Bernerus Humolariensis964-982
De translatione corporis S. Hunegundis apud Viromanduos
Viro 2.1
Choose a text
More by Bernerus Humolariensis
—
9526 Detrcos2
2.1
PROLOGUS AUCTORIS.
2.1
Magnalia divinae pietatis, quibus omnipotens Deus merita justorum propalare dignatur, dum fideli devotione mens humana scrutatur, a sui torporis ignavia erigitur animus; et quia ejusdem conditionis qua et ipse subsistit, fuisse conspicit quos miratur, quibus nulla meritorum praerogativa, sed sola divini muneris gratia, tanta virtutum insigni superna concessit clementia, ad haec promerenda fidem excitat, spem roborat, atque circa divini cultus exercitia ad bene agendum forti annisu exerit brachia; tantoque fidentius prorumpit ad fortia, quanto gloriosius perspicit sexum fragiliorem clara signorum luce splendentem. Aggrediamur ergo modis qualibus valemus quaedam perspicua narrare miracula, quae Dominus in beatissimae virginis suae Hunegundis translatione dignatus est demonstrare. Utile quidem duximus, quatenus lucidiorem reddamus hujus descriptionis textum, ut hujus officii nomina personarum, causas rerum, annorum numerum simul etiam seriem temporum intimemus, sicque fit, ut personarum gravitas levitatis notam abjiciat, certissimae rationis causa temeritatis maculam diluat; finitus annorum numerus aliquid nobis in eodem numero mysticum innuat, temporum quoque series miraculorum gloriam augeat.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).