Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/berno-augiae-divitis978-1048" aria-label="More works by Berno Augiae Divitis">
—
⋯
Original / primary: 9929 Episto239
9.1
EPISTOLA IX. AD H. EPISCOPUM. Petit ab eo reliquias S. Ursi Martyris, cujus corpus transferendum esse inaudierat.
9.1
Domno H. antistitum flori, omnigenarumque virtutum decori, B. Dei Matris ac Virginis servus, omneque fraternum Augensis coenobii collegium, summum et indeficiens bonum.
9.2
Si quid inter coelestis aulae milites distare potest, hi nimirum praestare videntur qui per ascensum purpureum ad illud aureum nostri pacifici regis pervenire meruerunt reclinatorium. Hic apostolorum limina teruntur, hinc martyrum suffragia postulantur, populi conveniunt, vota vovent et solvunt ut per vitulos labiorum gratum Deo offerant sacrificium. Et quia illius ferculi media, unde ad superius dictum reclinatorium ascenditur, charitate sunt constrata, merito quisquis ad illud verum esse fidelium tendit, per alium sperare debet quod ipse consequi non valet. Testatur hoc apostolica auctoritas, quae sic praecipiendo dicit: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi; et Jacobus: Orate pro invicem, ut salvemini.
9.3
Si hujusmodi salvatio per hos quorum adhuc corpus corrumpitur et aggravat animam, potest promereri, multo magis Deo auctore ab his salvari( nos) sperandum, quorum animae jam cum Christo in coelesti exsultant gloria, ubi in justorum habitaculis resonat vox exsultationis et salutis. Hujus rei gratia ad te, reverendissime Patrum, credimus has litteras destinare, per quas indubitanter speremus charitatis dona posse impetrare. Respersit namque nos odor dulcis famae qua comperimus vos sancti ac ter quaterque beati martyris Ursi, videlicet patroni vestri,( corpus) velle transferre, quod omnino nobis gaudio sciatis fore. Quapropter te, qui, fidei merito sedisque episcopalis privilegio, tam praeclari officii minister praecipuus digne existis, primum venerantes, deinde cunctos qui piae religionis studio ad id ipsum conveniunt, humillimo cordis affectu salutantes, devoti rogamus et supplices quatenus, pro munere benedictionis, mereamur per vos donari tanti patroni reliquiis.
9.4
Hujus voti si Deo auspice compotes fuerimus, diem etiam passionis, vel si qua ejusdem gesta martyris penes vos habentur, nobis transmitti modis omnibus adoptamus, quatenus nunc apud memoriam beati martyris velut in agro Dominico simul orationum semina jaciamus lacrymantes, ut, per ejus intercessionem, in fine bonorum operum manipulos ad coelestem aream reportare mereamur ovantes. Vale.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).