduciam dilataris. Inde fit, ut et ames ardentius, et pulsos fidentius pro eo quod tibi deesse sentis. Porro pulsanti aperietur. Jam summum illud, quodcunque est summae dignationis et mirae suavitatis osculum, credo non negabitur sic affecto. Haec via, hic ordo. Primo ad pedes procidimus, et ploramus coram Domino qui fecit nos, ea quae fecimus nos. Secundo manum quaerimus sublevantis, et roborantis genua dissoluta. Postremo cum ista multis precibus et lacrymis obtinemus, tum demum audemus forsitan ad ipsum os gloriae caput attollere, pavens et tremens dico, non solum speculandum, sed etiam osculandum; quia spiritus ante faciem nostram Christus Dominus, cui adhaerentes in osculo sancto, unus spiritus ipsius dignatione efficimur.
3.5.2
1275 6. Tibi, Domine Jesu, tibi merito dixit cor meum: Exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram. Nempe auditam fecisti mihi mane misericordiam tuam, cum jacenti primum in pulvere, tuaque deosculanti reverenda vestigia, quod male vixeram remisisti. Porro in progressu diei laetificasti animam servi tui, cum deinde in osculo manus etiam bene vivendi gratiam indulsisti. Et nunc quid restat, o bone Domine, nisi ut jam in plenitudine lucis, in fervore spiritus ad oris quoque osculum dignanter admittens, adimpleas me laetitia cum vultu tuo? Indica mihi, o suavissime, o serenissime, indica mihi ubi pascis, ubi cubas in meridie. Fratres, bonum est nos hic esse; sed ecce avocat nos diei malitia. Hi siquidem, qui modo supervenisse nuntiantur, gratum cogunt rumpere magis quam finire sermonem. Ego exibo ad hospites, ne quid desit officiis ejus, de qua loquimur, charitatis, ne forte et de nobis audire contingat: Dicunt enim, et non faciunt. Vos orate interim, ut voluntaria oris mei beneplacita faciat Deus ad vestram ipsorum aedificationem, et laudem et gloriam nominis sui.
4.1
SERMO IV. De triplici profectu animae, qui fit per osculum pedis, manus, et oris Domini.
4.1
Triplicem quemdam animae profectum sub nomine trium osculorum sermo hesternus complexus est. Nunquid excidit vobis? Is mihi hodierna disputatione prosequendus erit, prout parare dignabitur in dulcedine sua pauperi Deus. Diximus, si recolitis, illa oscula sumi ad pedes, ad manum, ad os, singula singulis referentes. In primo sane primordia dedicantur nostrae conversionis; secundum autem proficientibus indulgetur: porro tertium sola experitur, et rara perfectio. Ab hoc solo, quod ultimum positum est, sumpsit exordium Scriptura ista quam tractare suscepimus, et ipsius causa reliqua duo a nobis adjuncta sunt. An vero necessarie vos judicabitis. Puto enim, facies ipsa eloquii facile admonet et ista requirere. Mirum vero si non et vos advertitis, oportere revera esse aliud, sive alia oscula, a quibus illud oris distinguere voluit qui dixit: Osculetur me osculo oris sui. Cur enim, cum sufficere poterat dixisse simpliciter, osculetur me; praeter morem tamen usumque loquendi, distincte et signanter adjecit, osculo oris sui, nisi ut ostenderet ipsum, quod petebat osculum, summum esse, non solum? Nonne denique ita invicem loquimur: Osculare me; vel: Da mihi osculum: et nemo sequitur ut dicat Ore tuo, sive, Osculo oris tui? Quid? alterutrum osculari parantes, tuum versus invicem ora tendimus, quae tamen ab invicem non requirimus nominatim? Denique qui narrat, verbi gratia, a Domino susceptum in osculo proditorem: Et osculatus est, ait, eum; nec addidit: Ore suo, vel, Osculo oris sui. Sic nimirum omnis et qui scribit, et qui loquitur consuevit. Sunt ergo hi tres animarum affectus, sive profectus, expertis duntaxat satis noti et manifesti, cum aut de actis malis indulgentiam, aut de bonis agendis gratiam, aut ipsius etiam indultoris et benefactoris sui praesentiam, eo quidem modo quo in corpore fragili possibile est, obtinent intueri.
4.2
Caeterum primum et secundum qua ratione oscula nominaverim, manifestius accipite. Osculum, pacis indicium esse omnes novimus. Porro autem si, ut Scriptura loquitur, peccata nostra separant inter nos et Deum, tollatur de medio quod interest, et pax est. Cum ergo satisfacimus, ut, ablato quod separat peccato, reconciliemur; indulgentiam quam recipimus, quid nisi quoddam osculum dixerim pacis? Idque interim non alibi, quam ad pedes sumendum. Humilis quippe et verecunda debet esse satisfactio, qua emendatur superba transgressio.
4.3
At cum etiam ad vivendum emendatius, Deoque 1276 dignius conversandum, placita quadam amplioris gratiae familiaritate donamur; ampliori fiducia caput jam levamus de pulvere, largitoris, ut assolet, manum osculaturi; si tamen de accepto munere non nostram, sed auctoris gloriam quaerimus, eique sua dona, et non nobis ascribimus. Alioquin si in te, et non magis in Domino gloriaris, propriam profecto et non Domini manum osculari convinceris: quod, juxta beati Job sententiam, est iniquitas maxima, et negatio in Deum( Job XXXI, 28). Si ergo, ad Scripturae testimonium, propriam gloriam quaerere, propriam est osculari manum; profecto qui dat gloriam Deo, Dei dicitur non incongrue manum osculari. Et in hominibus quidem ita esse videmus, servos videlicet offensorum dominorum osculari solere pedes, cum ab ipsis veniam petunt; et pauperes divitum manus, cum ab eis munus accipiunt.
4.4
Verum quia spiritus est Deus, et nullis simplex illa substantia membris distincta corporeis; erit forsan qui nullatenus de illo recipiat tale aliquid, sed a me sibi Dei manus vel pedes flagitet demonstrari, sicque probari quod de osculo pedum manusve definio. Sed quid, si et ego vicissim ab ipso meo sciscitatore de ore quoque Dei requisiero, quatenus quod de oris osculo Scriptura loquitur, ad Deum pertinere demonstret? Nempe aut cum isto simul et illa habet, aut cum illis pariter et isto caret. Sed enim et os habet Deus, quo docet hominem scientiam; et manum habet, qua dat escam omni carni; et pedes habet, quorum terra scabellum est, ad quos nimirum peccatores terrae conversi atque humiliati satisfaciunt. Haec, inquam, habet Deus omnia per effectum, non per naturam. Invenit profecto apud Deum et verecunda confessio, quo se humiliando dejiciat; et prompta devotio, ubi se innovando reficiat; et jucunda contemplatio, ubi excedendo quiescat. Omnia omnibus est qui omnia administrat, nec quidquam est omnium proprie. Nam, quod in se est, lucem habitat inaccessibilem, et pax ejus exsuperat omnem sensum; et sapientiae ejus non est numerus, et magnitudinis ejus non est finis; nec potest eum videre homo ut vivat. Non quod longe ab unoquoque sit qui esse omnium est, sine quo omnia nihil: sed, ut tu plus mireris, et nil eo praesentius, et nil incomprehensibilius. Quid nempe cuique rei praesentius, quam esse suum? Quid cuique tamen incomprehensibilius, quam esse omnium? Sane esse omnium dixerim Deum, non quia illa sunt quod est ille; sed quia ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Esse est ergo omnium quae facta sunt ipse factor eorum, sed causale, non materiale. Tali proinde modo dignatur illa majestas suis esse creaturis, omnibus quidem quod sunt; animantibus autem quod et vivunt; porro ratione utentibus lux, recte vero utentibus virtus, vincentibus gloria.
4.5
Et in his omnibus creandis, gubernandis, administrandis, movendis, promovendis, innovandis, firmandis, nullis corporeis indiget instrumentis, qui omnia solo verbo et corpora creavit, et spiritus. Animae corporibus et corporeis egent sensibus, quibus sibi invicem innotescant, et valeant. At non ita omnipotens Deus, qui de sola voluntate celeris suppetit efficientia tam creandis rebus, quam ordinandis prout voluerit. Valet qui vult, quantum vult, et absque corporalium officio, obsequiove membrorum. Quid? ad intuenda quae condidit ipse, putas sibi requirat corporei sensus adjutorium? Nihil omnium omnino latet, aut effugit lucem ubique praesentem; nec tamen ut agnoscat aliquid, necessarium habet renuntiantis sensus ministerium. Nec solum universa noscit sine corpore, sed et innotescit mundis corde sine corpore. Dico autem idem latius, ut planius fiat. Sed forte quia finiendi jam sermonis angustia non admittit, consilii magis est ut in crastinum differamus.
5.1
1277 SERMO V. De quatuor generibus spirituum, videlicet Dei, angeli, hominis et pecoris.
5.1
Quatuor spirituum genera nota sunt vobis, pecoris, noster, angelicus, et qui condidit istos. Non est ex omnibus, cui sive propter se, sive propter alium, sive propter utrumque, necessarium corpus non sit, corporisve similitudo, excepto duntaxat illo, cui omnis tam corporalis, quam spiritualis creatura merito confitetur, et dicit: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Et primum quidem ita corpore egere constat, ut nec subsistere absque illo utcunque possit. Simul quippe et vivificare desinit. et vivere ille spiritus, quando moritur pecus. Verum nos vivimus quidem post corpus; sed ad ea quibus beate vivitur, nullus nobis accessus patet, nisi per corpus. Senserat hoc qui dicebat: Invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Ipsa siquidem quae facta sunt, id est corporalia et visibilia ista, nonnisi per corporis instrumentum sensa, in nostram notitiam veniunt. Habet ergo necessarium corpus spiritualis creatura quae nos sumus, sine quo nimirum nequaquam illam scientiam assequitur, quam solam accepit gradum ad ea, de quorum fit cognitione beata. Hic si mihi objicitur de parvulis regeneratis, quod absque scientia rerum corporalium exeuntes de corpore, ad beatam vitam nihilominus transire credantur; breviter respondeo hoc illis conferre gratiam, non naturam. Et quid ad me de miraculo Dei. qui de naturalibus dissero?
5.2
Jam quod et supercoelestes spiritus opus corporibus habeant, illa maxime certos nos faciat vera, et vere divina sententia: Nonne omnes,. ait, administratorii spiritus sunt, missi in ministerium propter eos qui haereditatem capiunt salutis? Quonam ergo modo implent ministerium suum absque corpore, praesertim apud viventes in corpore? Denique non est discurrere, nec de loco ad locum transire, nisi corporum: quod frequenter angelos facere tam indubitata, quam nota probat auctoritas. Hinc est quod et visi sunt patribus, et ad eos intraverunt, et manducaverunt, et pedes laverunt. Ita inferior superiorque spiritus propriis corporibus egent, sed tantum[ alias tamen], quibus juvent, non etiam juventur.
5.3
At pecus quidem ex debito servitutis, et ad usus tantum temporalium corporaliumque necessitatum juvando servit; ideoque ille spiritus et cum tempore transit, et cum corpore deficit. Servus quippe non manet in domo in aeternum, licet qui bene eo utuntur, omnem usum hujus temporalis servitutis ad quaestum referant aeternorum. Angelus vero curat satagitque in libertate spiritus administrare officium pietatis, futurorum bonorum promptum mortalibus alacremque ministrum sese exhibens, utpote suis in aeternum futuris civibus[ alias concivibus], et cohaeredibus supernae jucunditatis. Ille ergo ut jure serviat, iste ut pie subveniat, ambo procul dubio suis corporibus egent ut juvent. Nam in quo ipsi eis juventur, non video, ad profectum duntaxat aeternitatis. Irrationalis nempe spiritus, etsi corporalia per corpus et ipse hauriat: nunquid tamen eousque juvatur corpore suo, ut per corporalia et sensibilia quae per illud sentit, etiam ad spiritualia et intelligibilia proficiendo pertingat? Ad quae tamen capessenda pro suo corporali temporalique obsequio noscitur juvare illos, qui omnem usum rerum temporalium ad fructum transferunt aeternarum, utentes hoc mundo, tanquam non utentes.
5.4
Porro autem supercoelestis spiritus absque adjutorio corporis, et absque intuitu horum quae per corpus sentiuntur, sola profecto suae vicinitate ac vivacitate naturae sufficit apprehendere summa, et intima penetrare. An non hoc Apostolus intellexit, qui cum diceret: 1278 Invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur; adjecit protinus, a creatura mundi? Nimirum quoniam a creatura coeli non ita. Quo enim is involutus carne et terrae incola spiritus, ex consideratione sensibilium proficiens, gradatim quodam modo paulatimque nititur pervenire: eo ille coelestium habitator ingenita subtilitate ac sublimitate sua, in omni velocitate facilitateque pertingit, nullo utique sensus corporei adminiculo fultus, nullo corporei membri adjutus officio, nullo corporeae cujuscunque rei informatus intuitu. Cur enim inter corpora spirituales scrutetur sensus, quos in libro vitae et absque contradictione legit, et absque difficultate intelligit? cur in sudore vultus sui laboret excutere grana de paleis, de uvis vina, et de amurca oleum, qui ex omnibus satis abundeque ad manum habet? Quis mendicet victum suum per domos alienas, in sua abundans panibus? quis puteum fodere curet, et in terrae visceribus venas aquarum cum labore rimari, cui ultro affatim aquas limpidas fons vivus emanat? Nec brutus ergo, nec angelicus spiritus ad ea capessenda, quae beatam spiritualem faciunt creaturam, suis ullo modo corporibus adjuvantur; ille quidem pro innata stoliditate non capiens, iste vero pro excellentioris gloriae praerogativa non indigens.
5.5
Porro hominis spiritum, qui medium quemdam inter supremum et infimum tenet locum, usque adeo ad utrumque necessarium habere corpus manifestum est, ut absque eo nec ipse proficere, nec alteri prodesse possit. Nam, ut taceam membra caetera corporis, officiave membrorum; quonam modo, quaeso, aut sine lingua instruis audientem, aut sine auribus percipis instruentem?
5.6
Itaque cum absque corporis adminiculo nec bestialis spiritus servilis conditionis solvere debitum, nec spiritualis coelestisque creatura implere ministerium pietatis, nec rationalis anima tam proximo, quam etiam sibi sufficiat consulere ad salutem: liquet omnem creatum spiritum, sive ut juvet, sive ut juvetur simul et juvet, corporeo prorsus indigere solatio. Quid enim si qua animantia, quantum ad usum sui, reperiantur incommoda, nullisque apta usibus humanarum necessitatum? Prosunt profecto visu, etsi non usu; utiliora cordibus intuentium, quam utentium esse corporibus possent. Etsi nociva, etsi etiam perniciosa temporali hominum constet esse saluti; non tamen deest eorum corporibus unde cooperentur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti; et si non cedendo in cibum, aut exhibendo ministerium, certe ingenium exercendo, juxta eum, qui utique omni utendi ratione praesto est, communis disciplinae profectum, quo invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Nam et diabolus ejusque satellites, cum sit semper eorum maligna intentio, nocere quidem semper cupiunt, sed bonis aemulatoribus, quibus dicitur: Quis vobis nocere poterit, si boni aemulatores fueritis? absit ut possint; magis autem prosunt et nolentes, cooperanturque in bonum bonis.
5.7
Caeterum angelica corpora, utrumnam ipsis spiritibus naturalia sint, sicut hominibus sua; et sint animalia sicut homines, immortalia tamen, quod nondum sunt homines; porro ipsa corpora mutent et versent in forma et specie qua volunt quando apparere volunt, densantes et solidantes ea quantum volunt, cum tamen in sui veritate prae subtilitate naturae atque substantiae suae impalpabilia sint, et nostris omnino inattingibilia visibus; an vero simplici spirituali substantia subsistentes, corpora cum opus est sumant, rursumque expleto opere ponant in eamdem, de qua sumpta sunt, materiam dissolvenda; nolo ut a me requiratis. Videntur Patres de hujusmodi diversa sensisse; nec mihi perspicuum est unde alterutrum doceam; et nescire me fateor. Sed et vestris profectibus non multum conferre arbitror harum rerum notitiam.
5.8
Illud autem scitote, nullum creatorum spirituum 1279 per se nostris mentibus applicari, ut videlicet, nullo mediante nostri suive corporis instrumento, ita nobis immisceatur vel infundatur, quo ejus participatione docti sive doctiores, vel boni sive meliores efficiamur. Nullus angelorum, nulla animarum hoc modo mihi capabilis est, nullius ego capax. Nec ipsi angeli ita se alterutrum capiunt. Sequestretur proinde praerogativa haec summo ac incircumscripto Spiritui, qui solus, cum docet angelum sive hominem scientiam, instrumentum non quaerit nostrae corporeae auris, sicut nec sibi oris. Per se infunditur, per se innotescit, purus capitur a puris. Solus nullius indiget; solus et sibi, et omnibus de sola omnipotenti voluntate sufficiens.
5.9
Operatur tamen immensa et innumera per subjectam creaturam corporalem, sive spiritualem; sed quasi imperans, non quasi mendicans. En, verbi gratia, quod linguam meam corporalem assumpsit nunc in opus suum, docere videlicet vos, cum per se absque dubio facilius suaviusque id posset; profecto indulgentia est, non indigentia. In profectu siquidem vestro meritum quaerit mihi, non sibi solatium. Idipsum sapere opus est omni homini operanti bonum, ne forte in se de bonis Domini, et non in Domino glorietur. Est tamen qui bonum operatur non volens, sive homo malus, sive angelus malus: et constat non fieri propter cum, quod fit per eum, cum prodesse nullum bonum possit invito. Igitur ei quidem dispensatio tantum credita est; sed nescio quomodo gratius jucundiusque sentimus bonum, quod per malum dispensatorem ministratur. Ipsa est ergo causa, cur et per malos Deus faciat bona bonis: non autem, quod opera eorum indigeat in benefaciendo.
5.10
Porro his quae ratione vel sensu carentia sunt, multo minus Deum egere quis dubitet? Sed quando in opus bonum et ipsa concurrunt, apparet quoniam omnia serviunt ei, cui merito est dicere: Meus est orbis terrae. Aut certe quia novit quae per quae convenientius fiant; de servitute corporeae creaturae non efficaciam quaerit, sed congruentiam. Esto deinde quod corporum ministeria opportune plerumque divinis operibus applicentur, ut, verbi gratia, pluviae vivificandis seminibus, vel multiplicandis segetibus, vel fructibus maturandis; quid proprio, quaeso, de corpore facere habet, cui ad nutum indifferenter universa corpora coelestia atque terrestria obsequi constat? Plane superfluo haberet suum, qui nullum sibi reperit alienum. Verum si cuncta, quae hoc loco dicenda occurrunt, praesenti volumus sermone concludere, sermo modum excedet, et vires forsitan aliquorum: propterea quae restant, sub alio servemus absolvenda principio.
6.1
SERMO VI. De summo et incircumscripto Spiritu, qui est Deus: et quo modo misericordia et judicium dicantur pedes Domini.
6.1
Ut praecedenti sequens sermo cohaereat, tenetisne datum superius, solum summum et incircumscriptum Spiritum ad omne quod facere vel fieri vult, corporis instrumento sive obsequio non egere? Demus ergo securi veram soli Deo, sicut immortalitatem, ita et incorporeitatem: quod solus spirituum universam corpoream naturam eo usque transcendat, ut quocunque corpore in quocunque opere non indigeat, solo, spirituali nutu, cum vult, ad quaecunque vult agenda contentus. Sola igitur est quae nec propter se, nec propter alium,( sola) corporei instrumenti opus habet illa majestas, cujus omnipotenti arbitrio incunctanter praesto 1280 est omne opus, omne altum inclinat, omne adversum cedit, omne creatum favet, etiam nullo interveniente vel subveniente solatio corporali, sive spirituali. Docet vel monet sine lingua; praebet vel tenet sine manibus; sine pedibus currit et succurrit pereuntibus.
6.2
Actitabat ista et cum patribus prioribus saeculis; experiebantur homines sedula beneficia, sed latebat eos benficus. Ille quidem attingebat a fine usque ad finem fortiter; sed disponens omnia suaviter, non sentiebatur ab hominibus. Et gaudebant de bonis Domini; et Dominum sabaoth, eo quod cum tranquillitate judicaret omnia omnino nesciebant. Ab ipso erant, sed non cum ipso; per ipsum vivebant, sed non ipsi; ex ipso sapiebant, sed non ipsum, alienati, ingrati, insensati. Hinc demum factum est, ut quod erant, quod vivebant, quod sapiebant, non auctori tribuerent, sed naturae ascriberent, aut certe. quod insipientius erat, fortunae; propriae quoque industriae atque virtuti multi multa arrogabant. Quanta sibi usurparunt seductorii spiritus, quanta soli et lunae data sunt; quanta terris et aquis attributa, quanta etiam manufactis fabrilibusque mortalium deputata operibus! Herbis, arbustis, minutissimis vilissimisque seminibus pro numinibus deferebatur.
6.3
Heu! sic homines perdiderunt et commutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fenum? Quorum Deus miseratus errores, de monte umbroso et condenso dignanter egrediens, in sole posuit tabernaculum suum. Obtulit carnem sapientibus carnem, per quam discerent sapere et spiritum. Nam dum in carne et per carnem facit opera, non carnis, sed Dei, naturae utique imperans, superansque fortunam, stultam faciens sapientiam hominum, daemonumque debellans tyrannidem; manifeste ipsum se indicat esse, per quem eadem et ante fiebant quando fiebant. In carne, inquam, et per carnem potenter ac patenter operatus mira, locutus salubria, passus indigna, evidenter ostendit, quia ipse sit qui potenter, sed invisibiliter saecula condidisset, sapienter regeret, benigne protegeret. Denique dum evangelizat ingratis, signa praebet infidelibus, pro suis crucifixoribus orat: nonne liquido ipsum se esse declarat, qui eum Patre suo quotidie oriri facit solem suum super bonos et malos, pluit super justos et injustos? Hoc enim est quod ipse aiebat: Si non facio opera Patris mei, nolite credere.
6.4
En aperit os carnis suae docens in monte discipulos, qui in silentio angelos in coelestibus docet. En ad tactum corporeae manus curatur lepra, fugatur caecitas, auditus reparatur, lingua muta resolvitur, discipulus prope mersus erigitur; et is indubitanter agnoscitur, cui dixerat longe ante David: Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione; et item: Aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate. En secus corporales pedes jacens ac poenitens audit peccatrix: Remittuntur tibi peccata tua, et recognoscit eum, de quo ex multis retro temporibus scriptum legerat: Egredietur diabolus ante pedes ejus. Ubi nempe peccatum remittitur, ibi procul dubio diabolus de corde peccatoris expellitur. Hinc universaliter de cunctis poenitentibus dicit: Nunc judicium est mundi, nunc princeps hujus mundi ejicietur foras: quod scilicet humiliter confitenti remittat Deus peccatum; et diabolus eum, quem in hominis corde invaserat, amittat principatum.
6.5
Denique ambulat super undas carnalibus pedibus, cui necdum carne vestito jam Psalmista praecinuerat: In mari vita tua, et semitae tuae in aguis multis; quod est: Conculcas corda tumentia superborum, et fluxa desideria carnalium comprimis, justificans impios 1281, et superbos humilians. Quod tamen quia invisibiliter fit, carnalis non sentit a quo fit. Unde et subdit: Et vestigia tua non cognoscentur. Hinc rursus Pater ad Filium: Sede, inquit, a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum; hoc est: Donec omnes qui te contemnunt, tuae voluntati subjiciam, sive invitos et miseros, sive voluntarios et beatos. Itaque hoc opus Spiritus quia caro non percipiebat, opus fuit ut corporalibus pedibus corporaliter incubans, et corporalibus labiis pedes eosdem deosculans, veniam peccatorum peccatrix perciperet; sicque illa mutatio dexterae Excelsi, qua mirabiliter, sed invisibiliter justificat impium, etiam carnalibus innotesceret.
6.6
Verum illos spirituales pedes Dei, quos primo loco spiritualiter osculari poenitentem oportet, praeterire me non oportet. Novi ego curiositatem vestram, quae nil sua voluntate incrustatum omnino praetereat. Nec vero ducendum contemptui, nosse, quibus scriptura pedibus tam frequenter Deum commemorat, nunc quidem stare, ut ibi: Adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus; nunc vero ambulare, ut ibi: Et habitabo in illis, et deambulabo in eis; nunc etiam currere, juxta illud: Exsultavit ut gigas ad currendam viam. Si recte Apostolo visum est caput Christi referre ad Deitatem; puto et nobis non incongrue videri pedes ad hominem pertinere; quorum alterum misericordiam, alterum judicium nominemus. Nota sunt vobis duo ista vocabula; et de plerisque Scripturae locis ambo pariter, si cogitatis, occurrunt. Quia vero misericordiae pedem Deus in carne, cui se univit, assumpserit, docet epistola ad Haebraeos, tentatum perhibens per omnia Christum pro similitudine absque peccato, ut misericors fieret. Quid illum alterum, qui judicium nuncupatus est, nonne ad hominem aeque assumptum et ipsum pertinere ipse Deus homo aperte significat, ubi datam sibi perhibet a Patre potestatem judicium facere, quia Filius hominis est?
6.7
His duobus ergo pedibus apte sub uno divinitatis capite concurrentibus, natus ex muliere, factus sub lege invisibilis Emmanuel, in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. His certe pertransit et nunc, benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo, sed spiritualiter, sed invisibiliter. His, inquam, pedibus devotas perambulat mentes, incessanter lustrans, scrutansque corda et renes fidelium. Vide autem ne forte haec illa sint sponsi crura, quae sponsa tam magnifice commendat in consequentibus, comparans ea, ni fallor, columnis marmoreis, fundatis super bases aureas. Pulchre omnino; quoniam quidem in incarnata Dei Sapientia, quae auro designatur, misericordia et veritas obviaverunt sibi; denique universae viae Domini misericordia et veritas.
6.8
Felix mens, cui semel Dominus Jesus utrumque infixerit pedem! A duobus signis cognoscite eam quae hujusmodi est, quae secum necesse est referat divinis impressa vestigiis. Ipsa sunt timor et spes; ille judicii, ista misericordiae repraesentans imaginem. Merito beneplacitum est Deo super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus: cum timor initium sit sapientiae; spes, profectus: nam consummationem sibi charitas vindicat. Quae cum ita sint, non parvus fructus est in primo hoc osculo, quod ad pedes accipitur; tantum curato ut neutro frauderis illorum. Porro enim si jam dolore peccati, et judicii timore compungeris, veritatis judiciique vestigio labia impressisti. Quod si timorem doloremque divinae intuitu bonitatis, et spe consequendae indulgentiae temperas, etiam misericordiae pedem amplecti te noveris. Alioquin alterum sine altero osculari non expedit; quia et recordatio solius judicii in barathrum desperationis praecipitat, et misericordiae fallax assentatio pessimam generat securitatem.
6.9
Datum est et mihi misero nonnunquam sedere secus pedes Domini Jesu; et modo hunc, modo illum 1282 tota devotione complecti, in quantum me sua benignitas dignabatur admittere. At si quando miserationis oblitus, stimulante conscientia, judicio paulo diutius inhaererem, mox metu incredibili ac miserabili confusione dejectus, et tenebroso circumfusus horrore, hoc solum palpitans de profundis clamabam: Quis novit potestatem irae tuae, et prae timore tuo iram tuam dinumerare? Quod si eo relicto pedem misericordiae plus tenere contingeret, tanta econtrario incuria et negligentia dissolvebar, ut confestim et oratio tepidior, et actio pigrior, et risus promptior, et sermo incautior, et omnis denique utriusque hominis status inconstantior appareret. Proinde magistra instructus experientia, non judicium jam solum, aut solam misericordiam; sed misericordiam pariter et judicium cantabo tibi, Domine. In aeternum non obliviscar justificationes istas; cantabiles mihi erunt ambae pariter in loco peregrinationis meae, quousque misericordia superexaltata judicio, miseria conticescat, ac sola cantet tibi de caetero gloria mea, et non compungar.
7.1
SERMO VII. De amore ardenti quo anima diligit Deum. Item de attentione tempore orationis vel psalmodiae procuranda.
7.1
Ipse mihi laborem suscito, qui vos sponte provoco ad quaerendum. Quia enim ego primi osculi occasione spirituales Dei pedes propriis definitionibus ac nominibus, et quidem ex abundanti, demonstrare curavi; vos pergitis inquirere et de manu, quae secundo loco osculanda proponitur. Annuo, gero vobis morem; insuper non manum, sed manus ostendo, propriisque distinguo vocabulis. Latitudo una, altera fortitudo dicatur: quod et tribuat affluenter, et defendat potenter quod dederit. Utramque profecto osculabitur qui ingratus non fuerit, Deum utique bonorum omnium sicut largitorem, ita et conservatorem recognoscens et confitens. Satis de duobus osculis dictum esse reor: videamus et de tertio.
7.2
Osculetur, inquit, me osculo oris sui. Quis dicit? Sponsa. Quaenam ipsa? Anima sitiens Deum. Sed pono diversas affectiones, ut ea quae proprie sponsae congruit, distinctius elucescat. Si servus est, timet a facie Domini; si mercenarius, sperat de manu Domini; si discipulus, aurem parat magistro; si filius, honorat patrem; quae vero osculum postulat, amat. Excellit in naturae donis affectio haec amoris, praesertim cum ad suum recurrit principium, quod est Deus. Nec sunt inventa aeque dulcia nomina, quibus Verbi, animaeque dulces ad invicem exprimerentur affectus, quemadmodum sponsus et sponsa: quippe quibus omnia communia sunt, nil proprium, nil a se divisum habentibus. Una utriusque haereditas, una domus, una mensa, unus torus, una etiam caro. Denique propter hanc relinquet ille patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una. Haec quoque jubetur nihilominus oblivisci populum suum, et domum patris sui; ut concupiscat ille decorem ejus. Si ergo amare specialiter sponsis ac principaliter convenit, non immerito sponsae nomine censetur anima quae amat. Amat autem quae osculum petit. Non petit libertatem, non mercedem, non haereditatem, non denique vel doctrinam, sed osculum; more plane castissimae sponsae ac sacrum spirantis amorem, nec omnino valentis flammam dissimulare quam patitur. Vide enim quale praeripiat sermonis exordium. Magnum quid a magno petitura, nullo tamen, ut assolet, utitur blanditiarum fuco; nullis circumvolutionibus ad id quod desiderat ambit. Non facit prooemium, non captat benevolentiam; sed ex abundantia cordis repente prorumpens, nude frontoseque satis: Osculetur me, ait, osculo oris sui.
7.3
An non tibi quasi dicere manifeste videtur: Quid 1283 mihi est in coelo, et a te quid volui super terram? Amat profecto caste, quae ipsum quem amat, quaerit; non aliud quidquam ipsius. Amat sancte, quia non in concupiscentia carnis, sed in puritate spiritus. Amat ardenter, quae ita proprio debriatur amore, ut majestatem non cogitet. Quid enim? respicit terram, et facit eam tremere; et ista se ab eo postulat osculari! Ebriane est? Ebria prorsus. Et forte tunc, cum ad ista prorupit, exierat de cella vinaria, quo se nimirum introductam postmodum gloriatur. Nam et David de quibusdam dicebat Deo: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluptatis tuae potabis eos. O quanta amoris vis! quanta in spiritu libertatis fiducia! Quid manifestius, quam quod perfecta charitas foras mittit timorem?
7.4
Verecunde tamen non ad ipsum sponsum sermonem dirigit, sed ad alios, tanquam de absente: Osculetur me, inquiens, osculo oris sui. Grandis quippe res petitur, et opus est verecundia comitari precem, commendari petentem. Itaque per domesticos et intimos, accessus ad intima quaeritur, ambitur ad desideratum. Quinam illi? Credimus angelos sanctos astare orantibus, offerre Deo preces et vota hominum: ubi tamen sine ira et disceptatione levari puras manus perspexerint. Probat hoc angelus ita loquens ad Tobiam: Quando orabas cum lacrymis, et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium, et mortuos abscondebas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas; ego obtuli orationem tuam Domino. Puto id vobis satis et ex aliis Scripturae testimoniis persuasum. Nam quod psallentibus quoque dignanter admisceri sancti angeli soleant, quid eo manifestius quod Psalmista ait: Praevenerunt principes conjuncti psallentibus in medio juvencularum tympanistriarum? Unde et dicebat: In conspectu angelorum psallam tibi. Doleo proinde aliquos vestrum gravi in sacris vigiliis deprimi somno, nec coeli cives revereri, sed in praesentia principum tanquam mortuos apparere, cum vestra ipsi alacritate permoti, vestris interesse solemniis delectentur. Vereor, ne vestram desidiam quandoque abominantes, cum indignatione recedant, et incipiat unusquisque vestrum sero cum gemitu dicere Deo. Longe fecisti notos meos a me, posuerunt me abominationem sibi; et illud: Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria; item: Qui juxta me erant, de longe steterunt, et vim faciebant qui quaerebant animam meam. Pro certo enim si se a nobis boni spiritus elongaverint, impetus malignorum quis sustine it? Dico ergo his qui ejusmodi sunt: Maledictus qui opus Dei facit negligenter. Dicit quoque, non ego, sed Dominus: Utinam te calidum aut frigidum invenissem! sed quia te tepidum inveni, incipiam te evomere ex ore meo. Ea propter attendite principes vestros, cum statis ad orandum vel psallendum, et state cum reverentia et disciplina; et gloriamini, quia angeli vestri quotidie vident faciem Patris. Nimirum missi in ministerium propter nos, qui haereditatem capiimus salutis, devotionem nostram in superna ferunt, referunt gratiam. Usurpemus officium quorum sortimur consortium, ut in ore infantium et factentium perficiatur laus. Dicamus eis: Psallite Deo nostro, psallite; atque audiamus eos vicissim respondentes: Psallite regi nostro, psallite.
7.5
Laudem ergo cum coeli cantoribus in commune ducentes, utpote cives sanctorum et domestici Dei, psallite sapienter. Cibus in ore, psalmus in corde sapit. Tantum illum terere non negligat fidelis et prudens anima quibusdam dentibus intelligentiae suae, ne si forte integrum glutiat et non mansum, frustretur palatum sapore desiderabili, et dulciori super mel et favum. Offeramus cum apostolis in coelesti convivio et in Dominica mensa favum mellis. Mel in cera, devotio in littera est. Alloquin littera occidit, si absque spiritus condimento glutieris. Si autem 1284 cum Apostolo psallas spiritu, psallas et mente; cognosces et tu de illius veritate sermonis, quem dixit Jesus: Verba quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt; et item quem legimus dicente Sapientia: Spiritus meus super mel dulcis.
7.6
Sic delectabitur in crassitudine anima tua, sic holocaustum tuum pingue fiet. Sic placabis regem, sic placebis principibus, sic denique totam tibi curiam benevolam reddes; et odorati odorem suavitatis in coelestibus, de te quoque dicent: Quae est ista quae ascendit per desertum, sicut virgula fumi, ex aromatibus myrrhae et thuris, et universi pulveris pigmentarii? Principes, inquit, Juda, duces eorum, principes Zabulon, principes Neptalim; hoc est confitentium, continentium, contemplantium. Norunt siquidem principes nostri Regi suo acceptam esse psallentium confessionem, continentium fortitudinem, contemplantium puritatem: et solliciti sunt exigere a nobis istiusmodi primitias spiritus, quae profecto non aliud sunt, quam primi et purissimi fructus sapientiae. Quod enim non ignoratis, Judas laudans vel confitens, et Zabulon habitaculum fortitudinis, Neptalim cervus emissus interpretatur: qui nimirum agilitatis suae saltibus exprimit speculantis excessus, sed et opaca penetrare nemorum, ut ille sensuum, consuevit. Scimus autem qui dixerit: Sacrificium laudis honorificabit me.
7.7
Verum si non est speciosa laus in ore peccatoris; nonne pernecessariam habetis continentiae virtutem, per quam fiat ut non regnet peccatum in vestro mortali corpore? Porro continentia non habet meritum apud Deum, quae gloriam requirit humanam. Ideoque maxime opus est etiam puritate intentionis, qua soli mens vestra Deo et placere appetat, et valeat inhaerere. Neque enim aliud est inhaerere Deo, quam videre Deum; quod solis mundicordibus singulari felicitate donatur. Cor mundum habebat David, qui dicebat Deo: Adhaesit anima mea post te; item: Mihi autem adhaerere Deo bonum est. Videndo adhaerebat, et adhaerendo videbat. Animae ergo in his exercitatae coelestes sese nuntii familiares exhibent et frequentes, praesertim si frequenter orantem persenserint[ alias prospiciant]. Quis dabit mihi per vos, o benigni principes, petitiones meas innotescere apud Deum? Non enim Deo, cui etiam cogitatio hominis confitetur, sed apud Deum; hoc est, ipsis qui cum Deo sunt, tam beatis virtutibus, quam carne solutis spiritibus. Quis suscitabit me de terra inopem, et de stercore eriget pauperem, ut sedeam cum principibus et solium gloriae teneam? Non ambigo quin gratanter in palatio colligant, quem dignanter in sterquilinio visitant. Denique laetati sunt de conversione: et in assumptione non agnoscent?
7.8
Hos itaque puto inter orandum alloqui sponsam, et ipsis, tanquam sponsi domesticis ac sodalibus, desiderium cordis sui aperire, cum ait: Osculetur me osculo oris sui. Et vide familiare amicumque colloquium animae in carne suspirantis cum coelestibus potestatibus. Gestit in oscula, petit quod cupit; non tamen nominat quem amat; quia illos nosse non dubitat, utpote de quo sibi frequens cum illis soleat esse confabutatio. Propterea non dicit: Osculetur me ille vel ille; sed: Osculetur me tantum; sicut et Maria Magdalena non exprimebat ex nomine quem quaereret, sed tantum aiebat ei quem putabat hortulanum: Domine, si tu sustulisti eum( Joan. XX, 15). Quem eum? Non aperit; quia palam omnibus esse credit, quod a suo corde nec ad momentum recedere potest. Ita ergo et ista loquens sodalibus sponsi sui, tanquam consciis et quibus se noverat manifestam, tacito nomine repente in haec de dilecto verba prorumpit: Osculetur me osculo oris sui. De quo jam osculo nolo vos diutius protrahere, sed sermone crastino audietis quidquid orantibus vobis suggerere mihi inde dignabitur unctio docens de omnibus. Neque enim hoc secretum revelat caro et sanguis; sed is qui scrutatur profunda Dei Spiritus 1285 sanctus, qui a Patre Filioque procedens, cum ipsis pariter vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
8.1
SERMO VIII. Quomodo per osculum oris Dei significatur Spiritus sanctus, quem Ecclesia sibi petit dari ad notitiam sanctae Trinitatis.
8.1
Hodie vobis, sicut hesterna promissione tenetis, de summo, id est de oris osculo, disputare propositum est. Audite attentius quod sapit suavius, et gustatur rarius, et intelligitur difficilius. Mihi videtur, ut paulo altius inchoem, ineffabile quoddam atque inexpertum omni creaturae osculum designasse, qui ait: Nemo novit Filium, nisi Pater; et nemo novit Patrem, nisi Filius, aut cui voluerit Filius revelare. Pater enim diligit Filium, et singulari dilectione amplectitur, summus aequalem, aeternus coaeternum, unus unicum. Sed enim non minori ipse a Filio affectione astringitur: quippe pro cujus amore et moritur, ipso attestante cum ait: Ut sciant omnes quia diligo Patrem, surgite, eamus; haud dubium quin ad passionem. Illa itaque mutua gignentis genitique cognitio pariter et dilectio, quid nisi osculum est suavissimum, sed secretissimum?
8.2
Ego pro certo ad tantum et tam sanctum divini amoris arcanum ne ipsam quidem angelicam admitti arbitror creaturam. Etenim, Paulo hoc ipsum sapiente, pax illa exsuperat omnem, etiam angelicum, sensum. Unde nec ista, quanquam multum praesumens, audet tamen dicere: Osculetur me ore suo; soli illud scilicet reservans Patri: sed aliquid minus postulans: Osculetur me, inquit, osculo oris sui. Videte novam sponsam novum osculum accipientem, non tamen ab ore, sed ab osculo oris. Insufflavit, inquit, eis, haud dubium quin Jesus apostolis, id est primitivae Ecclesiae, et dixit: Accipite spiritum sanctum. Osculum profecto fuit. Quid? corporeus ille flatus? Non, sed invisibilis Spiritus: qui propterea in illo dominico flatu datus est, ut per hoc intelligeretur et ab ipso pariter tanquam a Patre procedere, tanquam vere osculum, quod osculanti osculatoque commune est. Itaque sufficit sponsae, si osculetur ab osculo sponsi, etiamsi non osculetur ab ore. Nec enim exiguum quid aut vile putat osculari ab osculo: quod non est aliud nisi infundi Spiritu sancto. Nempe si recte Pater osculans, Filius osculatus accipitur, non erit ab re osculum Spiritum sanctum intelligi, utpote qui Patris Filiique imperturbabilis pax sit, gluten firmum, individuus amor, indivisibilis unitas.
8.3
De ipso igitur audet sponsa, ipsumque infundi sibi fidenter sub osculi nomine petit. Tenet quippe aliquid, unde non desit occasio praesumendi. Dicens enim Filius: Nemo novit Filium, nisi Pater; et nemo novit Patrem, nisi Filius; adjecit, aut cui voluerit Filius revelare. Non autem diffidit sponsa quin sibi velit, si cui voluerit. Petit ergo audenter dari sibi osculum, hoc est Spiritum illum, in quo sibi et Filius reveletur et Pater. Alter enim sine altero nequaquam innotescit. Unde est illud: Qui videt me, videt et Patrem meum; et illud Joannis, Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet. Qui autem confitetur Filium, et Patrem habet. Ex quibus liquido constat, quia nec Pater sine Filio, nec Filius sine Patre agnoscitur. Merito proinde non in alterius tantum, sed in utriusque cognitione constituit summam beatitudinem qui dicit: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Denique et qui sequuntur Agnum, referuntur habere nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis: quod est de utriusque notitia gloriari.
8.4
Sed dicit aliquis: Ergo et Spiritus sancti agnitio non est necessaria, ut cum dixerit esse vitam aeternam nosse et Patrem et Filium, de Spiritu sancto tacuerit? Est utique: sed ubi Pater et Filius perfecte agnoscitur, utriusque bonitas, quae Spiritus sanctus 1286 est, quomodo ignoratur? Neque enim integre homo homini innotescit, quandiu latet, utrumnam bonae an malae sit voluntatis. Quanquam et cum dictum est: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te verum Deum, et quem misisti Jesum Christum; profecto si missio illa beneplacitum tam Patris benigne mittentis, quam Filii voluntarie obedientis demonstrat, non omnino tacitum est de Spiritu sancto, ubi tantae utriusque gratiae mentio facta est. Utriusque siquidem amor et benignitas Spiritus sanctus est.
8.5
Trinae ergo hujus agnitionis infundi sibi gratiam, quantum quidem capi in carne mortali potest, sponsa petit, cum osculum petit. Petit autem a Filio; quia Filii est cui voluerit revelare. Revelat ergo Filius se ipsum cui vult, revelat et Patrem. Revelat autem sine dubio per osculum, hoc est per Spiritum sanctum, Apostolo teste, qui ait: Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum. At vero dando Spiritum per quem revelat, etiam ipsum revelat; dando revelat, et revelando dat. Porro revelatio, quae per Spiritum sanctum fit, non solum illustrat ad agnitionem, sed etiam accendit ad amorem, dicente Paulo: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Et ideo forsan de his qui cognoscentes Deum, non tanquam Deum glorificaverunt, non legitur quod Spiritu sancto revelante cognoscerent; quia cum cognoscerent, non amaverunt. Sic quippe habes: Deus enim illis revelavit. Nec adjunctum est: Per Spiritum suum, ne sibi sponsae osculum mentes impiae usurparent, quae contentae ea quae inflat, eam quae aedificat nescierunt. Denique ipse Apostolus dicat per quid cognoverunt. Per ea, inquit, quae facta sunt, intellecta conspexerunt. Unde et constat quia nec perfecte cognoverunt, quem minime dilexerunt. Si enim integre cognovissent, bonitatem qua pro eorum redemptione in carne nasci et mori voluit non ignorassent. Audi denique quid eis de Deo revelatum fuerit: Sempiterna, ait, virtus ejus et divinitas. Vides quia quod sublimitatis, quod majestatis est, in praesumptione spiritus, non Dei, sed sui rimati sint; quod autem mitis sit et humilis corde, non intellexerint. Nec mirum, quia et caput eorum Behemoth nihil humile; sed, sicut de eo legitur, omne sublime videt. Quo contra David non ambulabat in magnis, neque in mirabilibus super se, ne scrutator majestatis opprimeretur a gloria.
8.6
Vos quoque, ut caute in arcanis sensibus pedem figatis, mementote semper, quod Sapiens admonet: Altiora, inquit, te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris. In spiritu ambulate in illis, et non in sensu proprio. Doctrina Spiritus non curiositatem acuit, sed charitatem accendit. Merito proinde sponsa, quem diligit anima sua inquirens, non se suae carnis sensibus credit, non curiositatis humanae inanibus ratiociniis acquiescit; sed petit osculum, id est Spiritum sanctum invocat, per quem accipiat simul et scientiae gustum, et gratiae condimentum. Et bene scientia, quae in osculo datur, cum amore recipitur; quia amoris indicium osculum est. Scientia ergo quae inflat, cum sine charitate sit, non procedit ex osculo. Sed nec qui telum Dei habent, et non secundum scientiam, sibi ullatenus arrogent illud. Utrumque enim munus simul fert osculi gratia, et agnitionis lucem, et devotionis pinguedinem. Est quippe Spiritus sapientiae et intellectus, qui instar apis ceram portantis et mel, habet omnino et unde accendat lumen scientiae, et unde infundat saporem gratiae. Neuter ergo se osculum percepisse putet, sive qui veritatem intelligit, nec diligit; sive qui diligit, nec intelligit. Sane in osculo isto nec error locum habet, nec tepor. Quamobrem geminae gratiae sacrosancti osculi suscipiendae paret e regione duo labia sua quae sponsa est, intelligentiae rationem, sapientiae voluntatem, ut de pleno osculo glorians mereatur audire: Diffusa est gratia in labiis tuis; propterea benedixit te Deus in aeternum. Itaque Pater Filium osculans, plenissime illi arcana suae divinitatis 1287 eructat, et spirat suavitatem amoris, Scriptura hoc significante, cum ait: Dies diei eructat verbum. Cui sane sempiterno singulariterque beato complexui, nulli omnino, ut jam dictum est, creaturae interesse donatur, solo utriusque Spiritu teste ac conscio mutuae agnitionis et dilectionis. Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit?
8.7
Sed dicat mihi fortasse aliquis: Tibi ergo unde innotuit, quod nulli fateris creditum creaturae? Profecto Unigenitus qui est in sinu Patris, ipse enarravit, dixerim, non mihi misero et indigno, sed plane Joanni amico sponsi, cujus haec verba sunt; non solum autem, sed et Joanni evangelistae, utique discipulo quem diligebat Jesus. Placita enim fuit Deo et anima illius, digna prorsus nomine et dote sponsae, digna sponsi amplexibus, digna denique quae recumberet super pectus Domini. Hausit Joannes de sinu Unigenti, quod de paterno hauserat ille. Nec solus ipse tamen, sed et omnes, quibus idem aiebat magni consilii angelus: Vos dixi amicos, quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Hausit et Paulus, cujus evangelium non est ab homine, neque per hominem illud accepit, sed per revelationem Jesu Christi. Profecto hi omnes tam feliciter, quam veraciter dicere- possunt: Unigenitus qui est in sinu Patris, ipse enarravit nobis. Et illa enarratio quid eis nisi osculum fuit? Sed osculum de osculo, et non de ore. Audi siquidem osculum de ore. Ego et Pater unum sumus; item: Ego in Patre, et Pater in me est. Osculum est ore ad os sumptum; sed nemo appropiat. Osculum plane dilectionis et pacis; sed dilectio illa supereminet omni scientiae, et pax illa omnem sensum exsuperat. Verumtamen quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, Paulo revelavit Deus per Spiritum suum, hoc est per osculum oris sui. Igitur Filium in Patre, et Patrem esse in Filio, osculum de ore est. Quod autem legitur: Non enim accepimus spiritum hujus mundi, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis; osculum sane de osculo est.
8.8
Et ut apertius alterutrum distinguamus, qui plenitudinem capit, osculum de ore sumit; qui vero de plenitudine, osculum de osculo recipit. Magnus quidem Paulus: sed quantumlibet sursum porrigat os, etiamsi se usque ad tertium coelum extendat, citra os Altissimi tamen necesse est ut remaneat, et modo suo contentus in se subsistat; et cum pertingere ad vultum gloriae non valebit, condescendi sibi, et ex alto transmitti osculum humiliter petat. Qui vero non rapinam arbitratur esse se aequalem Deo, ita ut audeat dicere: Ego et Pater unum sumus; quia ex aequo conjungitur, ex aeque complectitur, non osculum de loco inferiori mendicat, sed pari celsitudine os ori conjungit[ alias, os ore contingit], et singulari praerogativa osculum de ore sumit. Christo igitur osculum est plenitudo, Paulo participatio; ut cum ille de ore, iste tantum de osculo osculatum se glorietur.
8.9
Felix tamen osculum, per quod non solum agnoscitur Deus, sed et diligitur Pater: qui nequaquam plene cognoscitur, nisi cum perfecte diligitur. Quae in vobis anima sensit aliquando in secreto conscientiae suae Spiritum Filii clamantem: Abba, Pater?. Ipsa, ipsa, paterno se diligi praesumat affectu, quae eodem se spiritu, quo et Filius, affectam sentit. Confide, quaecunque es illa, confide nihil haesitans. In spiritu Filii filiam cognosce te Patris, sponsam Filii vel sororem. Utroque vocabulo eam, quae hujusmodi est, invenies appellari. Ad manum est unde id probem: non multum laborabo. Vox sponsi est ad ipsam: Veni in hortum meum, soror mea sponsa. Soror siquidem est, quia ex uno Patre; sponsa, quia in uno Spiritu. Nam si carnale matrimonium constituit duos in carne una, cur non magis spiritualis copula duos conjunget in uno spiritu? Denique qui adhaeret Domino, unus spiritus est. Sed audi etiam de Patre, quam amanter 1288 quamque dignanter et filiam eam nominat, et nihilominus tanquam nurum propriam ad Filii blandos invitat amplexus. Audi, inquit, filia, et vide, et inclina aurem tuam; et obliviscere populum tuum et domum patris tui, et concupiscet rex decorem tuum.. Ecce a quo ista flagitat osculum. O sancta anima, reverentiam habe, quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et fortasse non osculandus, sed adorandus cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
9.1
SERMO IX. De uberibus sponsi, id est Christi, quorum unum est longanimitas exspectandi peccatores; alterum, benignitas seu facilitas eos recipiendi.
9.1
Accedamus jam ad librum, verbisque sponsae rationem demus et consequentiam. Pendent enim, et praerupta nutant absque principio. Ideoque praemittendum cui competenter cohaereant. Ponamus proinde istos, quos sponsi sodales diximus, visitandi salutandique gratia, sicut heri et nudiustertius, accessisse nunc quoque ad sponsam; ipsamque submurmurantem et taedentem reperisse, mirari causam, et quasi alloqui in hunc modum. Quid novi accidit? quid te cernimus solito tristiorem? quae inopinati murmuris causa? Certe cum aversa et alienata ires post amatores tuos, cum quibus male erat tibi, compulsa tandem reverti ad virum tuum priorem, nonne ut saltem merereris tangere pedes, multis precibus et fletibus institisti? Recolo, inquit. Quid? Obtento eo, simulque accepta in osculo pedum indulgentia de offensis, nunquid non rursus facta impatiens, et tanta nequaquam dignatione contenta, sed majoris familiaritatis cupida, secundam quoque gratiam eadem qua prius instantia postulasti et impetrasti, ita ut in osculo manus adepta sis virtutes non paucas, et non parvas? Non diffiteor, ait. Et illi: Enimvero num tu es quae jurare et obtestari solebas, si unquam ad osculum manus pervenire daretur, sufficere jam tibi; nil te de caetero petituram? Ego. Quid igitur? Forte horum quae acceperas quidpiam ablatum causaberis? Nihil. An vero times repetitum iri, quod tibi de mala tua pristina conversatione indultum praesumpseras? Non.
9.2
Age tamen, dic unde queamus satisfacere tibi. Non quiesco, ait, nisi osculetur me osculo oris sui. Gratias de osculo pedum, gratias et de manus; sed si cura est illi ulla de me, Osculetur me osculo oris sui. Non sum ingrata, sed amo. Accepi, fateor, meritis potiora, sed prorsus inferiora votis. Desiderio feror, non ratione. Ne, quaeso, causemini praesumptionem, ubi affectio urget. Pudor sane reclamat; sed superat amor. Nec ignoro, quod honor regis judicium diligit; sed praeceps amor nec judicium praestolatur, nec consilio temperatur, nec pudore frenatur, nec rationi subjicitur. Rogo, supplico, flagito, osculetur me osculo oris sui. En gratia ipsius multis jam annis caste sobrieque vivere curo, lectioni insisto, resisto vitiis, orationi incumbo frequenter; vigilo contra tentationes, recogito annos meos in amaritudine animae meae. Sine querela me arbitror, quantum in me est, conversari inter fratres, superioribus potestatibus subdita sum, egrediens et regrediens ad imperinm senioris. Aliena non cupio; mea potius et me pariter dedi. In sudore vultus mei comedo panem meum: caeterum quod in his omnibus est, totum constat de consuetudine, de dulcedine nihil. Quid nisi, juxta prophetam, vitula Ephraim sum docta diligere trituram?. Denique in Evangelio qui hoc solum quod facere debet, facit, servus inutilis reputatur. Mandata forsan utcunque adimpleo; sed anima mea sicut terra sine aqua in illis. Ut igitur holocaustum meum pingue fiat: Osculetur me, quaeso, osculo oris sui.
9.3
Plerique vestrum mihi quoque, ut memini, in privatis confessionibus suis conqueri solent super hujuscemodi 1289 animi arentis languore atque hebetudine stolidae mentis, quod Dei scilicet alta atque subtilia penetrare nequeant, quod de suavitate spiritus aut nil, aut parum sentiant. Quid isti, nisi ad osculum suspirant? Suspirant plane, et inhiant spiritui sapientiae et intellectus: intellectus utique quo pertingant; sapientiae, quia gustent quod intellectu apprehenderint. Ego in hoc ipso affectu sanctum puto orasse Prophetam, cum diceret: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum. Osculum omnino petebat, et illud osculum, in cujus tactu perfusis labiis pinguedine gratiae specialis[ alias, spiritualis], sequeretur quod alibi idem ipse precatur: Repleatur os meum laude, ut cantem gloriam tuam, tota die magnitudinem tuam. Denique et eructavit ubi gustavit: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te. Satis hoc osculum detinuit nos, et necdum me illud, ut verum fatear, digne satis expressisse confido. Sed transeamus ad reliqua; quia id melius impressum, quam expressum innotescit.
9.4
Sequitur: Quia meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis. Et haec verba cujus sint, auctor non loquitur, relinquens nobis libere commentari, cui potissimum personae conveniant. Mihi vero non deest, unde illa congruenter assignem sive sponsae, sive sponso, sive etiam sponsi sodalibus. Et primum sponsae qualiter congruant, indicabo. Interim confabulantibus illa pariter atque illis, accessit ipse, de quo sermo erat. Utique libens appropiat de se loquentibus. Sic solet. Sic euntibus in Emmaus, et conferentibus inter se, jucundum se facundumque exhibuit comitem. Nempe hoc est quod in Evangelio pollicetur: Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ego sum in medio eorum; et per prophetam: Antequam, ait, clament, ego exaudiam; et adhuc loquentibus illis dicam: Ecce adsum. Ita ergo nunc non vocatus adfuit, et delectatus verbis praevenit preces. Arbitror quod interdum nec verba exspectat, sed solis cogitationibus advocetur. Denique ait homo qui inventus est secundum cor Dei: Desiderium pauperum exaudivit Dominus, praeparationem cordis eorum audivit auris tua. Attendite et vos vobis in omni loco, scientes quoniam omnia vestra norit, scrutans corda et renes Deus, qui finxit singillatim corda vestra, et intelligit omnia opera vestra. Sponsa ergo sponsum adesse persentiens, substitit( pudet enim praesumptionis in qua se deprehensam intelligit, nam verecundius id moliri per internuntios existimarat); moxque conversa ad ipsum, temeritatem, prout valet, excusare conatur: Quia meliora sunt, inquiens, ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis. Ac si dicat: Si altum sapere videor, tu fecisti, o sponse, qui in dulcedine uberum tuorum tanta me dignatione lactasti, quatenus omni metu, tui charitate, non mea temeritate depulso, audeam plus forte quam expediat. Audeo sane pietatis memor, immemor majestatis. Haec pro verborum consequentia dictasint.
9.5
Nunc qualis sit ista uberum sponsi commendatio, videamus. Duo sponsi ubera, duo in ipso sunt ingenitae mansuetudinis argumenta, quod et patienter exspectat delinquentem, et clementer recipit poenitentem. Gemina, inquam, dulcedo suavitatis exuberat in pectore Domini Jesu, longanimitas videlicet in exspectando, et in donando facilitas. Et audi quia non sit hoc inventum meum. Legis profecto de longanimitate: An divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis? Item: An ignoras quia benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? Ad hoc siquidem diu suspendit sententiam ultionis a contemnente, ut quandoque exhibeat gratiam remissionis in poenitente. Non enim vult mortem peccatoris, sed ut convertatur, et vivat. Ponamus exempla et de altero ubere, quod dictum est remittendi facilitas. Legis et de ipsa: Quacunque hora ingemuerit peccator, peccatum suum remittetur ei; legis: Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus; et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum. Pulchre David paucis comprehendit utrumque, dicens: Longanimis, et 1290 multum misericors. Hujus ergo geminae bonitatis experimento in eam se fiduciam excrevisse fatetur sponsa, ut auderet petere osculum. Quid mirum, dicens, si sic praesumo de te, o sponse, quae de tuis uberibus tantam sum experta abundantiam suavitatis? Ergo ad audendum me provocat dulcedo uberum tuorum, non meorum confidentia meritorum.
9.6
Quod autem dicit: Meliora sunt ubera tua vino, hoc est. Pinguedo gratiae, quae de tuis uberibus fluit, efficacior mihi est ad spiritualem profectum, quam mordax imprecatio praelatorum. Nec solum meliora vino, sed et fragrantia unguentis optimis; quia non modo internae dulcedinis lacte praesentes alis, sed bonae quoque opinionis grato odore respergis absentes, bonum habens testimonium et ab his qui intus, et ab his qui foris sunt. Habes, inquam, lac intus, et foris unguenta; quoniam quidem non essent quos lacte reficeres, si non prius odore attraheres. Sane de his unguentis, si quid dignum consideratione contineant, videbitur post haec, cum eo ventum fuerit, ubi dicit in consequentibus: In odore unguentorum tuorum curremus. Nunc juxta promissum nostrum haec ipsa verba, quae sponsae data sunt, an et sponso congruant videamus.
9.7
Sponsa loquente de sponso, repente, ut dixeram, adest ille, annuit voto, dat osculum, impletque in ea sermonem qui scriptus est: Desiderium cordis ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. Quod et probat ex ejus uberum repletione. Tantae nempe efficaciae osculum sanctum est, ut ex ipso mox, cum acceperit illud, sponsa concipiat, tumescentibus nimirum uberibus, et lacte quasi pinguescentibus in testimonium. Quibus studium est orare frequenter, experti sunt quod dico. Saepe corde tepido et arido accedimus ad altare, orationi incumbimus. Persistentibus autem repente infunditur gratia, pinguescit pectus, replet viscera inundatio pietatis; et si sit qui premat, lac conceptae dulcedinis ubertim fundere non tardabunt. Dicat ergo: Habes, sponsa, quod petiisti, et hoc tibi signum, quia meliora facta sunt ubera tua vino. Hinc te scilicet noveris osculum accepisse, quod te concepisse sentis. Unde et ubera tibi intumuerunt, facta in ubertate lactis meliora vino scientiae saecularis, quae[ alias, quod] quidem inebriat, sed curiositate, non charitate; implens, non nutriens; inflans, non aedificans; ingurgitans, non confortans.
9.8
Sed demus et sodalibus ista depromere. Injuste, inquiunt, murmuras adversus sponsum; quia id plus valet quod ille jam dedit, quam quod tu petis. Quod enim postulas, te quidem delectat; sed ubera, quibus parvulos alis, quos et paris, meliora, hoc est necessariora, sunt vino contemplationis. Aliud siquidem est quod unius laetificat cor hominis, et aliud quod aedificat multos. Nam etsi Rachel formosior, sed Lia fecundior est. Noli ergo nimis insistere osculis contemplationis; quia meliora sunt ubera praedicationis.
9.9
Occurrit et alius sensus, quem quidem non proposueram, sed minime praeteribo. Utquid enim verba haec non magis convenire dicamus eis ipsis, quibus praeest in sollicitudine, tanquam parvulis, mater aut nutrix? Nec enim aequanimiter ferunt juvenculae et tenerae adhuc animae, illam vacare quieti, cujus plenius erudiri doctrina, et exemplis informari desiderant. An non denique talium in subsequenti compescitur inquietudo, ubi sub gravi contestatione prohibentur suscitare dilectam, quousque ipsa velit? Hae itaque sentientes osculis inhiare sponsam, secretum quaerere sibi, fugitare publicum, declinare turbas, et curae ipsarum propriam praeferre quietem: Noli, inquiunt, noli; quia major in uberibus quam in amplexibus fructus existit. Per ea siquidem nos vindicas a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam; eripis mundo, et acquiris Deo. Hoc ergo est quod aiunt: Quia meliora sunt ubera tua vino. Carnis, inquiunt, voluptatem, qua paulo ante, tanquam vino, ebriae tenebamur, vincunt hae, quas tua nobis ubera stillant, deliciae spirituales. 1291
9.10
Et pulchre vino comparant carnalem affectum. Ut enim uva semel expressa non habet jam quod denuo fundat, sed perpetua ariditate damnatur; sic caro in pressura mortis ab omni prorsus sua delectatione siccatur, nec ultra revirescit ad libidines. Unde propheta: Omnis caro fenum, et omnis gloria ejus tanquam flos feni. Exsiccatum est fenum, et cecidit flos; et Apostolus; Qui seminat in carne, de carne et metet corruptionem; et rursum: Esca ventri, et venter escis; Deus autem et hunc, et has destruet. Vide autem ne non carni tantum, sed et mundo forte competat ista proportio. Siquidem et ipse transit, et concupiscentia ejus: et cum omnia quae in mundo sunt, finem habeant, finis eorum non erit finis. Verum ubera non sic. Haec enim cum exhausta fuerint, rursum de fonte materni pectoris sumunt quod propinent sugentibus. Merito proinde meliora carnis, saeculive amore asseruntur ubera sponsae, quae nullo unquam lactentium numero arefiunt, sed semper abundant de visceribus charitatis, ut iterum fluant. Flumina siquidem fluunt de ventre ejus, fitque in ea fons aquae vivae salientis in vitam aeternam. Cumulatur deinde laus uberum fragrantia unguentorum, quod non solum verborum sapore pascant, sed et factorum opinione redoleant. Jam quae sint ubera, quo tumida lacte, qualibus delibuta unguentis, sub alio sermonis principio Christo adjuvante monstrabimus: qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
10.1
SERMO X. De tribus unguentis spiritualibus, scilicet contritionis, devotionis et pietatis.
10.1
Non sum ego profundi sensus, neque adeo perspicacis ingenii, ut novi quidpiam ex me adinvenire possim; sed est fons magnus et indeficiens os Pauli, quod patet ad nos. De ipso haurio mihi etiam nunc in ostensione uberum sponsae, sicut et frequenter soleo. Gaudere, inquit, cum gaudentibus, flere cum flentibus. Materni breviter exprimuntur affectus, quia nec dolere parvuli, nec valere queunt absque illa quae genuit: utrobique necesse est suis eam conformari visceribus. Igitur, juxta Pauli sententiam[ alias, sapientiam], duas illas affectiones duobus sponsae uberibus assignabo; compassionem uni, et congratulationem alteri. Alioquin parvula est, et nondum nubilis, si nondum ubera misit, si se videlicet neque ad congaudendum sentiat promptam, neque pronam ad condolendum. Talis si forte ad regimen animarum, seu ad officium praedicationis assumitur, aliis quidem non prodest, sibi vero obest plurimum. Porro sese ingerere, quantae impudentiae est?
10.2
Sed redeamus ad ubera sponsae, ac pro diversitate uberum, diversas et lactis species proponamus. Nam congratulatio quidem exhortationis, compassio vero consolationis lac fundit. Porro utramque speciem ubertim coelitus irrorari pio pectori suo spiritualis mater toties sentit, quoties osculum sumit. Videas eam mox plenis uberibus parvulis incubare lactandis; et ex uno quidem consolatoria, ex altero vero exhortatoria uberius ministrare, prout singulis convenire videbit. Verbi causa, si quem forte ex his quos genuit in Evangelio, deprehenderit forti aliqua tentatione concussum, et inde turbatum ac tristem, pusillanimemque factum, non posse jam ferre vim tentationis; quomodo condolet, quomodo mulcet? quomodo plangit, quomodo consolatur? quot argumenta pietatis mox reperit, quibus erigat desolatum? Econtra si promptum, si alacrem, si bene proficientem cognoverit; exsultat, aggreditur salutaribus monitis, accendit amplius, instruit de quibus potest ut perseveret, utque in melius semper 1292 proficiat exhortatur. Omnibus se conformat, omnium in se transfert affectus, matrem se denique probat non minus deficientium quam proficientium.
10.3
Quanti hodie secus affectos se ostendunt? de his dico, qui animas regere susceperunt. Quod enim sine miserabili gemitu dicendum non est, Christi opprobria, sputa, flagella, clavos, lanceam, crucem et mortem, haec omnia in fornace avaritiae conflant, et profligant in acquisitionem turpis quaestus, et pretium universitatis suis marsupiis includere festinant: hoc solo sane a Juda Iscariotis differentes, quod ille horum omne emolumentum paucorum denariorum numero compensavit; isti voraciori ingluvie lucrorum infinitas exigunt pecunias. His insatiabili desiderio inhiant, pro his ne amittant, timent; et cum amittunt, dolent; harum in amore quiescunt, quantum duntaxat liberum eis est a servandi, vel augmentandi cura. Animarum nec casus reputatur, nec salus. Non sunt profecto matres, qui cum sint de Crucifixi patrimonio nimium incrassati, impinguati, dilatati, non compatiuntur super contritione Joseph. Quae mater est, non dissimulat: habet ubera, et non vacua. Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus novit, nec cessat exprimere de ubere quidem congratulationis lac exhortationis; de ubere vero compassionis lac consolationis. Et de sponsae uberibus vel uberum lacte ista sufficiant.
10.4
Jam qualibus etiam unguentis eadem ubera redoleant, indicabo, si tamen vestris orationibus juver, ut quod inde mihi sentire datum est, detur et eloqui digne ad audientium utilitatem. Alia sponsi, atque alia sponsae unguenta sunt, quemadmodum et sua cuique ubera. Sed de sponsi quo in loco tractandum sit, superius praefixum est: nunc sponsae unguentis intendamus, idque attentius, tanquam his quae Scriptura non mediocriter commendavit, ita ut ea pronuntiaverit non simpliciter bona, sed optima. Et pono diversas species unguentorum, quo ex pluribus ea, quae potissimum sponsae uberibus congruant, eligamus. Est unguentum contritionis, et est unguentum devotionis, est et pietatis. Primum pungitivum, dolorem faciens; secundum temperativum, dolorem leniens; tertium sanativum, etiam morbum expellens. Nunc de singulis latius disseramus.
10.5
Est ergo unguentum, quod sibi conficit anima multis irretita criminibus, si, cum incipit cogitare vias suas, colligat, congerat, conteratque in mortariolo conscientiae multas ac varias species peccatorum suorum, et intra aestuantis pectoris ollam simul omnia coquat igne quodam poenitentiae et doloris, ut possit dicere cum Propheta: Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis Ecce hoc est unum unguentum, quo anima peccatrix suae conversionis primordia condire debet, plagisque suis recentibus adhibere. Primum namque sacrificium Deo, spiritus contribulatus. Quandiu ergo non habet, tanquam pauper et inops, unde sibi melius ac pretiosius componat unguentum; non negligat parare interim istud, licet de vilibus speciebus; quia cor contritum et humiliatum Deus non despiciet Tanto autem minus vile divinis apparebit conspectibus, quanto plus sibi illa viluerit in recordatione peccatorum suorum.
10.6
Tamen si illo visibili, quo visibiliter uncti a Peccatrice corporei pedes Dei referuntur in Evangelio, invisibile hoc et spirituale fuisse dicimus figuratum, non omnino vile reputare poterimus. Quid enim de illo legitur? Et domus, inquit, impleta est ex odore unguenti Peccatricis manibus distillabatur, et extremis membris corporis, id est pedibus, fundebatur: 1293 et tamen non usque adeo contemptibile aut vile fuit, quin totam domum vis aromatum et suavitas repleret odoris. Quod si attendamus quanta in unius peccatoris conversione fragrantia respergatur Ecclesia, et quantis fiat odor vitae ad vitam quivis poenitens, si publice perfecteque poeniteat, profecto et de hoc aeque indubitanter pronuntiabimus, quia domus impleta est ex odore unguenti. Denique et supernas beatorum mansiones attingit poenitentiae odor, ita ut, teste ipsa Veritate, magnum gaudium sit inter angelos Dei super uno peccatore poenitentiam agente. Gaudete, poenitentes; pusillanimes, confortamini. Vobis dico, quos nuper conversos de saeculo, et a viis vestris pravis recedentes, excepit mox amaritudo et confusio animi poenitentis, ac velut recentium adhuc vulnerum dolor nimius excruciat et perturbat. Securae manus vestrae distillent myrrhae amaritudinem in salubrem hanc unctionem; quia cor contritum et humiliatum Deus non despiciet. Non est omnino spernenda, nec vilis aestimanda hujuscemodi unctio, cujus odor non solum homines provocat ad correctionem, sed et angelos ad exsultationem invitat.
10.7
Sed est unguentum tanto isto profecto pretiosius, quanto de melioribus compositum speciebus. Hujus siquidem species ne longe quaerantur, penes nos et absque difficultate reperimus, ac de nostris hortulis talium perfacile copiam tollimus, quotiescunque necessitas poscit. Quis enim non satis de proprio, cum vult, ad manum habet iniquitates et peccata, si non dissimulat? Hae autem sunt, sicut recognoscitis, species unguenti primi, quod jam descripsimus. At vero secundi hujus aromata terra nostra nequaquam profert, sed procul et de ultimis finibus ea nobis conquirimus. Nempe omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Fit enim unguentum istud de divinis collatis humano generi beneficiis. Felix qui ipsa sibi studiose colligere, et ante mentis suae oculos digna cum gratiarum actione reducere curat. Profecto cum fuerint in vasculo pectoris pistillo crebrae meditationis contusa atque contrita, deinde igne sancti desiderii simul decocta omnia, et demum impinguata oleo laetitiae, erit unctio longe pretiosior excellentiorque priore. Sufficit ad probandum ejus testimonium qui ait: Sacrificium laudis honorificabit me. Nec dubium quin excitet ad laudandum beneficiorum recordatio.
10.8
Porro cum Scriptura hoc solum testetur de illo alio, quia nequaquam despicitur, liquet amplius esse commendatum, quod et honorificat. Denique illud pedibus apponitur, hoc capiti. Si enim in Christo caput ad divinitatem referendum est, dicente Paulo: Caput Christi Deus; procul dubio caput ungit, qui gratias agit, quoniam Deum tangit, non hominem. Non quia non sit homo qui Deus est, siquidem Deus et homo unus est Christus; sed quia omne bonum a Deo, non ab homine est, etiam ipsum quod per hominem ministratur. Profecto enim spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam. Propterea et maledictus qui spem suam ponit in homine; quoniam etsi spes nostra tota merito pendet ex homine Deo, non tamen quia homo, sed quia Deus est. Itaque illud pedibus, hoc capiti exhibetur; quoniam et humiliatio contriti cordis humilitati congruit carnis, et majestatem decet glorificatio. En quale unguentum proposui vobis, quo se nimirum tangi caput illud tremendum principatibus non ducit indignum, imo et honoris insigne judicat, dicens: Sacrificium laudis honorificabit me.
10.9
Quamobrem non est pauperis et inopis, seu pusilli cordis animae, conficere istiusmodi unctionem, nempe cujus aromata et species sola confidentia possidet, quae tamen de libertate spiritus et cordis puritate descendat. Quae enim pusillanimis est et modicae fidei mens, rei suae familiaris tenuitate constringitur, nec valet prae inopia otiari ad vacandum divinis 1294 laudibus, seu his, quae laudes pariunt, intuendis beneficiis. Et si quando certe conatur assurgere, confestim domesticarum necessitatum curis urgentibus revocatur ad sua, et in se comprimi propria egestate compellitur. Quod si hujus miseriae quaeritur a mo causa, dicam quod ipsi in vobis, nisi fallor, aut esse, aut fuisse recognoscetis. Duabus de causis videtur mihi hujuscemodi animi aegritudo et diffidentia solere contingere, aut de novitate videlicet conversionis, aut certe de conversationis tepore, etiamsi in conversione longum tempus habuerit. Utrumque profecto humiliat et dejicit conscientiam, et inquietam facit, dum sive pro tempore, sive pro tepore antiquas animi passiones necdum in se emortuas sentit: et necesse proinde habens resecandis intendere de cordis hortulo spinis iniquitatum et urticis cupiditatum, longius a semetipsa evagari non sinitur. Quid enim? qui laborat in gemitu suo, poteritne simul et in Dei laudibus exsultare? Quonam modo in ore gementis et plangentis sonabit pariter illud Isaiae, gratiarum scilicet actio, et vox laudis? Nam sicut a Sapiente accipimus: Musica in luctu, importuna narratio est. Denique gratiarum actio beneficium sequitur, non praecedit. Quae autem adhuc in tristitia est anima, beneficio non gaudet, sed indiget. Habet ergo unde preces offerat, non autem unde referat grates. Quomodo enim recolet beneficium, quod non accepit? Merito proinde dixi, non esse animae pauperis conficere hoc unguentum, quod de recolendis divinis beneficiis componi debet; quoniam non potest videre lucem, donec tenebras intuetur. Nempe in amaritudine est, occupatque memoriam tristis recordatio peccatorum, nec libet laetum quidpiam simul admittere. Idcirco talibus denuntiat spiritus propheticus, dicens: Vanum est vobis ante lucem surgere; quod est: Frustra surgitis ad intuenda beneficia quae delectant, nisi prius recepto lumine consolationis de reatibus qui conturbant. Non est ergo pauperum hoc unguentum.
10.10
Sed videte quinam de ejus copia non immerito glorientur. Ibant gaudentes apostoli a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. Multum sibi profecto instillaverant de pinguedine spiritus, quorum lenitas non dico verbis, sed nec verberibus cessit. Erant enim divites in charitate, quae nullis exhauritur expensis, et de ipsa facile holocausta medullata offerre sufficiebant. Fundebant passim sudantia pectora liquorem sanctum, quo imbuta plenius erant, quando loquebantur variis linguis magnalia Dei, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis. Nec dubium quin et illi abundarent iisdem unguentis, quibus Apostolus testimonium perhibebat, dicens: Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Jesu; quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia, sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis, ita ut nihil vobis desit in ulla gratia. Utinam et pro vobis ego has ipsas gratias referre possim, ut videam vos divites in virtutibus, alacres in laudibus Dei, spirituali hac pinguedine abundantius redundantes in Christo Jesu Domino nostro.
11.1
SERMO XI. De duobus, hoc est fructu et modo, pertinentibus ad opus humanae redemptionis.
11.1
Dixi in fine sermonis, nec me iterare piget, quod cupiam vos omnes fieri sacrae unctionis participes, illius videlicet, in qua Dei beneficia cum laetitia et gratiarum actione recolit sancta devotio. Hoc enim bonum est, tum propter relevandos vitae praesentis labores, qui utique tolerabiliores nobis fiunt exsultantibus in laude Dei; tum quia nihil ita proprie quemdam terris repraesentat coelestis habitationis statum, sicut alacritas laudantium Deum, Scriptura dicente: Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te. De hoc praecipue unguento 1295 puto dixisse Prophetam: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum; sicut unguentum in capite. Neque enim priori videtur posse congruere. Illud enim etsi bonum sit, non est tamen jucundum; quia recordatio peccatorum amaritudinem facit, non jucunditatem. Sed nec qui illud faciunt, in unum habitant, cum quisque peccata propria lugeat atque deploret. Qui vero in gratiarum actione versantur, Deum solum intuentur et cogitant; ac per hoc ipsi vere habitant in unum. Bonum est autem quod faciunt, quia servant ei justissime gloriam cujus est, et nihilominus jucundum, quia delectat.
11.2
Quamobrem suadeo vobis amicis meis reflectere interdum pedem a molesta et anxia recordatione viarum vestrarum, et evadere in itinera planiora serenioris memoriae beneficiorum Dei; ut qui in vobis confundimini, ipsius intuitu respiretis. Volo vos experiri illud quod sanctus Propheta consulit, dicens: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Et quidem necessarius dolor pro peccatis, sed si non sit continuus. Sane interpoletur laetiori recordatione divinae benignitatis, ne forte prae tristitia induretur cor, et desperatione plus pereat. Misceamus absinthio mel, ut salubris amaritudo salutem dare tunc possit, cum immisto temperata dulcore bibi poterit. Audi denique Deum, quomodo ipse contriti cordis temperat amaritudinem, quomodo pusillanimem a desperationis bacathro revocat, quomodo blandae et fidelis promissionis melle moerentem consolatur, erigit diffidentem. Ait per prophetam: Ego infrenabo os tuum laude mea, ne intereas. Hoc est: Ne intuitu facinorum tuorum nimiam incurras tristitiam, atque instar effrenis equi desperatus in praeceps ruas, et pereas; freno te, inquit, inhibebo indulgentiae meae, et meis laudibus erigam, respirabisque in bonis meis, qui de tuis confunderis malis, dum me sane benigniorem, quam te culpabiliorem invenies. Hoc freno si infrenatus fuisset Cain, nequaquam desperando dixisset: Major est iniquitas mea, quam ut reniam merear. Absit, absit. Major enim est ejus pietas, quam quaevis iniquitas. Ideo justus non continue, sed tantum in principio sermonis accusator est sui: porro autem in Dei laudes extrema sermonis claudere consuevit. Videte denique justum hoc ordine procedentem. Cogitavi, ait, vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua: ut qui videlicet contritionem et infelicitatem in viis propriis perpessus fuerat, in via testimoniorum Dei delectaretur, sicut in omnibus divitiis. Et vos igitur exemplo justi, si de vobis in humilitate sentitis, sentite et de Domino in bonitate. Sic enim legitis apud Sapientem: Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum. Hoc autem facile menti persuadet divinae munificentiae[ alias, magnificentiae] frequens, imo continua recordatio. Alioquin quomodo implebitur apostolicum illud: In omnibus gratias agentes, si ea pro quibus gratiae debentur, a corde recesserint? Nolo vos Judaico notari opprobrio, de quibus Scriptura testatur quod non fuerint memores benefactorum ejus, et mirabilium ejus quae ostendit eis.
11.3
Verum quoniam bona, quae largiri mortalibus non cessat misericors et miserator Dominus, recolere et recolligere omnia, omni homini impossibile est;( quis enim loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes ejus? id saltem, quod praecipuum est et maximum, opus videlicet nostrae redemptionis, a memoria redemptorum aliquatenus non recedat. In quo opere duo potissimum, quae nunc occurrunt, vestris studiis intimare curabo. Et hoc quam paucis ad compendium potero, memor illius sententiae: Da occasionem sapienti, et sapientior erit. Duo ergo illa sunt, modus et fructus. Et modus quidem Dei exinanitio est; fructus vero, nostri de illo repletio. Hoc meditari, sanctae spei seminarium est; illud summi amoris incentivum. Utrumque profectibus nostris necessarium, ne aut spes mercenaria sit, si amore non comitetur; aut amor tepescat, si infructuosus putetur. 1296
11.4
Porro fructum talem exspectamus nostri amoris, qualem ipse quem amamus, promisit: Mensutam, inquiens, plenam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Mensura ista, ut audio, erit sine mensura. Sed velim scire, cujus rei futura sit illa mensura, vel potius illa immensitas quae repromittitur. Oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti diligentibus te. Dic nobis tu qui praeparas, quid praeparas? Credimus, confidimus, revera sicut promittis: Replebimur in bonis domus tuae. Sed quibus, quaeso, bonis, vel qualibus? Forte frumento, vino et oleo, auro atque argento, lapidibusve pretiosis? Sed haec novimus et vidimus; et videmus, et fastidimus. Id quaerimus, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Hoc placet, hoc sapit, hoc delectat inquirere, quodcunque est illud. Erunt, inquit, omnes docibiles Dei, et ipse erit omnia in omnibus. Ut audio, plenitudo quam exspectamus a Deo, non erit nisi de Deo.
11.5
Quis vero comprehendat, quam magna multitudo dulcedinis in brevi isto sermone sit comprehensa: Erit Deus omnia in omnibus? Ut de corpore taceam, in anima tria intueor: rationem, voluntatem, memoriam; et haec tria ipsam animam esse. Quantum cuique horum in praesenti saeculo desit de integritate sua et perfectione, sentit[ alias, novit] omnis qui ambulat in spiritu. Quare hoc, nisi quia Deus nondum est omnia in omnibus? Hinc est quod et ratio saepissime in judiciis fallitur, et voluntas quadruplici perturbatione jactatur, et memoria multiplici oblivione confunditur. Triplici huic vanitati nobilis creatura subjecta est non volens, in spe tamen. Nam qui repelet in bonis desiderium animae, ipse rationi futurus est plenitudo lucis, ipse voluntati multitudo pacis, ipse memoriae continuatio aeternitatis. O veritas, charitas, aeternitas! O beata et beatificans Trinitas! ad te mea misera trinitas miseserabiliter suspirat, quoniam a te infeliciter exsulat. Discedens a te quantis se intricavit erroribus, doloribus, timoribus! Heu me! qualem pro te commutavimus trinitatem! Cor meum conturbatum est, et inde dolor; dereliquit me virtus mea, et inde pavor, et lumen oculorum meorum non est mecum, et inde error. En quam dissimilem trinitatem, o animae meae trinitas, exsulans ostendisti.
11.6
Verumtamen quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Spera in Deo quoniam adhuc confitebor illi; cum error videlicet a ratione, a voluntate dolor, atque a memoria timor omnis recesserit, et successerit illa quam speramus mira serenitas, plena suavitas, aeterna securitas. Primum illud faciet veritas Deus; secundum, charitas Deus; tertium, summa potestas Deus, ut sit Deus omnia in omnibus, ratione recipiente lucem inexstinguibilem, voluntate pacem imperturbabilem consequente, memoria fonti indeficienti aeternaliter inhaerente. Videritis vos, rectene primum illud Filio, Spiritui sancto sequens, Patri ultimum assignetis, sic tamen ut nihil horum vel Patri, vel Filio, vel Spiritui sancto subtrahatis; ne cui forte personarum aut plenitudinem minuat distinctio, aut proprietatem tollat perfectio. Simul et hoc advertite, quid simile filii hujus saeculi experiantur de carnis illecebris, de mundi spectaculis, et de pompis Satanae: cum tamen hoc totum sit, unde vita praesens eludit miseros amatores suos, dicente Joanne: Quidquid in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscientia oculorum, et ambitio saeculi. Haec de redemptionis fructu.
11.7
In modo quoque, quem, si recolitis, Dei esse exinanitionem definivimus, tria item praecipue vobis intuenda commendo[ alias, committo]. Non enim simplex aut modica illa exinanitio fuit; sed semetipsum exinanivit usque ad carnem, ad mortem, ad crucem. Quis digne penset, quantae fuerit humilitatis, mansuetudinis, dignationis, Dominum majestatis carne indui, multari morte, turpari cruce? Sed dicit aliquis: Non valuit opus suum reparare Creator absque ista difficultate? 1297 Valuit, sed maluit cum injuria sui, ne pessimum atque odiosissimum vitium ingratitudinis occasionem ultra reperiret in homine. Sane multum fatigationis assumpsit, quo multae dilectionis hominem debitorem teneret; commoneretque gratiarum actionis difficultas redemptionis, quem minus esse devotum fecerat conditionis facilitas. Quid enim dicebat homo creatus et ingratus? Gratis quidem conditus sum, sed nullo auctoris gravamine vel labore: siquidem dixit, et factus sum, quemadmodum et universa. Quid magnum est, quamlibet magna in verbi facilitate donaveris? Sic beneficium creationis attenuans humana impietas, ingratitudinis materiam inde sumebat, unde amoris causam habere debuerat[ alias., debebat], idque ad excusandas excusationes in peccatis. Sed obstructum est os loquentium iniqua. Luce clarius patet, quantum modo pro te, o homo, dispendium fecit; de Domino servus, de divite pauper, caro de Verbo, et de Dei Filio hominis filius fieri non despexit. Memento jam te, etsi de nihilo factum, non tamen de nihilo redemptum. Sex diebus condidit omnia, et te inter omnia. At vero per totos triginta annos operatus est salutem tuam in medio terrae, O quantum laboravit sustinens! Carnis necessitates, hostis tentationes, nonne sibi crucis aggravavit ignominia, mortis cumulavit horrore? Necessarie quidem. Sic, sic homines et jumenta salvasti, Domine; quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus.
11.8
Haec meditamini, in his versamini. Talibus od oramentis refovete viscera vestra, quae diu torsit odor molestior peccatorum, ut abundetis et his unguentis, non minus suavibus, quam salutaribus. Nec tamen adhuc vos putetis habere illa optima, quae in sponsae uberibus commendantur. De quibus incipere modo, finiendi jam sermonis augustia prohibet. Quae dicta sunt de aliis, tenete memoria, probate vita; et de his juvate me precibus vestris, ut digne loqui possim quod et dignum sit tantis sponsae deliciis; et vestras animas ad amorem aedificat sponsi Domini nostri Jesu Christi. Amen.
12.1
SERMO XII. De pretioso unguento pietatis; et de veneratione a subditis erga praelatos suos exhibenda.
12.1
Duo me unguenta vobis tradidisse recordor. unum contritionis, delicta multa complectens; alterum devotionis, multa continens beneficia: ambo salubria, sed non ambo suavia. Primum siquidem pungitivum sentitur, quia movet ad compunctionem amara recordatio peccatorum et dolorem facit, cum sequens mitigatorium sit, divinae bonitatis intuitu consolationem dante, et sedante dolorem. Sed est unguentum, quod ambobus longe antecellit: et hoc appellaverini pietatis, eo quod fiat de necessitatibus pauperum, de anxietatibus oppressorum, de perturbationibus tristium, de culpis delinquentium, et postremo de omnibus quorumlibet miserorum aerumnis, etiamsi fuerint inimici. Despicabiles videntur species istae; sed est super omnia aromata unguentum, quod ex eis conficitur. Sanativum est: beati enim misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Igitur multae miseriae collectae atque oculo pietatis inspectae, ipsae sunt species, ex quibus unguenta optima componuntur sponsae digna uberibus, sponsi sensibus grata. Felix mens, quae talium collectione aromatum sese ditare et impinguare curavit, infundens ea oleo misericordiae, et ardore decoquens charitatis. Quis, putas, est jucundus homo qui miseretur et commodat, pronus compati, subvenire promptus, dare quam accipere beatius judicans: ignoscere facilis, irasci difficilis, ulcisci penitus non acquiescens, et per omnia proximorum aeque ut proprias respiciens necessitates? O quaecunque es anima sic affecta, sic imbuta rore misericordiae, sic affluens 1298 pietatis visceribus, sic te omnibus omnia faciens, sic facta ipsa tibi tanquam vas perditum, ut caeteris praesto ubique semper occurras atque succurras; sic denique mortua tibi, ut vivas omnibus: tu plane tertium optimumque unguentum felix possides, et manus tuae distillaverunt totius suavitatis liquorem. Non exsiccabitur in tempore malo, nec fervor persecutionis ebibet illum: sed semper Deus memor erit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiet.
12.2
Sunt viri divitiarum in civitate Domini virtutum: quaero an apud aliquos haec unguenta inveniantur. Et primus occurrit, sicut ubique solet, mihi Paulus vas electionis, revera vas aromaticum, vas odoriferum, et refertum omni pulvere pigmentario. Christi enim erat bonus odor Deo in omni loco. Multae profecto suavitatis fragrantiam longe lateque spargebat pectus illud, quod sic affecerat sollicitudo omnium Ecclesiarum. Vide enim quales species et qualia aromata coacervaverat sibi. Quotidie, inquit, morior per vestram gloriam; et rursum: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror?. Et multis talibus, quae vobis bene nota sunt, abundabat dives iste in componendis unguentis optimis. Decebat namque primis et purissimis aromatibus redolere ubera, quae Christi membra lactarent, quorum Paulus mater erat pro certo, parturiens semel et iterum, donec Christus formaretur in eis, ac membra capiti suo reformarentur.
12.3
Audi et de alio divite quomodo ad manum habebat electas species, de quibus optima unguenta conficeret. Foris, inquit, non mansit peregrinus. Ostium meum viatori patuit; item: Oculus fui caeco, et pes claudo. Pater eram pauperum, conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam. Si negabam, quod volebant, pauperibus, et oculos viduae exspectare feci. Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea. Si despexi praetereuntem, eo quod non haberet indumentum, et absque operimento pauperem. Si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est. Quanto, putamus, vir iste odore terram resperserat in his operibus? Singula opera singula erant aromata. His propriam repleverat conscientiam, ut fetorem putidae carnis internae suavitatis exhalatione sibi temperaret.

Intertext edge

Open linked passage

Note