Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Berno Augiae DivitisEpis 6.1 · 9929-episto239More by Berno Augiae Divitis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/berno-augiae-divitis978-1048" aria-label="More works by Berno Augiae Divitis"> —
⋯
More
Original / primary: 9929 Episto239
6.1
EPISTOLA VI. AD BURCHARDUM ABBATEM. Illi obitum Henrici monachi Augiensis nuntiat.
6.1
Unice dilecto abbati BURCHARDO, B., cuculligerorum meritis extremus, indiscretae fidei pignus.
6.2
Licet apostolica auctoritate de charorum in Christo dormientium( obitu) prohibeamur contristari, pietatis tamen affectus ad dolorem excitat pectus. Sed congruus in utrisque modus est habendus, quatenus de illata mortis conditione sic pietas cogat flere, ut de futura beatae immortalitatis gloria spes conducat ad gaudere. Quod nunc de charissimi fratris nostri Heinrici corporis depositione necessario nobis agendum esse credimus, quandoquidem lacrymis eum ad nos revocare ulterius non possumus, cum utique, si hoc prodesset, solae Domini imprimis pro sui clementia lacrymae sufficere possent. Pro quo etiam omnis pene cohors palatina gemit trahitque suspiria. Quapropter tergantur lacrymae, preces pro ejus requie ad Deum fundantur assiduae. Non sit consolatio abscondita ab oculis nostris; quia ipse qui mortis venas siccavit, et infernum iter fratris dividentem confregit, illum, ut speramus, de medio mortalium ideo eripuit ut morte vitam meliorem commutaret. Ideoque pereunte tristitia succedat laetitia, maxime cum, Salomone teste, melior sit dies mortis die nativitatis: quia nimirum cum peccator moritur; peccare jam desistit justus vero in memoria aeterna erit, et ab auditione mala non timebit
6.3
Hunc igitur, mi praecordialis amor, omnigena te prece deprecor ut, quia nostri amoris mediastinum non tam perdidimus quam ante nos ad Creatorem praemisimus, amodo in germanae charitatis vinculo ligemur arctius; ut non jam duo, sed unum semper vivamus in Christo. Vale.

Intertext edge

Open linked passage

Note