Sermones in Cantica canticorum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11258 Seincac
68.1
SERMO LXVIII. Quomodo sponsus Christus intendit sponsae Ecclesiae, et haec illi; et de cura, quam habet Deus de electis. Item de merito et fiducia Ecclesiae.
68.1
Audite jam quod heri distulimus, audite gaudium meum quod sensi. Et vestrum est: audite gaudentes. In uno verbo sponsae sensi hoc, et quasi odoratus abscondi, eo vobis hodie festivius exhibendum, quo tempestivius. Sponsa locuta est, et dixit sponsum intendere sibi. Quae est sponsa, et quis est sponsus? Hic Deus noster est: et illa, si audeo dicere, nos sumus, cum reliqua quidem multitudine captivorum, quos ipse novit. Gaudeamus: gloria nostra haec est; nos sumus in quos intendit Deus. Quanta tamen disparitas. Quid terrigenae et filii hominum coram illo? Secundum prophetam, sic sunt, quasi non sint, et quasi nihilum et inane reputati sunt ei. Quid sibi ergo vult ista inter tam dispares comparatio? Aut illa in immensum gloriatur, aut is in immensum amat. Quam admirabile est, quod illius intentionem ista sibi quasi propriam vindicat, dicens: Dilectus meus mihi? Nec eo contenta tamen, pergit amplius gloriari, respondere se illi quasi ex aequo, morem gerere, rependere vicem. Sequitur enim: Et ego illi. Insolens verbum, et ego illi. Nec minus insolens, dilectus meus mihi: nisi quod utroque insolentius utrumque simul.
68.2
O quid audet cor purum, et conscientia bona, et fides non ficta! Mihi, inquit, intendit. Itane huic intenta est illa majestas, cui gubernatio pariter et administratio universitatis incumbit; et cura saeculorum ad sola transfertur negotia, imo otia amoris et desiderii hujus? Ita plane. Ipsa est enim Ecclesia electorum, de quibus Apostolus: Omnia, inquit, propter electos. Et cui dubium, quod gratia et misericordia Dei sit in sanctos ejus, et respectus in electos illius? Ergo providentiam caeteris creaturis non negamus: curam sponsa vindicat sibi. Nunquid de bobus[ manuscripti, bubus] cura est Deo? Nec dubium quin idem possimus dicere de equis, de camelis, de elephantis, et de cunctis bestiis terrae: similiter et de piscibus maris, et volatilibus coeli; postremo de omni re quae est super terram, solis sane exceptis, quibus dicitur: Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. 1505 Annon tibi videtur veluti his verbis dictum, Intendite illi, quia ipse intendit vobis? Et observa apostolum Petrum( ejus enim verba sunt) si non et ipse verborum sponsae observaverit ordinem. Nempe non ait: Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, ut sit ipsi cura de vobis; sed, quia ipsi cura est de vobis: aperte proinde monstrans, Ecclesia sanctorum non modo quam dilecta, sed et quod prius dilecta fuerit.
68.3
Constat ad eam non pertinere de verbo, quod de bobus dixit Apostolus: nam curam illius habet qui dilexit illam, et semetipsum dedit pro illa. Nonne haec est ovis illa errans, cujus cura etiam supernorum curae gregum praelata est? Denique illis expositis, pastor descendit ad istam, quaesivit diligenter, inventam non reduxit, sed revexit: nova cum illa et de illa intulit coelis festa gaudiorum, populis angelorum invitatis ad solemnitatem. Quid ergo? propriis humeris dignatus est eam reportare; et curam illius non habebit? Ideo non confunditur dicere: Dominus sollicitus est mei. Nec se existimat errare, cum item dicit: Dominus retribuet pro me; et si quid est aliud, quod curam Dei circa ipsam significare videatur. Inde est quod Dominum sabaoth dilectum suum dicit, et eum qui cum tranquillitate judicat omnia, sibi intendere gloriatur. Quidni glorietur? Audivit illum dicentem sibi: Nunquid mater potest oblivisci, ut non misereatur filio uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. Denique oculi Domini super justos. Et quid sponsa, nisi congregatio justorum? Quid ipsa, nisi generatio quaerentium Dominum, quaerentium faciem sponsi? Non enim ille intendit huic, et non ista illi. Propterea utrumque ponit, dicens: Ille mihi, et ego illi. Ille mihi, quia benignus et misericors est; ego illi, quia non sum ingrata. Ille mihi gratiam ex gratia, ego illi gratiam pro gratia; ille meae liberationi, ego illius honori; ille saluti meae, ego illius voluntati; ille mihi, et non alteri, quoniam una sum columba ejus; ego illi, et non alteri: nec enim audio vocem alienorum; nec enim acquiesco dicentibus mihi: Ecce hic est Christus; aut: Ecce illic est. Haec Ecclesia.
68.4
Quid singulus quisque nostrum? putamusne in nobis quempiam esse, cui aptari queat quod dicitur? Quid dixi, in nobis? Ego autem et de quovis intra Ecclesiam constituto si quis hoc quaerat, non omnino reprehendendum censuerim. Nec enim una unius ratio est, atque multorum. Denique non propter animam unam, sed propter multas in unam Ecclesiam colligendas, in unicam astringendas sponsam, Deus tam multa et fecit et pertulit, cum operatus est salutem in medio terrae. Charissima illa est una uni, non adhaerens alteri sponso, non cedens alteri sponsae. Quid ista non audeat apud tam ambitiosum amatorem? Quid non ab illo speret, qui se quaesivit e coelo, vocavit a finibus terrae? Nec modo quaesivit, sed acquisivit. Adde et de modo acquisitionis in sanguine acquisitoris. Alias vero, ut assolet, propterea magis praesumit, quoniam prospiciens in futurum non ignorat quod Dominus se opus habet. Quaeris ad quid? Ad videndum in bonitate electorum suorum, ad laetandum in laetitia gentis suae, ut laudetur cum haereditate sua. Nec parum hoc opus existimes: nullum, dico tibi, remanebit opus perfectum, si hoc nutarit. Nonne de statu et consummatione Ecclesiae finis omnium pendet? Tolle hanc, et frustra inferior ista creatura revelationem filiorum Dei exspectat. Tolle hanc, et neque patriarchae, neque prophetae aliqui consummabuntur, cum Paulus asserat, Deum ita providisse pro nobis, ne sine nobis consummarentur. Tolle hanc et ipsa sanctorum angelorum pro imperfectione sui numeri gloria claudicabit, nec Dei civitas de sui integritate gaudebit.
68.5
Unde ergo implebitur propositum Dei, et mysterium voluntatis ejus, magnumque illud pietatis sacramentum? Unde postremo dabis mihi infantes et lactentes, quorum, ex ore laudem suam perficiat Deus? Coelum non habet infantes, habet Ecclesia, quibus et 1506 dicit: Lac vobis potum dedi, non escam. Et hi ad laudem quasi complendam a Propheta invitantur, dicente: Laudate, pueri, Dominum. Tu putas Deum nostrum totam habiturum suae gloriae laudem, donec veniant qui in conspectu angelorum psallant sibi: Laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti, annis quibus vidimus mala? Hoc genus laetitiae coeli nescierunt, nisi per Ecclesiae filios; hoc nemo unquam laetatur, qui nunquam non laetatur. Opportune post tristitiam gaudium subit, post laborem quies, post naufragium portus. Placet cunctis securitas, sed ei magis qui timuit. Jucunda omnibus, lux, sed evadenti de potestate tenebrarum jucundior. Transisse de morte ad vitam, vitae gratiam duplicat. Pars mea haec in coelesti convivio, et seorsum ab ipsis spiritibus beatis. Audeo dicere expertem meae beatitudinis ipsam beatam vitam, nisi si dignetur fateri, quod per charitatem ea in me fruitur, et per me. Aliquid sane videtur etiam perfectioni illi accessisse ex me, neque hoc parum. Denique gaudent angeli ad poenitentiam peccatoris. Quod si deliciae angelorum lacrymae meae, quid deliciae? Omne opus ipsorum laudare Deum: sed deest laudi, si desint qui dicant: Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium.
68.6
Felix proinde in sua universitate Ecclesia, cujus omnis gloriatio impar est causae, non pro his tantum quae illi jam facta sunt, sed pro his quoque quae de illa adhuc oportet fieri. Nam et de meritis quid sollicita sit, cui de proposito Dei firmior suppetit securiorque gloriandi ratio? Non potest se ipsum negare Deus, neque non facere quae jam fecit, ut scriptum est, qui fecit quae futura sunt. Faciet, faciet, nec deerit suo proposito Deus. Sic non est quod jam quaeras, quibus meritis speremus bona, praesertim cum audias apud prophetam: Non propter vos, sed propter me ego faciam, dicit Dominus. Sufficit ad meritum scire, quod non sufficiant merita. Sed, ut ad meritum satis est de meritis non praesumere, sic carere meritis satis ad judicium est. Porro infantium renatorum neminem carere meritis, sed Christi habere merita. Quibus se tamen indignos reddunt, si sua jungere non nequiverint, sed neglexerint. Quod quidem periculum jam adultae aetatis est. Merita proinde habere cures; habita, data noveris; fructum speraveris, Dei misericordiam: et omne periculum evasisti paupertatis, ingratitudinis, praesumptionis. Perniciosa paupertas, penuria meritorum; praesumptio autem spiritus, fallaces divitiae. Et ideo divitias et paupertas ne dederis mihi, Domine, ait Sapiens. Felix Ecclesia, cui nec merita sine praesumptione, nec praesumptio absque meritis deest. Habet unde praesumat, sed non merita: habet merita, sed ad promerendum, non ad praesumendum. Ipsum non praesumere, nonne promereri est? Ergo eo praesumit securius, quo non praesumit: et non est quod confundatur in verbo gloriae, cui multa materies gloriandi. Misericordiae Domini multae, et veritas ejus manens in aeternum.
68.7
Quidni glorietur secura, in cujus testimonium gloriae, misericordia et veritas obviaverunt sibi? Sive dicat: Dilectus meus mihi; sive igitur dicat Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi; sive etiam: Dominus sollicitus est mei; vel si quae sunt ejusmodi voces aliae atque aliae, quae divinum quemdam affectum ac singularem favorem erga aliquid similiter exprimere videantur: nihil horum a se alienum putabit, cui ratio praesumendi Domini constitutio est, praesertim cum non alteram videat sponsam, alteramve Ecclesiam, cui possint fieri quae non possunt non fieri. Ergo de Ecclesia patet, quod in nullo illa omnia sibi aptare verebitur. De una anima quaeritur etiam, si sit spiritualis et sancta, liceatne illi ullo modo audere in talibus. Neque enim praerogativas omnes unius illius catholicae multitudinis, ob quam omnia fiunt, una de multitudine arrogabit sibi, quantalibet emineat sanctitate. Et ideo difficilius, ut sentio ego, invenietur 1507, si tamen invenietur, quomodo possit licere. Unde necessarium reor, alio istud sermone tentari, nec modo ingredi vias scrupulosae disputationis, quarum adhuc exitum ignoramus, nisi prius super verbo abscondito oratum fuerit ad eum, qui aperit, et nemo claudit, sponsum Ecclesiae Jesum Christum Dominum nostrum, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen