Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones in Cantica canticorum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11258 Seincac
57.1
SERMO LVII. De visitationibus Domini observandis; quibus indiciis vel signis eae deprehendi possint.
57.1
En dilectus meus loquitur mihi. Videte processus gratiae, et dignationis divinae advertite gradus. Attendite sponsae devotionem atque solertiam, quam vigili utique oculo sponsi observat adventum, ct deinceps ipsius omnia diligentius intuetur. Venit ille, accelerat, appropiat, adest, respicit, alloquitur; et nihil horum momentorum sponsae industriam effugit, anticipative notitiam. Venit in angelis, accelerat in patriarchis, appropiat in prophetis, adest in carne, respicit in miraculis, alloquitur in apostolis. Vel sic: Venit affectu et studio miserendi, accelerat subveniendi zelo, appropiat humiliando semetipsum, adest praesentibus, prospicit in futuros, loquitur docens et suadens de regno Dei. Sic ergo est adventus sponsi. Benedictiones et divitiae salutis cum eo, et universa quae de ipso sunt affluunt deliciis, redundantia certe jucundis ac salutaribus sacramentis. Porro quae amat, vigilat et observat. Et beata, quam Dominus invenerit vigilantem. Non transibit illam, nec praeteribit ab ea, sed stabit et loquetur ei, loqueturque amatoria: loquetur siquidem ut dilectus. Sic quippe habes: En dilectus meus loquitur mihi. Bene dilectus, qui venit amatoria locuturus, non autem increpatoria.
57.2
Neque enim de illis est, qui a Domino merito arguuntur, quod faciem coeli dijudicare nossent, tempus 1460 vero adventus ejus minime cognovissent. Haec namque tam solers, et prudens, ac bene vigilans, et venientem a longe prospexit, et salientem pro festinatione advertit, et transilientem superbos, ut humili sibi per humilitatem propinquaret, vigilantissime observavit; et demum cum jam staret, et occultaret se post parietem, nihilominus praesentem agnovit, sed et respicientem per fenestras cancellosque persensit; et nunc pro remuneratione tantae devotionis et religiosae sollicitudinis loquentem audit. Sane enim si respexisset, et minime locutus fuisset, suspectus poterat esse ille respectus, ne forte magis indignationis foret, quam dilectionis. Denique respexit Petrum, et non fecit ei verbum: et ideo fortassis flevit ille, quod respiciens se, tacuerit. Haec autem, quoniam post aspectum meruit et affatum, non modo non flet, sed et gloriatur prae laetitia clamans, En dilectus meus loquitur mihi. Vides intuitum Domini, cum in se semper maneat idem, non tamen ejusdem semper efficaciae esse; sed conformari meritis singulorum quos respicit, et aliis quidem incutere metum, aliis vero magis consolationem et securitatem afferre. Denique respicit terram, et facit eam tremere, cum e regione respexerit Mariam, et infuderit gratiam. Respexit, ait, humilitatem ancillae suae; ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Non sunt haec verba plorantis aut trepidantis, sed gaudentis. Respexit similiter hoc loco sponsam, et nec tremuit illa, nec flevit ad instar Petri, quia non sapiebat terram, sicut ille; dedit vero laetitiam in corde ejus, affatu testificans, quo eam respexerit affectu.
57.3
Denique verba quae loquitur, audi quam non indignantis sint, sed amantis. Sequitur: Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea. Felix conscientia, quae de se ista meretur audire! Quis, putas, in nobis est adeo vigilans et observans tempus visitationis suae, sponsumque adventantem ita per singula ejus momenta diligenter explorans, ut cum venerit et pulsaverit, confestim aperiat ei? Non enim sic ista de Ecclesia referuntur, ut non singuli nos, qui simul Ecclesia sumus, participare his ejus benedictionibus debeamus. Etenim in hoc generaliter omnes atque indifferenter vocati sumus, ut benedictiones haereditate possideamus. Unde et audebat dicere ad Dominum quidem: Haereditate acquisivi testimonia tua in aeternum, quia exsultatio cordis mei sunt; illa, puto, haereditate, qua se esse praesumebat filium patris sui, qui est in coelis. Porro si filium, et haeredem; haeredem Dei, cohaeredem autem Christi. Magnam vero rem gloriatur se acquisivisse haereditate ista, testimonia Domini. Utinam ego de me vel unum meruerim tenere testimonium Domini! quia is non in uno, sed in multis exsultat testimoniis. Denique ait iterum: In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis. Et revera quid divitiae salutis, quid deliciae cordis, quid animae vera et cauta securitas, nisi Domini attestationes? Non enim, inquit, qui se ipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat.
57.4
Utquid nos hactenus adhuc fraudamur commendationibus seu attestationibus his divinis, et paterna haereditate privamur? Quasi minime et nos voluntarie genuerit verbo veritatis, sic in nullo nos meminimus ab illo taliter commendatos, nec ulla de nobis assecutos testimonia ejus. Ubi est quod Apostolus dicit, quia ipse Spiritus Dei testimonium perhibet spiritui nostro, quod filii Dei sumus. Quomodo filii, si expertes haereditatis? Arguit nos pro certo negligentiae et incuriae ipsa inopia nostra. Nam si quis nostrum integre et perfecte, juxta verbum Sapientis, cor suum tradat ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecetur, simulque votis omnibus studeat secundum Isaiam prophetam parare vias Domini, rectas facere semitas Dei sui, cui cum Propheta sit dicere: Oculi mei semper ad Dominum; et quia providebam Dominum in conspectu meo semper: nonne hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo 1461 salutari suo? Visitabitur profecto frequenter, nec unquam ignorabit tempus visitationis suae, quantumlibet is qui in spiritu visitat, clandestinus veniat et furtivus, utpote verecundus amator. Adhuc ergo longe agentem bene vigilans anima sobria mente prospiciet, et deinceps universa comperiet, quae in dilecti adventu sponsam tam solerter, quam signanter advertisse monstravimus quia ipse ait: Qui mane vigilaverint ad me, invenient me. Nam et desiderium festinantis agnoscet: et quando prope, et quando praesto jam erit, continuo sentiet; sed et respicientis se oculum, quasi solis radium per fenestras et rimas parietis subeuntem, beato oculo cernet: et demum audiet voces exsultationis et amoris, appellata amica, columba, formosa.
57.5
Quis sapiens et intelliget haec, ita ut ea etiam digne ab invicem distinguere, et designare singula queat, ac definire ad intelligentiam aliorum? Si a me illud speratur, ego ea mallem ab experto audire, et qui assuetus sit et exercitatus in talibus. At quoniam quisque qui hujusmodi est, verecunde magis silentio abscondere eligit quod silentio percipit, et servare secretum suum sibi, id sibi tutius arbitratur: dico ego, cui ex officio loqui est, nec tacere licet, quidquid illud est quod de hujusmodi vel proprio, vel alieno teneo experimento, et quod facile experiri plures queunt, sane altiora relinquens apprehendere illa valentibus. Si igitur admonitus fuero, vel foris ab homine vel intus a Spiritu, de tuenda justitia et servanda aequitate; istiusmodi salutaris suasio erit mihi profecto praenuntia imminentis adventus sponsi, et praeparatio quaedam ad digne suscipiendum supernum visitatorem, Propheta id mihi indicante, dicendo quia justitia ante eum ambulabit; et item loquitur Deo sic: Justitia et judicium, inquit, praeparatio sedis tuae Nihilominus vero spes eadem arridebit, si sermo insonuerit de humilitate vel patientia, seu etiam de fraterna charitate et obedientia deferenda praelatis; maxime autem de sectanda sanctimonia et pace, et cordis puritate quaerenda, quoniam quidem Scriptura ait: Domum Domini decet sanctitudo; et: Factus est in pace locus ejus; et: Mundi corde Deum videbunt. Quidquid itaque sive de his, sive de aliis quibuslibet virtutibus suggestum animo fuerit, significatio, ut dixi, erit mihi, visitationem Domini virtutum imminere animae meae.
57.6
Sed et si corripuerit me justus in misericordia, et increpaverit me, idipsum sentiam, sciens quia aemulatio justi et benevolentia iter faciunt ei qui ascendit super occasum. Bonus occasus, cum ad correptionem justi stat homo, et corruit vitium, et Dominus ascendit super illud, conculcans hoc pedibus, et conterens ne resurgat. Non ergo contemnenda increpatio justi, quae ruina peccati, cordis sanitas est, nec non et Dei via ad animam. Sed nec ullus omnino sermo, qui aedificet ad pietatem, ad virtutes, ad mores optimos, negligenter est audiendus; quoniam et illic iter quo ostenditur salutare Dei. Quod si sermo gratus venit et placitus[ alias, placidus], quatenus pulso fastidio cum desiderio audiatur, jam non modo venire Sponsus, sed et accelerare, id est cum desiderio venire, credendus est. Illius namque desiderium tuum creat; et quod tu ejus properas sermonem admittere, inde est quod ipse festinat intrare; non enim nos eum, sed ipse, inquit, prior dilexit nos. Jam si etiam ignitum eloquium sentis, atque ex eo conscientiam uri in recordatione peccati; recordare tunc de quo Scriptura dicit, quia ignis ante ipsum praecedet( Psal. XCV, 3), et ipsum prope esse non dubites. Denique juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde.
57.7
Si vero non solum compungeris in sermone illo, sed et converteris totus ad Dominum, jurans et statuens custodire judicia justitiae ejus, etiam adesse ipsum jam noveris, praesertim si te inardescere sentias amore ejus. Etenim utrumque de illo legis, et ignem videlicet ante ipsum praecedere, et ipsum nihilominus ignem esse. Moyses siquidem de illo dicit quia ignis consumens est. Differunt autem, quod is qui praemittitur ignis ardorem habet, sed non amorem: coquens, 1462 sed non excoquens, movens, nec promovens. Tantum ad excitandum praemittitur et praeparandum, simulque ad commonendum quid ex te sis, quo dulcius sapiat postmodum quod ex Deo mox eris. At vero ignis qui Deus est, consumit quidem, sed non affligit, ardet suaviter, desolatur feliciter. Est enim vere carbo desolatorius, sed qui sic in vitia exerceat vim ignis, ut in anima vicem exhibeat unctionis. Ergo in virtute qua immutaris, et in amore quo inflammaris, Dominum praesentem intellige. Nam dextera Domini facit virtutem. Non autem fit haec mutatio dexterae Excelsi, nisi in fervore spiritus, et in charitate non ficta, ita ut dicat qui hujusmodi est: Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescit ignis.
57.8
Porro hoc igne consumpta omni labe peccati, et rubigine vitiorum, si jam emundata ac senerata conscientia sequatur subita quaedam atque insolita latitudo mentis, et infusio luminis illumiuantis intellectum vel ad scientiam Scripturarum, vel ad mysteriorum notitiam, quorum alterum propter nos oblectandos, alterum propter aedificandos proximos reor dari; oculus respicientis procul dubio est iste, educens quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum tanquam meridiem, juxta illud prophetae Isaiae: Orietur, inquit, tanquam sol lux tua, etc. Sed sane non per ostia aperta, sed per angusta foramina is tantae claritatis radius se infundet, stante adhuc duntaxat hoc ruinoso pariete corporis. Erras si aliter speras, ad quantamcunque cordis proficias puritatem, cum ille praecipuus contemplator dicat: Videmus nunc per speculum et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem.
57.9
Post hunc tantae dignationis ac miserationis respectum, sequitur vox blande et leniter divinam insinuans voluntatem, quae non est aliud quam ipse amor, qui otiosus esse non potest, de his quae Dei sunt sollicitans et suadens. Denique audit sponsa, ut surgat et properet, haud dubium quin ad animarum lucra. Hoc siquidem vera et casta contemplatio habet, ut mentem quam divino igne vehementer succenderit, tanto interdum repleat zelo et desiderio acquirendi Deo qui eum similiter diligant, ut otium contemplationis pro studio praedicationis libentissime intermittat: et rursum potita votis, aliquatenus in hac parte tanto ardentius redeat in idipsum, quanto se fructuosius intermisisse meminerit; et item sumpto contemplationis gustu, valentius ad conquirenda lucra solita alacritate recurrat. Caeterum inter has vicissitudines plerumque mens fluctuat, metuens, et vehementer exaestuans, ne forte alteri horum, dum suis affectionibus hinc inde distrahitur, plus justo inhaereat; et sic in utrolibet vel ad modicum a divina deviet voluntate. Et fortasse tale aliquid sanctus Job patiebatur, cum diceret: Si dormiero, dico, quando consurgam? et rursum exspectabo vesperam: hoc est: Et quietus, neglecti operis; et occupatus, perturbatae nihilominus quietis me arguo. Vides virum sanctum inter fructum operis, et somnum contemplationis graviter aestuare: et in bonis licet semper versantem, semper tamen quasi de malis poenitentiam agere, et Dei cum gemitu momentis singulis inquirere voluntatem. Unicum quippe in hujusmodi remedium seu refugium oratio est, et frequens gemitus ad Deum; ut quid, quando, et quatenus nos facere velit, assidue nobis demonstrare dignetur. Habes, ut ego opinor, tria haec, id est praedicationem, orationem, contemplationem, in tribus commendata et designata vocabulis. Etenim merito amica dicitur, quae sponsi lucra studiose ac fideliter praedicando, consulendo, ministrando conquirit. Merito columba, quae nihilominus pro suis delictis in oratione gemens et supplicans, divinam sibi non cessat conciliare misericordiam. Merito quoque formosa, quae coelesti desiderio fulgens, supernae contemplationis decorem se induit, horis duntaxat, quibus commode et opportune id potest.
57.10.1
Sed et illud vide, si valeat coaptari huic triplici 1463 unius animae bono; de tribus videlicet personis illis in domo una commanentibus, amicis utique Salvatoris, et admodum familiaribus ei. Martham loquor ministrantem, et Mariam vacantem, et Lazarum quasi gementem sub lapide, et resurrectionis gratiam flagitantem. Haec dicta sunt pro eo quod sponsa describitur adeo solers et pervigil in observando semitas sponsi, ut minime eam latere possit, quando, et in quanta festinatione ad se veniat sed et quando longe, et quando prope, et quando praesens sit, nulla subitatione praeoccupari valeat ut ignoret: et quia proinde meruerit, non solum respici misericorditer, sed et dignanter laetificari amoris vocibus, et gaudere gaudio propter vocem sponsi.
57.10.2
11, Nos quoque ad haec, quamvis audacter, adjecimus, quod quaevis etiam de nobis anima, si similiter vigilet, simliter et salutabitur ut amica, consolabitur ut columba, amplexabitur ut formosa. Perfectus omnis reputabitur, in cujus anima tria haec congruenter atque opportune concurrere videbuntur, ut et gemere pro se, et exsultare in Deo noverit, simul et proximorum utilitatibus potens sit subvenire; placens Deo, cautus sibi, utilis suis. Sed ad haec quis idoneus? Utinam ipsa in universis nobis, etsi non tota in singulis, saltem singula in diversis, sicut hodie haberi videntur, longis reserventur temporibus! Habemus siquidem Martham, tanquam Salvatoris amicam, in his qui exteriora fideliter administrant. Habemus et Lazarum, tanquam columbam gementem, novitios utique, qui nuper peccatis mortui, pro recentibus adhuc plagis laborant in gemitu suo sub timore judicii; et sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum nemo est memor amplius, sic se non putant reputari, donec ad Christi jussionem sublato pondere timoris, tanquam prementis lapidis mole, respirare in spem veniae possint. Habemus quoque Mariam contemplantem in illis, qui processu longioris temporis, cooperante gratia Dei, in aliquid melius et laetius proficere potuerunt; quando jam de indulgentia praesumentes, non tam versare intra se solliciti sunt tristem imaginem peccatorum, quam certe in lege Dei meditari die ac nocte insatiabiliter delectantur; interdum etiam revelata facie gloriam sponsi cum ineffabili gaudio speculantes, in eamdem imaginem transformantur de claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu. Jam ad quid sponsam surgere et properare hortetur is, qui paulo ante defensare visus est eam, ne dormiens suscitaretur, alio sermone videbimus. Adsit ipse, ut et hujus nobis sacramenti rationem aperire dignetur, sponsus Ecclesiae Jesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note