Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/berno-augiae-divitis978-1048" aria-label="More works by Berno Augiae Divitis">
—
⋯
Original / primary: 9929 Episto239
11.1
EPISTOLA XI. AD FRIDERICUM. Cur Cassianus collator a tam multis reprehendatur, etc.
11.1
Suus suo, BERN. FRIDERICO, ut verae pacis diviti, cum misericordia et veritate semper osculanti bonum quo non praestantius.
11.2
Ignis ille perpetuus, de quo legislatori a Domino praecipitur ut nunquam de altari deficiat, in ara cordis tui jugiter flagrat, ex quo thymiama devotae orationis suave adoletur. Cujus ego, inter caeteros amicitiae tuae viros, odore attractus, etiam si volo, immemor tui esse nequeo, praesertim cum tui verba sapientis, juxta illud Salomonis, sint apud me quasi clavi in altum defixi, quorum ego vel memoria ipse recreor. Igitur dum praesenti anno Coloniae convenissemus, ibique dulcis quaedam de sacra Scriptura inter nos habita esset collatio, subito quaestionem intulisti, cur Cassianus, qui de institutione monachorum multa composuit utilia, idem reperiatur qui praecipue ejusdem reprehensor esse videatur[ apogr. reprehensores esse videantur]. Ades ergo, animadvertens quae dico.
11.3
Cassiodorus, ex senatore monachus, vir in divinis et humanis litteris eruditus, cum psalmi sexagesimi noni primum versum, qui sic incipit: Deus in adjutorium meum intende, exposuisset, adjunxit:« Sed, non sequendus in omnibus generaliter, hunc locum facundissimus Cassianus, in decima collatione plurima de ejusdem versus hujus utilitate edisserens, tanto honore concelebrat, ut, quidquid monachi assumpserint sine hujus versiculi trina iteratione non inchoent.» Item in alio opere ad monasterii sui fratres:« Cassianum, inquit, presbyterum, qui conscripsit de institutione fidelium monachorum, sedulo legite, libenter audite, qui inter initia ipsa sancti propositi octo principalia vitia dicit esse fugienda.» Et paulo post:« Qui tamen de libero arbitrio a beato Prospero jure culpatus est. Unde monemus ut, in talibus rebus excedentem, sub cautela legere debeatis. Cujus dicta Victor Martyritanus[ Cod. Mataritanus] Afer episcopus, ita Domino juvante, purgavit, et quae minus erant addidit, ut ei rerum istarum palma merito conferatur.»
11.4
Qui a tribus reprehenditur, quorum testimoniis errasse convincitur, dum Cassiodorus dicit eumdem non in omnibus sequendum, et beatum Prosperum jure de libero arbitrio eum culpasse affirmat, et Victorem episcopum ejus dicta purgasse collaudat. Et quantum a quibus vel unde reprehenderetur, hoc est: de libero arbitrio jam aliquatenus audisti. Nunc ubi locorum in scripturis suis haereticus ille error lateat, charitas vestra diligenter advertat.
11.5
In libro ipsius, qui praetitulatur De protectione Dei, introducit idem Cassianus quemdam Chaeremonem nomine, de gratia et libero arbitrio disputantem, cujus per omnia se probasse ac suscepisse ostendit sententiam. Ubi ab eo loco, in quo dicit: Adest igitur nobis inseparabiliter semper divina protectio, usque ad ejusdem pene collationis finem, a veritatis linea exorbitare videtur, dum alterno quodam sensu ex sacra Scriptura adversa sibi quaedam colligit, ex quibus, generali omnium fidelium divisione habita, affirmare contendit quod alii sint quos Deus per gratiam salvet, alii quos natura per liberum arbitrium justificet. Unde de Deo infert:« Qui cum in nobis ortum quemdam bonae voluntatis inspexerit, illuminat eam confestim atque confortat, et incitat ad salutem, incrementum tribuens ei, quam vel ipse plantavit, vel nostro conatu viderit evenisse, etc.»
11.6
Si vero objicis nil jam reprehensionis in illo reperiri posse, eo quod supra diximus, auctore episcopo eumdem emendatum fuisse Cassiodoro teste, noveris illum emendatum penes nos minime haberi; sicut nec ipse Cassiodorus tunc temporis habuit quando haec scripsit. Unde et dicit:« Quem, librum videlicet, inter alios de Africae partibus cito nobis credimus esse dirigendum. Sed vos, inquit, charissimi fratres, Deo juvante eas partes legite quas salubriter cognoscitur ille laudasse,» nisi forte tu illum habeas, in quo, inter odoriferas suavium sententiarum rosas, spinas errorum inveniri non metuas; nec illud Virgilianum ibi putes auribus admittendum:... fugite, o pueri, latet anguis in herba.
11.7
Verum ne fastidium lectori videamur ingerere, si omnia hujusmodi falsitatis dogmata in hac epistolari brevitate volumus detegere, praecipue cum contra easdem haereticae pravitatis ineptias Dei gratiam impugnare nitentes liber exstet catholicus a beato saepe jam dicto Prospero editus, libet pauca de multis ejusdem gratiae divinae defensoris verba ponere, ut clareat ex adverso quis horum merito ferat palmam ex hoc certaminis campo.
11.8
Postquam enim doctor praedictus in catholica acie constitutus, inimicum gratiae Dei sacrae Scripturae armatura expugnavit, murumque infidelitatis fidei ariete contrivit, ante finem libri sic ait:« Necessarium nunc sane aestimo, ante conclusionem voluminis, ea quae ostendimus non congruere catholicae veritati breviter conjunctimque digerere, ut quae interjectis responsionibus nostris possunt recordationem legentis effugere, fidelius simul decursa recolantur.»
11.9
A. Prima ergo diffinitione dictum est( PROSPER),« non solum actuum, verum etiam cogitationum bonarum ex Deo esse principium, qui nobis et initia sanctae voluntatis inspirat, et virtutem atque operationem eorum quae recte cupimus tribuit peragendi. Omne enim datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum; qui et incipit quae bona sunt, et exsequitur et consummat in nobis.» Quod et nos valde amplectimur catholicumque esse profitemur.
11.10
B. Secunda diffinitione dictum est:« Adest igitur inseparabiliter nobis divina protectio, tantaque est erga creaturam pietas Creatoris, ut non solum comitetur eam, sed etiam praecedat jugiter providentia. Quam expertus Propheta confitetur, dicens: Deus meus, misericordia ejus praeveniet me. Qui, cum in nobis ortum quemdam bonae voluntatis inspexerit, illuminat eam atque confortat, et incitat ad salutem, incrementum tribuens ei, quam vel ipse plantavit, vel nostro conatu viderit emersisse.» Jam hic a praemissa diffinitione descenditur, et quod totum gratiae fuerat datum, ex parte nunc libero arbitrio deputatur.
11.11
C. Tertia diffinitione dictum est:« Nisi quod in his omnibus et gratia Dei et libertas declaratur arbitrii, quia etiam interdum suis motibus homo ad virtutum possit extendi appetitus, semper vero a Domino indigeat adjuvari. Nec enim cum voluerit quis, sanitate perfruitur, aut de aegritudinis morbo per arbitrii sui desiderium liberatur.» Quasi medicus noster non etiam hoc donet morbidis ut veram desiderent sanitatem.
11.12
A. Quarta diffinitione dictum est:« Ut autem evidentius clareat, etiam per naturae bonum, quod beneficio Creatoris indultum est, nonnunquam bonarum voluntatum prodire principia, quae tamen, nisi a Domino dirigantur, ad consummationem virtutum pervenire non possunt, Apostolus testatus est dicens: Velle adjacet mihi, perficere autem bonum non possum.» Quasi Apostolus ex naturali affectu, et non ex gratiae bono, bonam habeat voluntatem, qui profitetur ex Deo sibi esse sufficientiam cogitandi.
11.13
Quinta diffinitione dictum est:« Et ita sunt haec quodammodo indiscrete permista atque confusa, ut quid ex quo pendeat inter multos magna quaestione volvatur, id est, utrum, quia initium bonae voluntatis praebuerimus, misereatur nostri Deus; an, quia Deus miseretur, consequamur bonae voluntatis initium. Multi enim haec singula credentes ac justo amplius asserentes variis sibique contrariis sunt erroribus involuti. Si enim dixerimus nostrum esse bonae principium voluntatis, quid fuit in persecutore Paulo, quid in publicano Matthaeo, quorum unus cruore ac suppliciis innocentum, alius violentiis ac rapinis publicis incubans attrahitur ad salutem? Sin vero pro gratia Dei semper inspirari bonae voluntatis principia dixerimus, quid de Zachaei fide, quid de illius pietate in cruce latronis dicemus, qui, desiderio suo vim quamdam regnis coelestibus inferentes, specialia vocationis monita praevenerunt?» In errore esse dicitur et is qui ex gratia nasci bonam voluntatem, et is qui dicit gratiam ex bona pendere voluntate; et tamen utraque sententia suscipienda decernitur, dum unius in Paulo et Matthaeo, alterius in Zachaeo et latrone forma praefigitur.
11.14
Sexta diffinitione dictum est:« Haec ergo duo, id est gratia vel liberum arbitrium, sibi quidem invicem videntur adversa; sed utraque concordant et utramque nos pariter debere suscipere pietatis ratione colligimus, ne, unum horum homini subtrahentes, ecclesiasticae fidei regulam excessisse videamur.» Quasi ita utrumque recipiendum sit ut in aliis hominibus voluntas gratiam, in aliis gratia praeveniat voluntatem; et non ita ut in omnibus voluntas gratiam subsequatur: quoniam, secundum ipsos, si aufertur liberum arbitrium, cum gratia praevenitur, aufertur gratia, cum libero arbitrio praevenitur.
11.15
Septima diffinitione dictum est:« Concepit ergo Adam post praevaricationem, quam non habuerat, scientiam mali; boni vero scientiam, quam acceperat, non amisit:» Cum utrumque sit falsum, quia et a quanto malo Adam cavere deberet, Deo monente praedidicit, et in quanto bono esset constitutus, dum diabolo credidit, oblitus est. Sicut autem pessima scientia mali est malum esse, ita pessima ignorantia boni est bonum non esse.
11.16
Octava diffinitione dictum est:« Unde cavendum nobis est ne ita ad Deum omnia sanctorum merita referamus, ut nil, nisi quod malum est, humanae naturae ascribamus.» Quasi natura ante gratiam non sit in damnatione, non sit in caecitate, non sit in vulnere, aut non gratis justificati sint, quorum inde sunt merita, unde justitia.
11.17
Nona diffinitione dictum est:« Dubitari ergo non potest inesse omni animae naturaliter virtutum semina, beneficio Creatoris inserta. Sed, nisi haec opitulatione Dei fuerint excitata, ad incrementum perfectionis non poterunt pervenire.» Quasi de spiritualibus bonis nihil Adam praevaricando perdiderit, et virtus non, ut habeatur, danda, sed, ut facilius perfectionem apprehendat, hortanda sit.
11.18
Decima diffinitione dictum est:« Quod etiam in Job, probatissimo athleta suo, cum eum diabolus expetisset ad singulare certamen, divinam legimus providisse justitiam. Si enim contra inimicum non sua virtute, sed Dei solius fuisset gratia protegente congressus, et, absque ulla virtute patientiae suae, divina tantum opitulatione suffultus, multiplices illas ac tota inimici crudelitate quaesitas tentationum moles et exitia pertulisset, quomodo non illam calumniosam diabolus, quam prius emiserat, vocem adversus eum justius iterasset: Nunquid Job gratis colit Deum? Nonne tu vallasti eum et universam substantiam ejus per circuitum? Sed aufer manum tuam, id est, sine eum mecum suis viribus decertare, nisi in faciem tuam benedixerit tibi. Sed cum nullam hujuscemodi querimoniam calumniosus hostis post conflictum audeat iterare, non Dei, sed illius se victum viribus confitetur. Licet enim gratia Dei non in totum illi defuisse credenda sit, tantam tentatori tentandi tribuit potestatem, quantam et illum resistendi noverat habere virtutem.» Si Deus scivit tantummodo quod Job posset, non etiam donavit ut posset; testis patientiae ejus, non auxiliator fuit. Et in quo erit necessarium gratiae adjutorium, si humanis solis viribus tanta illa est patrata victoria?
11.19
Undecima diffinitione dictum est de centurionis fide:« Miratur eum Dominus atque cum laudat, cunctisque illis qui ex Israelis populo crediderant praefert, dicens: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel. Nullius enim laudis ac meriti esset, si id in eo Dominus quod ipse donaverat praetulisset.» Impius sensus, qui putat beatiorem esse hominem, cui Deus nil dederit, quam cui universa contulerit.
11.20
Duodecima diffinitione dictum est:« Inde est quod orantes non solum protectorem, sed etiam susceptorem Dominum vocamus. In eo enim quod prior advocat et ignorantes nos atque invitos attrahit ad salutem, protector atque Salvator est. In eo autem quod annitentibus nobis opem ferre, refugientesque suscipere ac munire consuevit, susceptor ac refugium nominatur.» Huic sententiae is potest praebere consensum, qui se a Christo non vult esse salvatum. His itaque diffinitionibus hoc docetur, hoc scribitur, hoc editis disputationibus praedicatur, quod, Adam peccante, anima ejus laesa non fuerit, sanumque in eo manserit unde peccavit: si quidem scientiam boni, quam acceperat, non amiserit, nec potuerint posteri ejus perdere, cujus damnum nec ille pertulerit; inesse autem omni animae naturaliter virtutum semina, beneficio Creatoris inserta, ut possit, qui voluerit, judicio naturali Dei gratiam praevenire et adjutorium ejus, quo facilius ad perfectionem perveniat, promereri: quia nullius sit laudis ac meriti qui donatis bonis, non propriis, adornatur; cavendum quoque esse ne ita ad Deum omnia sanctorum merita referantur quasi per se nil boni possit agere humana natura, cum tanta sit virtutum ejus integritas, ut etiam ipsum diabolum saevitiamque ejus usque ad extrema supplicia sine auxilio Dei valeat dimicare. Hanc autem possibilitatem in omnibus hominibus esse naturaliter, sed non omnes ingeneratis sibi uti velle virtutibus. Tantam autem circa universos homines bonitatem esse Creatoris, ut alii ab eo, quia sponte veniant, suscipiantur laudati; alii autem, quia resistunt, attrahantur inviti, atque ideo volentium susceptor, nolentium vero Salvator sit. Et cum pars Ecclesiae ex gratia, pars autem justificetur arbitrio, gloriosiores sint quos natura provexerit quam quos gratia liberarit, quia ad omne opus bonum tam libera sit voluntas in Adae posteris quam in Adam fuerit ante peccatum.
11.21
Haec interim tibi ad ea quae interrogasti, dilectissime, sufficiant. Caeterum si quid plenius super hoc nosse desideras, ipsum librum beati Prosperi inde compositum lege, et liquido comprobabis Cassianum, virum licet in aliis probatum, in hac parte jure culpatum.
11.22
Nunc igitur ad te, mi praecordialis amor, stylus vertatur, ut, quia in mei pectoris arca diligenter servaris, debito charitatis officio saluteris. Cupio te in omnibus tuimet sollicitum esse, et juxta illud Sapientis teipsum agnoscere. Ecce mundus in maligno positus est. Qui diligit mundum, diligit malignum. Qui diligit malignum, non diligit Deum. Superest igitur ut qui diligit Deum, non diligat mundum. Unde et Joannes admonet dicens: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo. Felix illa conscientia quae mundanae substantiae subsidiis, sine quibus haec praesens vita non ducitur, sic utitur ad usum ut non abutatur ad luxum! Quae puro mentis intuitu captiosa haereticae deceptionis praevidens reticula, diabolica terrae voraginis cavet profunda, sicque hostis callidi insidias, ne latenter irrepant, explorat, ut laqueos ejus evadat, sicut ille qui dicebat: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium; laqueus contritus est, et nos liberati sumus. Adjutorium nostrum in nomine Domini. Cujus adjutorio confisus cum hoste congredere securus, hoc semper volvens in animo, quia corona non nisi certamini debetur legitimo. Unde in rationali pectoris tui sint quatuor ordines lapidum jugiter inclusi, singuli ternis patriarcharum nominibus inscripti, ut, quatuor principalium virtutum excellentia insignitus, sanctae Trinitatis fidem confitearis securus. Sic enim, sanctorum Patrum memoriam, velut quoddam bonorum operum decus, in sanctuario pectoris die noctuque gestando, dignus eris qui de medio fratrum tuorum eligaris, ut sacerdotio coram Deo fungaris. In cujus dignitatis gradu constitutus, semper in ara cordis efficiaris Deo victima salutaris, victima sale sapientiae condita, atque igne Spiritus sancti concremata. De quo igne et sale videtur Dominus in Evangelio dixisse: Omnis enim igne salietur, et omnis victima salietur. Vale.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).