Sermones in Cantica canticorum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11258 Seincac
48.1
SERMO XLVIII. De laude reciproca, quae fit inter sponsum et sponsam, et qualiter per umbram Christi intelligatur corpus et fides ejus.
48.1
Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Non bonae filiae quae pungunt. Attende pessimum germen ejus cui maledictum est, terrae nostrae. Cum, inquit, 1432 colueris eam, spinas et tribulos germinabit tibi. Donec ergo in carne est anima, inter spinas profecto versatur; et necesse est ut patiatur inquietudines tentationum tribulationumque aculeos. Quod si lilium est ipsa juxta sponsi verbum, videat quam vigilem sollicitamque esse oporteat super custodia sui, septa undique spinis, hinc inde aculeos intendentibus. Nec enim vel levissimam spinae sustinet ullatenus punctionem floris teneritudo, sed mox ut modice premitur, perforatur. Sentis quam merito necessarieque hortetur nos propheta servire Domino in timore; et item Apostolus, cum timore nihilominus et tremore nostram ipsorum operari salutem? Tenebant nimirum proprio experimento hujus sententiae veritatem, utpote amici sponsi, qui minime prorsus ambigerent, et ad suas animas pertinere quod dicitur: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Denique unus eorum: Conversus sum, ait, in aerumna mea, dum configitur spina. Bene confixus, qui conversus exinde est. Bene pungeris, si compungeris. Multi cum sentiunt poenam, corrigunt culpam; et talis dicere potest: Conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina. Spina culpa est, spina poena est, spina falsus frater, spina vicimus est malus.
48.2
Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. O candens lilium! o tener et delicate flos! increduli et subversores sunt tecum: vide quomodo caute ambules inter spinas. Plenus est mundus spinis: in terra sunt, in aere sunt, in carne tua sunt. Versari in his et minime laedi, divinae potentiae est, non virtutis tuae. Sed confidite, inquit, quia ego vici mundum. Etsi igitur undique tibi intendi prospicias tribulationum, tanquam tribulorum, aculeos; non turbetur cor tuum neque formidet, sciens quia tribulatio operatur patientiam, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit. Considera lilia agri, quomodo inter spinas vigent et nitent. Si fenum quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic custodit, quanto magis amicam et sponsam suam charissimam? Denique custodit Dominus omnes diligentes se. Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Non mediocris titulus profecto virtutis inter pravos vivere bonum, et inter malignantes innocentiae retinere candorem et morum lenitatem: magis autem si his qui oderunt pacem pacificum et amicum ipsis te exhibeas inimicis. Id plane tibi similitudinem datam de lilio jure quodam proprietatis specialiter vindicabit, quod ipsas utique pungentes se spinas candore proprio illustrare et venustare non cessat. An non proinde lilium tibi videtur implere quodam modo Evangelii perfectionem, qua orare jubemur pro calumniantibus et persequentibus nos, benefacere his qui oderunt nos? Ergo et tu fac similiter, et erit anima tua amica Domini, et laudabit te de te, dicens quia sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.
48.3
Sequitur: Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Reddit sponsa praeconii vicem commendanti se sponso, a quo laudari est laudabilem fieri, et quem laudare intelligere et admirari laudabilem. Et sicut ex eminenti flore figurata a sponso laus ejus est, ita e regione et ex excellenti ligno ipsa illius singularem gloriam eminentiamque demonstrat. Movet tamen me de ligno hoc, quod non tantae esse excellentiae videatur, quantae aliqua caeterorum: et ideo minus digne assumi in opus similitudinis, utpote quod non sufficiat laudis vicem implere. Sicut malus inter ligna silvarum, sic delectus meus inter filios. Denique nec sponsa magni aestimasse videtur, quae hoc in lignis silvarum tantum efferre curavit, nimirum sterilibus, nec fructus humano victui aptos ferentibus. Cur ergo omissis melioribus et nobilioribus lignis, hujus mediocritas arboris adducta in medium est ad formandum sponsi praeconium? Itane ad mensuram 1433 laudem recipere debuit, qui ad mensuram Spiritum non accepit? Hoc nempe data de illa arbore similitudo facit, ut videatur habere superiorem, qui parem non habet. Quid dicemus ad haec? Fateor, parva laus, quoniam parvi laus. Non enim hoc loco praedicatur magnus Dominus et laudabilis nimis, sed parvus Dominus et amabilis nimis, parvulus utique, qui natus est nobis.
48.4
Ergo non majestas attollitur hic, sed commendatur humilitas; digneque ac rationabiliter quod infirmum et stultum est Dei, hominum fortitudini et sapientiae antefertur. Ipsi sunt namque ligna silvestria et infructuosa, quoniam, secundum Prophetam, omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Una inter ligna silvarum Dominus Jesus arbor faciens fructum, secundum hominem sane, etsi praelatus hominibus, sed ab angelis minoratus. Miro etenim modo et angelis sese factus caro subjecit, et angelos sibi manens Deus subjecto retinuit. Denique: Videbitis, inquit, angelos ascendentes et descendentes super Filium hominis: quod in uno eodemque homine Christo Jesu et infirmitatem foveant, et stupeant majestatem. Quia ergo sponsae id dulcius, quod se imminuit, sapit; libentius attollit gratiam, praefert misericordiam, stupet dignationem. Libuit proinde hominem inter homines admirari, non inter angelos Deum, tanquam malus inter ligna excellit silvarum, et non plane inter hortorum plantaria. Nec putat minui laudes, ubi de consideratione infirmitatis pietatis bonitas exaltatur. Quo enim juxta aliquid a laudibus temperat, eo item juxta aliquid magis laudat, minus prosequens gloriam dignitatis, ut gratia dignationis emineat. Sicut ergo Apostolus quod stultum et infirmum est Dei sapientius fortiusque dicit esse hominibus, sed non angelis; et sicut Propheta speciosum praedicat forma prae filiis hominum( Psal. XLIV, 3), et non prae angelis; sic ista certe in eodem spiritu loquens, sub typo fructiferae arboris silvestriumque lignorum hoc loco efferre voluit Hominem Deum super omnem gratiam hominum, non autem super excellentiam angelorum.
48.5
Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Et bene inter filios; quia cum esset unicus Patris sui, multos illi et absque invidia filios acquirere studuit, quos non confunditur vocare fratres, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Jure autem praeponitur universis adoptatis per gratiam is qui per naturam filius est. Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Merito sicut malus, qui instar fructiferae arboris et umbram refrigerii habet, et fert fructum optimum. An non vere fructiferum lignum, cujus flores fructus honoris et honestatis? Denique lignum vitae est apprehendentibus eum. Non comparabuntur huic omnia ligna silvarum, quia, etsi sint arbores pulchrae et magnae, quae opem ferre videantur orando, ministrando, docendo, exemplis juvando, solus tamen Dei Sapientia Christus lignum est vitae, solus panis vivus qui de coelo descendit, et dat vitam mundo.
48.6
Ideo ait: Sub umbra ejus quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo. Merito ejus desideraverat umbram, de quo et refrigerium esset et refectionem pariter acceptura. Nam caetera quidem silvarum ligna, etsi umbram solatii habent, sed non vitae refectionem, non fructus perpetuos salutis. Unus est enim vitae auctor, unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, qui dicit sponsae suae: Salus tua ego sum. Non Moyses, inquit, dedit vobis panem hunc de coelo, sed Pater meus dat vobis panem de coelo verum. Propterea ergo Christi potissimum desideraverat umbram, quod solus sit qui non solum ab aestu refrigerat vitiorum, sed et replet delectatione virtutum. Sub umbra ejus quem desideraveram sedi. Umbra ejus, caro ejus; umbra ejus, fides. Mariae obumbravit proprii Filii caro; mihi, Domini fides. Quanquam et mihi quoque quomodo non obumbrat caro, qui in mysterio 1434 manduco eam? Et sancta nihilominus Virgo fidei et ipsa experta est umbram, cui dictum est: Et beata quae credidisti. Sub umbra ejus quem desideraveram sedi. Et propheta: Spiritus, inquit, ante faciem nostram Christus Dominus; in umbra ejus vivemus inter gentes. In umbra in gentibus, in luce cum angelis. In umbra sumus, quandiu per fidem ambulamus, et non per speciem; et ideo justus in umbra, qui ex fide vivit. At qui vivit ex intellectu, beatus est; quia non in umbra jam, sed in lumine. Justus erat David, et ex fide vivebat, cum dicebat Deo: Da mihi intellectum, ut discam mandata tua, et vivam; sciens successurum fidei intellectum, intellectui revelandum lumen vitae, et luminis vitam. Prius est venire ad umbram, et ita ad id cujus umbra est pertransire, quoniam, nisi credideritis, ait, non intelligetis.
48.7
Vides fidem et vitam esse, et vitae umbram. Nam e regione vita in deliciis agens, quoniam non est ex fide, et mors est, et umbra mortis. Quae enim, inquit, vidua in deliciis est, vivens mortua est. Denique sapientia carnis mors est.. Sed et mortis est umbra, illius scilicet quae cruciat in aeternum. Sedimus et nos aliquando in tenebrosis et umbra mortis, carnaliter conversantes, et non ex fide viventes; mortui jam quidem justitiae, a morte vero secunda paulo minus absorbendi. Quantum etenim umbra prope est corpori cujus est umbra, tantum pro certo vita illa nostra inferno appropinquavit. Denique: Nisi quia Dominus adjuvit me, inquit, paulo minus habitasset in inferno anima mea. Nunc autem de umbra mortis ad vitae transivimus umbram; magis autem translati sumus de morte ad vitam, in Christi umbra viventes, si tamen viventes, et non mortui. Nec enim, reor, continuo, ut quis in umbra ejus fuerit, quod vivat in ea, quia non plane omnis qui fidem habet ex fide vivit. Nam fides sine operibus mortua est; nec potest dare vitam, quam minime ipsa habuerit. Ideo propheta cum dixisset: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus, non contentus fuit sequi et dicere: In umbra ejus sumus; sed; in umbra, inquit, ejus vivimus inter gentes. Et tu ergo vide ut vivas exemplo prophetae in umbra ejus, ut quandoque et regnes in lumine ejus. Nec enim tantum umbram habet, habet et lucem. Ipse per carnem umbra est fidei, ipse intelligentiae lumen per Spiritum. Et caro est enim, et spiritus. Caro, in carne manentibus; spiritus, ante faciem nostram, id est in futuro; si tamen quae retro sunt obliviscentes, ad ea quae ante sunt nosmetipsos extendimus, quo pervenientes experiamur de verbo quod dixit: Caro non prodest quidquam, spiritus est qui vivificat. Nec ignoro quod in carne adhuc manens quis dixerit: Et si cognovimus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus. At hoc ille: nos vero qui nondum in paradisum, nondum ad tertium coelum rapui meruimus, Christi interim carne pascamur, mysteria veneremur, exempla sectemur, fidem servemus; et vivimus profecto in umbra.
48.8
In umbra ejus quem desideraveram sedi. Fortassis felicius aliquid ista expertam se gloriatur in eo, quod se in umbra dicit: non, ut propheta, vivere, sed sedisse. Sedere enim quiescere est. Plus est autem quiescere in umbra quam vivere, sicut vivere plus est quam tantummodo esse in ea. Igitur quod est commune multorum propheta assumens sibi: In umbra ejus vivimus, inquit; sponsa vero habens praerogativam, etiam quod sub ea singulariter sederit, gloriatur. Non enim ut ille pluraliter: Vivimus; ita et haec: Sedimus dixit; sed singulariter, sedi, ut agnoscas praerogativam. Ubi itaque nos cum labore vivimus, qui conscii peccatorum sub timore servimus, ibi haec devota et amans suaviter requiescit. Denique timor poenam habet, amor suavitatem. Unde ait: Et fructus ejus dulcis gutturi meo; gustum contemplationis significans, quem obtinuerat per amorem suaviter sublevata. At istud in umbra, quia per speculum et in aenigmate. Erit cum declinaverint umbrae crescente lumine, imo penitus disparuerint, et subintrabit sicut perspicua, ita et 1435 perpetua visio; eritque non modo suavitas gutturi, sed et satietas ventri; sine fastidio tamen. Sub umbra ejus quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo. Nos quoque ubi sponsa pausat, pausemus pariter, de sumpto gustu patremfamilias glorificantes, qui nos ad tales epulas invitavit, sponsum Ecclesiae Jesum Christum Dominum nostrum, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.