Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones in Cantica canticorum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11258 Seincac
61.1
SERMO LXI. Quomodo Ecclesia reperit divitias divinae misericordiae in foraminibus vulnerum Christi, et de fortitudine martyrum quam a Christo receperunt.
61.1
Surge, amica mea, sponsa mea, et veni. Commendat sponsus multam dilectionem suam iterando amoris voces. Nam iteratio affectionis expressio est: et quod rursum ad laborem vinearum sollicitat dilectam, ostendit quam sit de animarum salute sollicitus. Nam vineas animas esse jam audistis. Non immoremur supervacue in his quae dicta sunt. Videte sequentia. Sponsam tamen nusquam, ut memini, 1475 in toto hoc opere aperte adhuc nominarat, nisi modo cum ad vineas itur, cum vino charitatis appropinquatur. Quae cum venerit et perfecta fuerit, faciet spirituale conjugium; et erunt duo, non in carne una, sed in uno spiritu, dicente Apostolo: Qui adhaeret Deo, unus spiritus est.
61.2
Sequitur: Columba mea in foraminibus petrae, in cavernis maceriae, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis. Amat et pergit amatoria loqui. Columbam denuo blandiendo vocat; suam dicit, et sibi asserit propriam: quodque ipse rogari obnixius ab illa solebat, ipsius nunc versa vice et conspectum postulat, et colloquium. Agit ut sponsus; sed ut verecundus, publicum erubescit, decernitque frui deliciis suis in loco sequestri, utique in foraminibus petrae, et in cavernis maceriae. Puta ergo sic dicere sponsum: Ne timeas, amica, quasi haec, ad quam te hortamur, opera vinearum negotium amoris impedire seu interrumpere habeat. Erit certe et aliquis usus in ea ad id quod pariter optamus. Vineae sane macerias habent, et hae diversoria grata verecundis. Hic litteralis lusus. Quidni dixerim lusum? Quid enim serium habet haec litterae series? Ne auditu quidem dignum quod foris sonat, si non intus adjuvet Spiritus infirmitatem intelligentiae nostrae. Ne ergo remaneamus foris, ne et turpium, quod absit! amorum videamur lenocinia recensere, afferte pudicas aures ad sermonem qui in manibus est de amore; et cum ipsos cogitatis amantes, non virum et feminam, sed Verbum et animam sentiatis oportet. Et si Christum et Ecclesiam dixero, idem est; nisi quod Ecclesiae nomine non una anima, sed multarum unitas, vel potius unanimitas designatur. Nec sane foramina petrae, aut cavernas maceriae, latebras putetis operantium iniquitatem, ne qua prorsus suspicio subeat de operibus tenebrarum.
61.3
Alius hunc locum ita exposuit, foramina petrae vulnera Christi interpretans. Recte omnino; nam petra Christus. Bona foramina, quae fidem astruunt resurrectionis et Christi divinitatem. Dominus meus, inquit, et Deus meus. Unde hoc reportatum oraculum, nisi ex foraminibus petrae? In his passer invenit sibi domum, et turtur nidum, ubi reponat pullos suos; in his se columba tutatur, et circumvolitantem intrepida intuetur accipitrem. Et ideo ait: Columba mea in foraminibus petrae. Vox columbae, In petra exaltavit me; et item: Statuit, inquit, supra petram pedes meos. Vir sapiens aedificat domum suam supra petram, quod ibi nec ventorum formidet injurias, nec inundationum. Quid non boni in petra? In petra exaltatus, in petra securus, in petra firmiter sto. Securus ab hoste, fortis a casu; et hoc quoniam exaltatus a terra. Anceps est enim et caducum, terrenum omne. Conversatio nostra in coelis sit, et nec cadere, nec dejici formidamus. In coelis petra, in illa firmitas atque securitas est. Petra refugium herinaciis. Et revera ubi tuta firmaque infirmis securitas et requies, nisi in vulneribus Salvatoris? Tanto illic securior habito, quanto ille potentior est ad salvandum. Fremit mundus, premit corpus, diabolus insidiatur: non cado; fundatus enim sum supra firmam petram. Peccavi peccatum grande: turbabitur conscientia, sed non perturbabitur, quoniam vulnerum Domini recordabor. Nempe vulneratus est propter iniquitates nostras. Quid tam ad mortem, quod non Christi morte solvatur? Si ergo in mentem venerit tam potens tamque efficax medicamentum, nulla jam possum morbi malignitate terreri.
61.4
Et ideo liquet errasse illum qui ait: Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear. Nisi quod non erat de membris Christi, nec pertinebat ad eum de Christi merito, ut suum praesumeret, suum diceret quod illius esset; tanquam rem capitis membrum. 1476 Ego vero fidenter quod ex me mihi deest usurpo mihi ex visceribus Domini, quoniam misericordia affluunt; nec desunt foramina, per quae effluant. Foderunt manus ejus et pedes, latusque lancea foraverunt: et per has rimas licet mihi sugere mel de petra, oleumque de saxo durissimo; id est, gustare et videre quoniam suavis est Dominus. Cogitabat cogitationes pacis, et ego nesciebam. Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? At clavis reserans, clavus penetrans factus est mihi, ut videam voluntatem Domini. Quidni videam per foramen? Clamat clavus, clamat vulnus, quod vere Deus sit in Christo mundum reconcilians sibi. Ferrum pertransiit animam ejus, et appropinquavit cor illius, ut non jam non sciat compati infirmitatibus meis. Patet arcanum cordis per foramina corporis; patet magnum illud pietatis sacramentum, patent viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto. Quidni viscera per vulnera pateant? In quo enim clarius quam in vulneribus tuis eluxisset, quod tu, Domine, suavis et mitis, et multae misericordiae? Majorem enim miserationem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro addictis morti et damnatis.
61.5
Meum proinde meritum, miseratio Domini. Non plane sum meriti inops, quandiu ille miserationum non fuerit. Quod si misericordiae Domini multae, multus nihilominus ego in meritis sum. Quid enim si multorum sim mihi conscius delictorum? Nempe ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia. Et si misericordiae Domini ab aeterno et usque in aeternum, ego quoque misericordias Domini in aeternum cantabo. Nunquid justitias meas? Domine, memorabor justitiae tuae solius. Ipsa est enim et mea; nempe factus es mihi tu justitia a Deo. Nunquid mihi verendum, ne non una ambobus sufficiat? Non est pallium breve, quod, secundum prophetam, non possit operire duos. Justitia tua, justitia in aeternum. Quid longius aeternitate? Et te pariter et me operiet largiter larga et aeterna justitia. Et in me quidem operit multitudinem peccatorum; in te autem, Domine, quid nisi pietatis thesauros, divitias bonitatis? Hae in foraminibus petrae repositae mihi. Quam magna multitudo dulcedinis tuae in illis, opertae quidem, sed in his qui pereunt! Utquid enim sanctum detur canibus, vel margaritae porcis? Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum, etiam et apertis foraminibus introduxit in sancta. Quanta in his multitudo dulcedinis, plenitudo gratiae, perfectioque virtutum!
61.6
Ibo mihi ad illa sic referta cellaria, atque ad admonitionem prophetae relinquam civitates, et habitabo in petra. Ero quasi columba nidificans in summo ore foraminis, ut cum Moyse positus in foramine petrae, transeunte Domino, merear saltem posteriora ejus prospicere. Nam faciem stantis, id est incommutabilis claritatem, quis videat, nisi qui introduci jam meruit, non in sancta, sed in sancta sanctorum? Nec vilis tamen aut contemnenda posteriorum contemplatio. Contemnat Herodes; ego tanto magis non contemno, quanto magis contemptibilem se ostendit Herodi. Habent etiam aliquid et posteriora Domini quod videre delectet. Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et relinquat post se benedictionem? Erit cum ostendet faciem suam, et salvi erimus. Sed interim praeveniat nos in benedictionibus dulcedinis, illis utique quas post se relinquere consuevit. Nunc dignationis suae posteriora demonstret, alias in gloria dignitatis faciem suam demonstraturus. Sublimis in regno, sed suavis in cruce. In hac me visione praeveniat, in illa adimpleat. Adimplebis me, ait, laetitia cum vultu tuo. Utraque visio salutaris, utraque suavis; sed illa in sublimitate, ista in humilitate; illa in splendore, haec in pallore est. 1477
61.7
Denique inquit, Et posteriora dorsi ejus in pallore auri. Quomodo non in morte pallescat? Sed melius pallens aurum quam fulgens aurichalcum, et quod stultum est Dei sapientius est hominibus. Aurum Verbum, aurum Sapientia est. Hoc aurum semetipsum decoloravit, abscondens formam Dei, et formam servi praetendens. Decoloravit et Ecclesiam, quae ait: Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Ergo et posteriora ipsius in pallore auri, quae fuscum non erubuit crucis, ustionem passionis non horruit, livorem vulnerum non refugit. Etiam complacet sibi in illis, et optat novissima sua fore horum similia. Idcirco denique audit: Columba mea in foraminibus petrae, quod in Christi vulneribus tota devotione versetur, et jugi meditatione demoretur in illis. Inde martyrii tolerantia, inde illi magna fiducia apud Deum altissimum. Non est quod vereatur martyr exsanguem lividamque levare ad eum faciem, cujus livore sanatus est, gloriosam repraesentare similitudinem mortis ejus, utique in pallore auri. Quid vereatur cui etiam a Domino dicitur: Ostende mihi faciem tuam? Ad quid? Ut mihi videtur, se magis ostendere vult. Ita est: videri vult, non videre. Quid enim ille non videt? Non est ei opus ut quis se ostendat, a quo nil non videtur, nec si se abscondat. Vult ergo videri, vult benignus dux devoti militis vultum et oculos in sua sustolli vulnera, ut illius ex hoc animum erigat, et exemplo sui reddat ad tolerandum fortiorem.
61.8
Enimvero non sentiet sua, dum illius vulnera intuebitur. Stat martyr tripudians et triumphans, toto licet lacero corpore; et rimante latera ferro, non modo fortiter, sed et alacriter sacrum e carne sua circumspicit ebullire cruorem. Ubi ergo tunc anima martyris? Nempe in tuto, nempe in petra, nempe in visceribus Jesu, vulneribus nimirum patentibus ad introeundum. Si in suis esset visceribus, scrutans ea ferrum profecto sentiret; dolorem non ferret, succumberet, et negaret. Nunc autem in petra habitans, quid mirum si in modum petrae duruerit? Sed neque hoc mirum, si exsul a corpore dolores non sentiat corporis. Neque hoc facit stupor, sed amor. Submittitur enim sensus, non amittitur. Nec deest dolor, sed superatur, sed contemnitur. Ergo ex petra martyris fortitudo, inde plane potens ad bibendum- calicem Domini. Et calix hic inebrians quam praeclarus est! Praeclarus, inquam, atque jucundus non minus imperatori spectanti, quam militi triumphanti. Gaudium etenim Domini, fortitudo nostra. Quidni gaudeat ad vocem fortissimae confessionis? Denique et requirit eam cum desiderio: Sonet, inquiens, vox tua in auribus meis. Nec cunctabitur rependere vicem secundum suam promissionem: continuo ut se confessus fuerit coram hominibus, confitebitur et ipse eum coram Patre suo. Rumpamus sermonem, nec enim potest finiri modo; ne sit sine modo, si cuncta quae adhuc ex proposito capitulo restant, uno isto velimus sermone complecti. Ergo quod superest servemus principio alteri, ut de nostro sane et verbo et modo gaudeat sponsus Ecclesiae Jesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen

Intertext edge

Open linked passage

Note