Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones in Cantica canticorum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11258 Seincac
55.1
SERMO LV. Qualiter homo per veram poenitentiam potest evadere judicium Dei.
55.1
Similis est dilectus meus capreae hinnuloque cervorum. Ex praecedenti versiculo pendet. Quem enim salientem et properantem modo descripserat, consequenter comparat capreae hinnuloque cervorum. Apte quidem, quod hoc genus animantium cursu velox, et saltu agile sit. Porro sermo de sponso est, et sermo sponsus est. Et Propheta dicit de Deo quia velociter currit sermo ejus; sane congruens huic loco, ubi sponsus, qui sermo Dei est, saliens transiliensque describitur, similis proinde factus capreae hinnuloque cervorum. Et haec ratio similitudinis. Adde tamen, ne nulla similitudinis ipsius vel anima proportiuncula vacet, quia caprea quidem non modo cursus pernicitate, sed et acumine visus eminet. Quod utique proprie illam respicit narrationis partem, qua sponsus, non solum saliens, sed et transiliens apparere refertur; quia nisi acuto et perspicaci intuitu non posset omnino, praesertim inter currendum, discernere in quos salire, et quos transilire deberet. Alioquin poterat sufficere, ad designandam festinantis velocitatem, de solo hinnulo comparatio; is quippe rapidiori se ferre noscitur cursu. Nunc vero quoniam sponsus iste, etsi ardenter amans, cursim ruere in dilectae videatur amplexus, nihilominus tamen gressus, vel potius saltus suos prudenti consideratione dirigere novit, cautus ubi oporteat figere pedem: oportuit profecto cum hinnulo etiam de caprea similitudinem dari, quatenus et per illum desiderium salvantis, et per hanc eligentis exprimeretur judicium. Christus nempe justus et misericors, salvator et judex: et quia amat, vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire; et quia judicat, novit qui sunt ejus, et ipse scit quos elegit a principio.
55.2
Igitur duo haec bona sponsi, misericordiam scilicet et judicium, in his duobus animantibus commendata a Spiritu sancto nobis interim sentiamus, ut in 1456 testimonium integritatis et perfectionis fidei nostrae, nos quoque Prophetam imitantes, misericordiam et judicium cantemus Domino. Ego autem non dubito, et alia de horum natura ab his quidem, qui talium curiosi et gnari sunt, posse monstrari, quae sponso aptari utiliter et congruenter queant: sed haec, ut arbitror, sufficere possunt ad dandam rationem adductae similitudinis. Pulchre tamen Spiritus sanctus non de cervo, sed de hinnulo cervorum similitudinem dedit, in quo et Patrum fecit mentionem, e quibus Christus secundum carnem, et infantiae meminit Salvatoris. Ut hinnulus quippe apparuit parvulus qui natus est nobis. Verum tu qui adventum desideras Salvatoris, time scrutinium judicis, time oculos capreae, time illum qui per prophetam dicit: Et erit in die illa, et ego scrutabor Jerusalem in lucernis. Acuto visu est; nihil inscrutatum relinquet oculus ejus. Scrutabitur renes et corda, ipsaque cogitatio hominis confitebitur ilii. Quid tutum in Babylone, si Jerusalem manet scrutinium? Puto enim hoc loco prophetam Jerusalem nomine designasse illos, qui in hoc saeculo vitam ducunt religiosam, mores supernae illius Jerusalem conversatione honesta et ordinata pro viribus imitantes; et non veluti hi, qui de Babylone sunt, vitam in perturbatione vitiorum, scelerumque confusione vastantes. Denique illorum peccata manifesta sunt, praecedentia ad judicium, et non egent scrutinio, sed supplicio. Mea autem, qui videor monachus et Jerosolymita, peccata certe occulta sunt, nomine et habitu monachi adumbrata: et idcirco necesse erit subtili ea investigari discussione, et quasi admotis lucernis de tenebris in lucem prodi.
55.3
Possumus afferre aliquid et de psalmo ad confirmandum id quod dicitur de scrutanda Jerusalem. Ait namque sub persona Domini: Cum accepero tempus, ego justitias judicabo. Vias justorum, ni fallor, et actus eorum discussurum se examinaturum dicit. Verendum valde cum ad hoc ventum fuerit, ne sub tam subtili examine multae nostrae justitiae, ut putantur, peccata appareant. Unum est tamen, si nosmetipsos dijudicaverimus, non utique judicabimur. Bonum judicium, quod me illi districto divinoque judicio subducit et abscondit. Prorsus horreo incidere in manus Dei viventis; voto vultui irae judicatus praesentari, non judicandus. Spiritualis homo omnia dijudicat, et ipse a nemine judicatur. Judicabo proinde mala mea, judicabo et bona. Mala melioriribus curabo corrigere actibus, diluere lacrymis, punire jejuniis, caeterisque sanctae laboribus disciplinae. In bonis de me humiliter sentiam, et, juxta praeceptum Domini, servum me inutilem reputabo, qui quod facere debui, tantum feci. Dabo operam nec lolia pro granis, nec paleas cum granis offerre. Scrutabor ego vias meas et studia mea, quo is qui scrutaturus est Jerusalem in lucernis, nihil inscrutatum in me sive indiscussum inveniat. Neque enim judicaturus est bis in idipsum.
55.4
Quis mihi det ita ad liquidum prosequi et persequi universa delicta mea, ut nullo oporteat vereri oculos capreae, in nullo ad lumen contingat erubescere lucernarum? Et nunc videor, sed non video: praesto est oculus cui omnia patent, etsi non patet ipse. Erit quando cognoscam, sicut et cognitus eum: at nunc quidem cognosco ex parte non tamen ex parte; cognitus, sed ex toto. Vereor aspectum exploratoris illius, qui post parietem stat. Hoc enim Scriptura addit de illo, quem pro acumine visus capreae assimilavit: En ipse stat, inquit, post parietem, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. De quo suo loco videbimus. Hunc ergo vereor occultum occultorum exploratorem. Sponsa nihil veretur, quia nihil sibi conscia est. Quid denique vereatur, amica, columba, formosa? Nempe subinde habes: En dilectus meus, inquit, loquitur mihi. Nihil non loquitur; et ideo formido aspectum, quoniam non habeo testimonium. Tu quid audis de te, o sponsa? Quid tibi loquitur dilectus tuus? Surge, 1457 inquit, propera, amica mea, columba mea, formosa mea. Verum hoc quoque alteri servabo principio, nec brevitate arctabo ea quae diligentiam desiderantia sunt; ne forte et de hoc reus inveniar, si quominus vos inveniamini in hac parte aedificati ad intelligentiam et amorem sponsi Ecclesiae Jesu Christi Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note