Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/berno-augiae-divitis978-1048" aria-label="More works by Berno Augiae Divitis">
—
⋯
Original / primary: 9929 Episto239
4.1
EPISTOLA IV. AD H. ABBATEM S. SALVATORIS. Profecturus illi valedicit, suorumque ei fratrum necessitates commendat.
4.1
Abbati H., germanae charitatis affectu dulcissime conjuncto, B. dimidium animae suae, seipsum in omni fide.
4.2
Quia ab ipsis pene infantiae vagitibus chara amicitiae soliditate in unum quoddam concrevimus, consequitur ut decus hoc sociale sit inter nos inenodabile. Sic enim cor unum et animam unam in Christo habere valebimus, si, juxta Apostolum, alter alterius onera portamus. Ergo longioris viae, ut bene nosti, iter arrepturus, agere coepi qualiter nec tu remaneres a me insalutatus, nec ego abirem a te indonatus. Quapropter accipe has litterulas, vice amici directas, quae et salutationis ex me officium expleant, et mihi in tantae necessitatis articulo constituto succurrere te commonitum reddant: non quo nunc demum beneficium jungat quos jam olim beneficentia copulaverat, sed, juxta illud Apostoli, ex aequalitate vestra abundantia nostram suppleat inopiam, ut et nostra abundantia vestrae( quando attamen? etsi ita loquimur; divites enim estis) inopiae sit supplementum. Alioquin, ut Tullius ait, nimis exigue est et exiliter ad calculos vocare amicitiam, ut par sit ratio acceptorum et datorum; ditior, inquiens, mihi et affluentior videtur esse vera amicitia, nec observare restricte ne plus reddat quam acceperit. Neque enim verendum est ne quid excidat, aut ne quid in terram defluat, aut ne plus aequo quidem in amicitia jam congeratur. Hujus igitur memor dicti, in omni amicitiae thesauro nihil reperiens, quod mihi quidem pretiosius videtur, meipsum tibi trado in omnibus: quo munere( non) ambigo te potissimum frui velle, ut et ego pari modo te fruar in Domino. Unde inter sacra missarum solemnia orationumque libamina, ut ego tui, tu, rogo, sis memor mei, omnique gregi sancti Salvatoris tibi credito, congruae salutationis verbo ex me praemisso, quo charitatis affectu poteris, me nostrosque omnes commendare curabis. Vale.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).