Bertholdus Constantiensis1030-1088
Annales
Anna 26.43
Choose a text
More by Bertholdus Constantiensis
—
10201 Annale5
26.1
MLXXVII.
26.1
Rex natalem Domini apud Bizantium in Burgundia, uno ibidem vix die commoratus, quomodocumque celebravit. Inde assumpta uxore et filio, nec non toto suorum comitatu et apparatu, ut antea jam deliberatum est, Genovae Rodano transito, Alpes asperrimo vix scandens reptansque itinere, festinus Longobardiam per Taurinensem episcopatum intravit. Indeque collectis undecumque quos potuit, Ticinum perveniens, excommunicatorum quoque turbam episcoporum ad se undique contraxit, et quasi causam illorum defensoria quomodocumque praemuniturus majestate, papam alloquendum non modo ob sui ipsius, set potius ob illorum ab eo perscrutandam tam injuriosi anathematis sententiam, nimis artificiosus ipsis praedixit. Ipsi autem econtra non minimum regi dissuadebant, ne ipsum saltem apostolicum nominaret, quem illi jussu ejus tam sancte abjuratum omnino projecerint, et quem una rite damnatum sub anathematis censura a corpore aecclesiae perpetuo dimembrarent. Attamen ne optimatum regni Teutonicorum placitum et ipse pseudorex ex toto temerarius annullaret, et ob id illorum offensam justissime incurreret, quoniam quidem illum tam inevitabilis necessitatis constringeret articulus, ipsi ad tempus cedere et morigerari dignum aestimabant; deinceps vero, post hanc scilicet dispensatoriam et tam sibi necessariam illius allocutionem toto nisu simul cum ipsis industrius intentissime elaboraret, quomodo se et totum regnum a tam sacrilego homine funditus liberaret; sin autem, tam versutissima apostolicae almae nominationis et hereticae usurpationis illius vecordia et majestate sese procul dubio regno, honore, partimque vita ipsa, privandum non ignoraret, nec non omnes, qui invictissimi cum ipso in mortem et in perniciem ire semper parati fuerint, similiter perituros et damnandos minime dubitaret.
26.2
Postquam autem legati regis pariterque regni optimatum a papa dimissi repatriare coeperunt, ipse confestim animam suam pro ovibus suis dare promptissimus, ad locum et tempus quae condixerant ad invicem, properanter pervenit, et illic, juxta quod disposuerant, itineris sui ductores desiderantissimus expectavit. Set frustra. Nam postquam Theutonici principes fugam regis tam inopinatam et furtivam ultra Alpes compererant, insidiarum et inpugnationum illius non parum metuentes molimina et incursiones, occurrere neque ducatum condictum exhibere papae, quamvis inviti et nolentes, omnino desiverant. Ita papa apud Canusinum castellum ipsos aliquamdiu exspectavit. Set dum illi tot obstantibus periculis se ad eum nequaquam venire posse ipsi vix remandarent, tunc ipse, quia frustra venerit illuc, moleste nimis ferens, set tamen postea ad Theutonices partes se qualitercumque pro necessitate sanctae aecclesiae pervenire posse non desperans, istic hujusmodi occasione aliquanto tempore morari disposuit. Tunc et ipse regis iter et consiliariorum ejus sibi nec non sanctae aecclesiae non multum prodesse considerans, quippe qui Longobardos, quos rebelles Deo sibique reperit, non parum rebelliores reddiderit, quique Theutonum gentes omnino inter se scismate non modico discordes, quid de tam vecordi homine agerent, mirabiliter irritatas sollicitaverit, et totum undique regnum non mediocriter perturbaverit: totam curam suam, ut virum vere apostolicum oportuit, super Dominum jactavit, die ac nocte precibus lacrimosis institit, quatinus ipse sibi divinitus inspiraret quid de tam grandi negotio ratione synodica rite diffiniendum ordinaret.
26.3
Tandem rex accepto suorum salubri satis consilio, prorsusque deposito priori, quem in papam jam malitioso vecors et odiosus excogitavit studio, interventu et auxilio praecipue domnae Mathildis marchionissae, socrus suae Adelheidae itidem marchionissae, et abbatis Cluniacensis, qui et ipse cum papa nuper ob regis communicationem Romae reconciliatus advenerat, nec non omnium quoscunque suae parti attrahere poterat, papam convenire, eique per omnia subdi, cedere, obedire et consentire proposuit. Eaque intentione, quamquam inter Longobardos qualitercunque dissimulata, praemissis ante se ob adducendos ad se praenominatos interventores nuntiis, ipse ad castellum praedictum paulatim eos subsecutus est. Qui properanter ad condictum locum regi occurrentes, eam causam pro qua convenerant, diu inter se multifario sermone ventilabant, et sollerti consultatione omnimodis secum pensabant; set nescio quos in ea dolosos, simulatorios pollicitationum amfractus suspicioso plurimum exploratu diligenter notaverant, quos papae, hujusmodi causarum ex multo jam tempore et usu cottidiano revera experientissimo, pro simplicibus et satis superque veracibus apportare metuerant. Attamen mox, quia sic necessitas expostulabat, remeantes, quidquid illud fuerit quod fucatum et perfidum aestimabant, totum papae seriatim plenaria veritate enarrabant.
26.4
Hos confestim e vestigio rex subsecutus, ad usque portam castelli praeceps et adhuc inopinatus, et absque responso apostolico ejusque verbo invitatorio, praecipitanter cum suis excommunicatis luctuosus accessit, et pulsando satis, ut ingredi permitteretur obnixe rogitat. Illic laneis indutus, nudis pedibus, frigorosus, usque in diem tertium foris extra castellum cum suis hospitabatur; et ita multis probationum et temptationum scrutinis districtissime examinatus, et obediens quantum ad humanum spectat judicium inventus, christianae communionis et apostolicae reconciliationis gratiam, ut est consuetudo poenitentium, lacrymosus praestolabatur.
26.5
Domnus autem apostolicus, qui tam falli quam fallere cautissimus noluerit, quique regis tot pollicitationibus tanto totiens delusus, verbis illius non facillime crediderit, post multas consultationum sententiosas collationes vix ad hoc pertractus est, ut si jurejurando has, quas sibi nunc pro utilitate et statu sanctae ecclesiae impositurus esset, obedientiae et satisfactionis conditiones aut ipse per se, aut per eos quos sibi nominaret testes, confirmare promptissimus adveniret, et insuper fidem hujus sacramenti in posterum firmisssime observandi in manus interventorum illorum qui praesto fuerant, nec non imperatricis quae necdum aderat, dare et hoc pactum sic foederare consentiret, in christianam tantum communionem eum recipere non recusaret. Rex autem hujusmodi responso a papa recepto, durissimum hoc quod propositum est, et ipse omnesque sui judicabant; verumtamen, cum aliter reconciliari nullatenus posset, vellet nollet, satis moestissimus consensit.
26.6
Tandem vero ne ipse juraret, vix apud papam interventum est; duo autem episcopi, Neapolitanus et Vercellensis, praeter alios familiares ejus qui deinceps jurarent, ad sacramentum pro eo faciendum electi sunt. Qui, ut summam sacramenti memoremus, in hunc modum jurabant: ut videlicet dominus illorum Heinricus, quandocumque ipsi infra annum papa Gregorius constitueret, in concordiam et pacem cum principibus regni aut secundum judicium aut misericordiam illius veniret, et nullam laesionem ipse sive suorum quisquam domno papae aut legatis illius inferrent, in quascunque partes regni ob regimen aecclesiae venirent, nec in captione nec in membrorum suorum truncatione; et, si ab aliquo alio laederentur, ipse, quando primum posset, bona fide illos adjuvaret; et si aliquod impedimentum ipsi obstaret, ut tempus et inducias, quas ipsi domnus papa constitueret, observare nullatenus posset, deinceps cum primum posset, absque mora indilate observare festinaret. Hoc ut praedictum est pacto, introitus et accessus ad papam regi, magno lacrimarum fluore ploranti, caeterisque excommunicatis non parum similiter plorantibus patefiebat. Quid ibi lacrimarum ab utraque parte effunderetur, non facile quis enarraret; ubi domnus papa non minimum pro ovibus quae perierant, Deo requirendis fletu miserabili conquassatus, ipsis ut oportuit humiliter prostratis, et praesumptionis suae pertinaciam confessis, canonicae reconciliationis et apostolicae consolationis idoneos protulit adhortatus, et sic apostolica indulgentia et benedictione reconciliatos et christianae communioni redditos, in ecclesiam introduxit. Dehinc facta pro eis consueta oratione, et in osculo sancto regi et episcopis quinque, Argentino, Bremensi, Lausannensi, Basiliensi, Neapolitano, et caeteris majoribus dignanter salutatis, ipse papa missas fecit, et in loco communionis regi ad se vocato eucharistiam porrexit, quam antea ipsi interdixit. Cujus participatione rex se indignum fore contestans, incommunicatus digreditur. Unde mox apostolicus quasi quoddam indicium impuritatis et quasi testimonium latentis in eo cujuslibet ypocrisis, Spiritu revelante, non imprudenter capiebat, et nequaquam se verborum ejus fidei deinceps totum ex toto credere praesumebat. Demum vero cibo satis decenter praeparato, simul ad eamdem mensam consedebant, sobrio se victu honeste procurabant; et inde cum gratiarum actione surgentes, et non multa praeter maxime necessaria obedientiae promissae, fidei datae, sacramenti non violandi, perfectae poenitentiae, nec non cavendi Longobardorum anathematis commonitoriola, ad invicem sibi colloquentes, rex accepta apostolica licentia et benedictione cum suis inde discessit, praeter episcopos, quos papa jussit illic incarcerari, prout sibi bene complacuit. Insuper pactum sacramenti cujusdam, quod a familiaribus regis papae adhuc persolvendum restiterat, ab eis fiendum exigebatur. Quod ipsi contentiosa quadam discordia longe aliter quam conderetur, pervertere conantes, sese reatu perjurii cito a papa capiendos dum metuerant, ne omnino ipsi jurarent, modis omnibus cavillosi diffugerant. Ex quibus Augustensis episcopus absque licentia noctu inde clandestina fuga non reconciliatus evaserat. Sic in primo pacto, quod ad invicem statuerant, papam artificiose delusum et deceptum, mendaces abierant.
26.7
Ad haec dum apostolicus duos episcopos, Ostiensem et Praenestinum, pro necessitate et regimine sanctae aecclesiae Mediolanum, Ticinum, et in caeteras illarum partium civitates dirigeret, et sic non sine fructu Placentiam proficiscerentur, a Placentino antiepiscopo perjuro et anathematizato capti sunt. Ex quibus Praenestinus paullo post dimittitur, Ostiensis in quoddam castellum incarceratus transmittitur. Ubi cum aliquandiu in vinculis teneretur, et rex cum suis avaritiae lucris quolibet artificiosus ingenio insistere niteretur, cui solummodo papa in itinere Longobardico servitium necessarium abeis, canonice autem illorum omnino devitanda communione sumendum vix licentiam dedit, sacramenti quod fecerat pro legatis apostolicis adjuvandis prorsus oblitus, nullam vel in verbi unius saltem auxiliaria inpensiuncula ipsi compassionem exhibuit. Set cum Papiae vellet juxta ritum legis Longobardorum coronari, missis ad papam pro hujusmodi danda licentia interventoribus, responsum datum est eis, ut quandiu Petrus esset in vinculis, non haberet in hac re licentiam apostolicae auctoritatis. Set neque sic ipsius auxilium extorquere ab eo poterat. Tandem vero imperatrice et domna Mathilda adjuvantibus, de carcere nonnullo tempore probatus relaxabatur.
26.8
Per idem tempus Quintius ille Romanus, qui ad cumulum damnationis suae episcopum quoque Cumanum juxta aecclesiam sancti Petri Romae jam captum tenuerat, cum ipso regem Papiae visitare et non parum sibi munificum efficere studuerat; quippe qui non modicas munerum grates non solum pro episcopi, verum quoque pro tam sacrilega domni apostolici captione, ab ipso sibi referendas promeruisse nullatenus dubitabat. Qui postquam ad curiam pervenerat, eumque rex ob anathema caute devitatum osculari et, ut solet amicos, salutare non ausus fuerat, quasi ob quasdam maximas suas occupationes nondum ut dignus fuerit, et prout plurimum promeruerit, ipsum acceptare non posse simulavit; et ita in dies acceptabilem suum dilatum procrastinavit. Ipse autem aliquantulum subiratus, se dedignationi et delusioni habitum proclamavit, donec tandem certissimas dignae salutationis inducias et grates a rege sibi deferendas pertinax extorsit. Set in ipsa nocte statuti diei gutturae ejus lethali quodam tumore repente praefocato, morte damnandus aeterna, rege non viso et insalutato, in puncto celerrimus descendit ad inferna.
26.9
Ita rex partibus illis quaecumque et undecumque poterat, auri, argenti et palliorum copiosa pondera percupientissime corradendo, per totam quadragesimam peragratis, nullam deinceps ab apostolico regni jam interdicti, ut oporteret, licentiam petens, Veronae diem palmarum animosus plurimum et perturbatus celebravit. Inde etiam intimus suorum Vercellensis antiepiscopus digressus, in via, qua laetanter pergebat, subitanea morte et ipse praeoccupatus, equo, cui praesidebat, ilico lapsus, in momento satis infeliciter exspiravit.
26.10
Postquam vero regni primates perfidiam regis, et pacti quod ad Oppinheim actum est infractionem, fugam illius et reconciliationem simulatoriam, et cuncta per Longobardiam ejus molimina artificiosa compererant, Ulmae post natalem Domini aliquid super tam grandi negotio consiliaturi convenerunt. Et quia pauci prae hiemis nivosae et frigoris nimietate asperrima impediti illic convenerunt, missis litteris et legatis suis principibus et episcopis Lotharingorum et Saxonum, nec non Bajoariorum, item eos per fidem, quam inter se ad invicem pepigerant, et imprimis per misericordiam Dei obsecratos sollerter admonuerant, et plurimum sollicitantes rogitaverant, ut vel saltem in 3 Idus Martii apud Forichheim convenirent, ibique habito colloquio et prudenti consilio diffinite terminarent quicquid eis optimum videretur de statu regni et aecclesiae, et vitae illorum necessaria contuitione. Abhinc etiam, utpote qui plurimum anxiati undecumque se praemuniri quaeritant, domno apostolico, qui adhuc apud Canusium moratus est, litteras supplices et sollicitudinum instantium plenas dirigebant, et colloquium condictum et suae voluntatis propositum ipsi intimantes, ejus super haec, ut in omnibus illorum causis oportuerit, consilium, auctoritatem, auxilium, nec non litteras hujusmodi indices cum legatis ipsius, ad se quantotius ab eo dirigi humillime rogitabant.
26.11
Domnus autem apostolicus, ut est non minimae compassionis et benignitatis, juxta quod ipsi tam desiderabant, toto sollertissimus conatu dignanter peregerat, et ad idem colloquium sanctae Romanae aecclesiae diaconum cardinalem, nec non Massiliensem abbatem legatos cum litteris suis commonitoriis transmiserat. Ipse autem in castello eodem, quamquam pro tot et tantis hereticorum et scismatieorum scandalis et repugnantiis non parum moestificatus, usque in Augustum mensem perstitit et inde Romam suam, dum via sibi in partes Theutonicas ad tot discordias componendas non patuerit, cum maxima acceptus dignatione civium Romanorum sibi occurrentium et venerabiliter eum salutantium, satis gloriose revisitavit.
26.12
Dux etiam Roudolfus cum consilio caeterorum regni principum, postquam regem vere reconciliatum audierat, nuntium direxit ad eum, nimis obnixe et dignanter obsecrans, ne ipse omnino in Theutonicas partes veniret prius quam aut papam sive imperatricem illuc praemitteret, qui ipsi dignam susceptionem et pacificam studiose praepararent. Ad hoc sane papa, ab eodem legato conventus et invitatus, sese paratissimum exhibuerat, set non nisi accepta ab ipso rege pacis et fidei securitate jurejurando sibi contestata. Rex vero legationem pervicaciter dedignatus, nec papae securitatem, neque oportunae praemissionis dignatus est peragere postulationem.
26.13
Denique in Idibus praedictis, ut deliberatum est, ex magna parte optimates regni convenerunt. Ibique habito colloquio, perquam multis injustitiarum et injuriarum calamitosissimis proclamationibus et querimoniis, quas sibi et totius regni primatibus et aecclesiis inlatas haberet, regem accusabant; et quia papa, ne ut regi oboedirent aut servirent, ipsis tam interdixerit, regni dignitate privabant, neque regis saltem nomine dignum ob inaudita ipsius millefaria flagitia adjudicabant; set alium sibi pro illo eligere et constituere unanimiter destinabant. Legati autem sedis apostolicae audito illic tam sacrilego homine, non parum quidem mirati sunt, quod tamdiu illum super se sustinuerunt. Verumtamen id quod injunctum erat eis, non reticebant, quin potius in audientia cunctorum propalabant suae legationis commonitorium, ut si quolibet suae cautionis artificio posset fieri, isto adhuc aliquamdiu qualitercumque sustentato, alium sibi regem nequaquam constituerent; alioquin ipsi, quia multo melius suae necessitatis expertum non ignorarent periculum, quodcumque sibi optimum prae caeteris indicarent, apostolico non contradicente peragerent. Ad haec etiam litterae apostolicae in praesentiarum recitatae sunt, in quibus praeter seriem et notitiam datae regi christianae communionis commemoratam et illud continebatur, quia non multum de poenitentiae illius spe et provectu laetandum suis subditis foret, quoniam quidem Longobardos, quos inoboedientes satis invenerat, inoboedientissimos et ex malis pessimos reddiderit, et idcirco cunctis, qui sub manus illius sceptro antea fuerint, apostolica vigilantia sollerter multum exhortatum et consultum est, quatinus ob hujusmodi necessitates feliciter superandas domino Deo se unice commendatos, in via et amore justitiae in dies semper attentiores et provectiores cucurrerint, et sic currendo in ea perseveranter, divinitus coronari commeruerint.
26.14
Proinde nimis in Dei gratia confisi et corroborati, episcopi seorsum, et senatorius ordo seorsum, pro constituendo rege diu multumque consiliati sunt. Tandem sane totum senatorum nec non populi novarum rerum cupidi collegium, episcoporum primum, utpote spiritalium virorum, divinum et spiritale nominandi et eligendi regis dum exspectaret attentissime suffragium, dux Alemanniae Ruodolfus primum a Mogontino episcopo, deinde a caeteris in regem ab eis nominatus et electus est. Hos sequitur sine mora totus senatus et populus, solita jurisjurandi fidelitate sese illi omnes in id ipsum legittime subjicientes.
26.15
Hac electione vere non heretica, utpote communi totius populi suffragio et laudamento, in non desiderante, nolente et coacto homine legittime sic peracta, confestim inde per Babinberch et Wurciburch peragratis, in media quadragesima Mogontiacum perveniens, ab eisdem episcopis et totius populi conventu sibi illic in justum regem rectorem et defensorem totius regni Francorum laudatus unctus et ordinatus est.
26.16
Eodem die mox cives Mogontini bellum ex industria movebant in eum, ex quibus plus quam centum ceciderunt, et duo tantum ex parte regis; caeteros fuga et noctis imminentia vix a morte defensitant. Sic regis milites victoria mirabiliter potiti sunt, et tantum civibus pavorem intulerant, ut summo confestim mane episcopo et domno suo sese reos dedissent, et ejus adepta gratia, gratiam quoque regis, ipso cum quibus poterat omnibus interveniente, vix acquisissent. Cives etiam Wormatienses, assumptis undecumque non modicis militaribus praesidiis, contra regem et episcopum suum rebellantes conjurabant. Unde praeterita eadem civitate rex Triburia divertit, et sic per Laurisham et Ezzilinga proficiscens, diemque palmarum Ulmae subsistens, ad usque Vindelicam Augustam ibidem pascha acturus pertenderat. In paschali enim ebdomada perplura quae regno et aecclesiae sanctae necessaria fuerant, illic tractare et disponere cum principibus suis proposuerat; set ipsi statim se ab eo retrahere, quo nescio id infortunio actitante, viritim inceperunt. Non solum vero novitii milites, set etiam antiqui, qui ipsi jurejurando jam olim fidem suam confirmaverant, et ipsi perjurium parvipendentes apostataverant. Qui etiam ab Herbipolitana jam civitate litteris ad papam invitatoriis praemissis, quatinus in nostras partes pro regimine aecclesiastico venire dignaretur, ductores ipsi dirigere destinaverat: set id tunc omnino peragere prae militari penuria non poterat. Tres solummodo secum vix collegit episcopos, Herbipolitanum, Wormatiensem, et Pataviensem. Quartus ille Augustensis, toto quo poterat versutissimus ingenio, corde durissimus adamantino, sedis apostolicae legatis et canonicis eorum sententiis tam pertinax toto biduo restiterat, quod nequaquam ad oboediendum papae sive regi constringi poterat. Ad extremum, quamvis simulatorie, vix convictus ab omnibus, in communicatione domini regis sui Heinrici confessus est se peccasse, et ob id sacerdotio suo a legatis apostolicis privatus et dignae poenitentiae subactus est. Set tamen antequam abirent, rege id suppliciter ab eis vix omnifariam inplorante, ad tempus solummodo ipsi officium suum concessum est.
26.17
Ibi profecto in die sancto paschae, cum rex et omnis clerus et populus in processione non modica ad aecclesiam sancti Johannis sollemniter astarent, a legatis apostolicis praeceptum non sine ratione et canonica datum et confirmatum est, ne ultra omnino usurpatio haec in aecclesia fieret, quae a nonnullis simplicioribus fratribus temere et praesumptuose contra decreta Clementis papae actitatur. Solent namque in sabbatho sancto paschae ante infusum chrisma in aquam baptismi, omnes circumstantes ex ipsa aspergere, et ea in vasis suis accepta, sic per totam quinquagesimam hujusmodi tantum abutuntur usurpativa et inordinata aspersione; non attendentes sancti papae Alexandri rationabile et inrefragabile statutum, qui praecipit ut in omnibus Dominicis diebus exorcismus salis et aquae a sacerdotibus agatur, et inde populus, officinae et loca eorum aspergantur. Ubi cellae sancti Galli a fratribus regulariter electus abbas praeficitur Lutoldus, ejusdem coenobii frater reverendus.
26.18
Rex ibidem pascha festive satis peracto, per Ulmam revertendo Augiam intravit, et inde Constantiam pervenit. Unde episcopus civitatis, apostolicae sedis legatorum audientiam nec non regiae majestatis praesentiam cautissime devitando, in quoddam castellum comitis Ottonis secessit, et ibi per totum illum annum perstitit, officio sibi jam priori anno ab apostolico prorsus interdicto, et tamen ob id ab eo nequaquam devitato. Ipse namque Wormatiae cum a conspiratione inoboedientiae conscriptae resurgeret, extunc, quod nos pro miraculo debitae ultionis divinae notamus, claudicare coepit, et sic deinceps debilitatus claudicavit, set tamen communionem, non officium, ab episcopo Pataviensi ante Oppineimense colloquium jam recepit. Et qui toto biennio antea ad hoc cogi nequaquam poterat, extunc ordinare clericos, aecclesias consecrare, et caetera episcopalia jura perduellis et contra fas pertinax frequentare nequaquam quieverat. Apostolici vero legati, convocato illic fratrum collegio, capitulum pro fuga et inoboedientia episcopi illorum, nec non pro caeteris ipsius temeritatibus, neglegentiis et praesumptionibus cum eis fecerunt. Ibi datis induciis episcopum ad se vocaverunt, et ne quis officium illius reciperet, ex apostolica auctoritate firmissime praeceperunt. Symoniacam heresim et Nicolaicam, quae in episcopatu illo, cui valde infinitus subest populus, ultra modum regnat, juxta sententiam in Romana synodo datam omnino damnaverant. Et speciale praeceptum prae caeteris ibi replicaverant, ne quis christianus clericorum ob incontinentiam damnatorum officia omnino reciperet. Ibi quoque dum quorumdam sacerdotum judicia et septem confratrum suorum super haec testimonium pro recipiendis aecclesiis suis, quas Symoniace acquisisse testimonio multorum laicorum evidentissimo convinceretur, ab episcopo illo recipi solere comperissent, canonica ratione haec judicia et testimonia prorsus recipi non licere inrefragabiliter comprobabant. Si autem exceptis heresibus pro crimine quolibet accusarentur, hujusmodi judicia et testimonia non reprobabant. Pro heresibus vero si quis accusaretur clericorum, super hunc omnium christianorum catholicam fidem habentium, clericorum, laicorum, virorum ac mulierum testimonium recipi debere rationabiliter affirmabant. Proinde hoc, quod canonica scripturarum auctoritate fiendum contestati sunt, pro hujusmodi causis omnino observandum apostolica sanctione et coercione praeceperunt.
26.19
Rex denique inde Turegum perveniens, illic aliquantisper morabatur. Ea tempestate maxima pars incontinentium clericorum et Symoniacorum, contempta apostolica sententia, pertinaciter jam reversa est ad vomitum suum, animata regis Heinrici necnon antiepiscoporum illius spe adjutoria et defensione. Et quia corrigi per Roudolfum regem non parum formidabant, ipsum damnando, anathematizando, et modis omnibus detestando, omnifariam ei adversari et calumniari non cessabant. Heinricum autem, quem ab olim jam ferme totum regnum, utpote flagitiis et facinoribus vulgatissimis infamem, ab aecclesia longe profanandum calumniose proculcaverat, laudibus nunc e contrario inmanissimis super coelos exaltatum et quasi injustissime damnatum satis ejulabiliter proclamaverat. Set istud summopere hujus adulatorium laudamentum, illius autem hostile vituperium, quod tamen salva illorum pace dixerim, hereticae et incorrigibiles personae antichristianorum episcoporum, nec non supparium illorum clericorum, canonicorum, monasterialium, villanorum sacerdotum, et hujusmodi chorus synagogarum, dogmatizare et undique disseminare, et mendaciis inauditis attestari non quiescebat. Turba autem plebeiorum ab hujusmodi personis seducta, nichil aliud credidit, nil aliud egit seu scivit, nisi quod illorum sermociniis et pseudotestimoniis semper audivit. Unde liquido non minima scismatum diversiclinia per totum regnum exorta sunt. Nulla propinquitatum natura, non amicitiarum fiducia, non debitae subjectionis oboedientia, nullus divini timoris sive amoris respectus, non fidei pactum, non justitiae debitum, nullius honor vel reverentia personae, nec fere quicquid fas et jus divinum semper in suis statutis continuit, sua lege et ordine dispensatoriae saltem consuetudinis observantia vel imaginatum constiterat; set a minimo ad usque maximum cuncti avaritiae sollertissime et indifferenter, non divina nec humana attendentes, studuerant. Disciplina nusquam, pudor revera pretiosus, veritas rarissima erat, mendaciorum myriades ubicumque regnabant. Sic fraudium inmanitas, scandalorum asperitas, nec non malorum omnifarius omnium numerus, sese ultra modum propalare nequaquam cessavere.
26.20
Rex vero Heinricus pascha in Aquileiensi episcopatu commoratus, postquam sibi Longobardos omnibus modis allectos, et in solitam subjectionis fidelitatem adjuratos, suae voluntati consentaneos auxiliarios et prorsus individuos satis artificiose conduxerat, et filium suum Symonianis antiepiscopis, Mediolanensi, Placentino, et caeteris per Italiam excommunicatis procurandum commendaverat, ipse uxore assumta et, quam eo locorum qualitercumque corraserat, non parva peccunia, per Carantaniae abruptas angustias Bajoariam cum paucis clandestina et inopinata surreptione vix intraverat. Mox Ratisponae cum Pagoariorum Boemiorum quoque, nec non Carantanorum principibus et, quem secum inde huc adduxerat, non multum viro probabili patriarcha Aquileiensi, habito colloquio de his omnibus quae acciderant, ipsis ut et nuper Longobardis non minimas suae depositionis querimoniarum proclamationes lacrimosus proposuit, et ut se ope illorum astitrice de his ad votum suum ultum iri posset, quos ipse ex quibusdam pauperibus in tam magnos dominos sublimatos extulerat, dignitatibus et beneficiis ipsorum eos a se gratanter et munerandos, dignificandos, ut fidelis simis suis promiserat. Ad haec magnificis muneribus mox ipsi indifferenter corrupti sunt, et qualicumque ingenio excogitare potuit, sibi in auxilium undecunque satis obnixe contracti sunt, non modicam auxiliariorum militiam, scilicet ad duodecim ferme milia, in brevi collegit; quibus regi novo congredi attemptans, sese in occursum illius manu bellatoria promovebat. Praeter hos tota fere Burgundionum virtus, Basiliensis et Argentinus antiepiscopi, qui nuper ab apostolico reconciliati et in parte justitiae se deinceps permansuros professi sunt, non modica quoque pars Francorum, Herimannus comes Palatinus, qui gener regis Roudolfi futurus erat, et maxima pars militum regis, quos jam diu adjuratos sibi fidelissimos fore non dubitaverat, nec non omnes fere consanguinei et proximi illius, quibus ipse semper fidelissimus exstitit, in omnibus Heinrico regi una adhaeserant; ab isto autem viritim, fidem et jusjurandum parvipendendo, se subtraxerant. Et hoc, quas maxime prae caeteris notavimus, tribus actum est ex causis. Quia per illum ad justitiae regulam corrigi, ut et praedictum est, non minimum formidaverunt. Et quia propemodum naturale est, semper cives vitiosos virtuosis civibus invidere. Et quod proprie idolis servire est. Omnes quippe quaeritabant et exigebant ab eo insatiabilem suae cupiditatis voraginem prodigiosa effusionis inauditae ingurgitari abusione; scilicet ut regnum, quod ut colligeret miserabiliter dissipatum coactus suscepit, miserabilius inter eos dispertiendum omnino dissiparet. Et quia prudens eis in hoc non consenserat, ad antiquum dissipatorem suum praeter sanae mentis pauculas nimis personas, omnes mirabiliter velut in sentinam coinquinandi confluxerant.
26.21
Unde Heinricus rex, tanta auxiliatorum copia roboratus, Alemanniam praedis rapinis et incendiis devastaturus invaserat. Nulla vero inter sanctum et profanum differentia erat. Boemii quippe mulieres in aecclesiis palam constupraverant, captivas more suo abduxerant, aecclesiam et stabulum ejusdem reverentiae computaverant; et sic fas nefasque simul omnes confundentes, ethnicorum insania partem non modicam illius patriae hostiliter nimis perlustrabant; scilicet a patribus Austri- Franciae et Moinonis fluvii per Nechoram fluvium et Ezzilinga oppidum ad usque Ulman et Danubium, quamquam non sine maximo metu, qualitercumque pertingebant. Sciebant quippe, regem Roudolfum in obsidione cujusdam castelli juxta Danubium non cum parva militia consedisse, et illic militum suorum, quos undecumque colligere in tantillo temporis articulo potuerit, conventum exspectasse.
26.22
Rex autem Heinricus habito Ulmae, cum quibus poterat, colloquio, regem Roudolfum cum ducibus suis Berhtoldo et Welfo et caeteris Alemannorum ipsi consentaneorum majoribus, secundum legem Alemannicam, quasi dignos jugulari, fecit sententialiter adjudicatos damnari, et pariter dignitatibus et beneficiis suis privari; quibus confestim nonnullos suorum beneficiatos ditavit; et sic in auxilium sibi hos, et omnes quos potuit, more suo adjuratos obnixe conduxit. Ibi patriarcha praedictus cum litteris pseudographis, quasi a domno apostolico in has partes per illum transmissis, coram populo recitatis, regem suum omnimodis defensitando, et quasi authentica hac majestate eum cunctis commendando, ipsum in regni fasces dignissimum assentatorie satis idoneavit. Qui tandem post hujusmodi mendacem assentationem se domum festinanter proripiens, et sumptuoso multum apparatu se in regis qualecumque suffragium studiosissime militaturum rependens, maniaco furore derepente factus est arrepticius. Et hac amentiae metuenda cunctis passione aliquantisper ad exemplum mendacibus et apostatis daemoniace satis discruciatus, damnabili consummatione insanissimus exspiravit. Et sic cum nonnullis suorum subitanea itidem morte direptorum ad sedem suam tumulandus reportatus est. O quam timendus Deus ultionum dominus! et quam terribilis in consiliis super filios hominum! Iste homo jam pridem zelo Dei succensus, et cum honestissimis Dei viris, archiepiscopo Juvavensi et episcopo Pataviensi et cum caeteris Christi militibus, ad Oppineimense colloquium praeterito anno perveniens, non parum quidem prae caeteris regni primatibus aecclesiasticae correctioni et christianae religionis disciplinae et meliorationi necessariae sollertissimus studuit, et quasi angelus Domini exercituum, et secundum suum nomen princeps patrum, regi Heinrico nec non cunctis Deo et sancto Petro inoboedientibus et repugnantibus gladio spiritus ancipiti minax multum et horrendus viriliter undique obstiterat. Nunc autem non modicis mammonae corruptus illecebris, a zelo et justitia Dei levissimus apostata et princeps erroris infeliciter declinavit. Unde Deo judice, aequitatis servantissimo, et hic in exemplo cunctis intueri volentibus partem calicis sui parumper praegustavit, et praegustatum in aeternum et ultra non exhauriendum epotare siticulosus semper minime cessabit.
26.23
Quem Augustensis episcopus non minus infeliciter est consecutus. Hic regi Roudolfo in proximo pascha quamquam vix hominatione et fidei non fictae pactione firmissime confoederatus, ilico dum reversus est rex Heinricus, ipsi gratulanter occurrens, omnifariam quoque adulatus est, et in comitatu praedicto usque ad Ulmam ipsi studiose obsequialis et favoralis non deerat. Illic etiam missarum sollemniis usque ad locum communionis ab eo peractis, ad regem et caeteros auditores se convertit, et parum quid sermone assentatorio de instantibus causis praecontionatus, coram omnibus sua sponte professus est se sanctam eucharistiam in probationem et hujusmodi judicium accepturum fore, quod causa domini sui Heinrici regis justa fuerit, Roudolfi autem prorsus injusta. Et sic, ut in judiciis solitum est, hac sacramentali conditione praemissa, scilicet ut id Dominici corporis et sanguinis sacramentum ita sibi ad salutem corporis et animae profecerit, uti causa obtinendi regni Heinrico regi domino suo justa et rata fuerit, ipse praesumptuosus justitiae quasi populis commendandae examinator, in haec verba communicavit. Extunc profecto passione arreptus letali, in dies semper se dolentior contabuit, donec miserabiliter justo Dei judicio discruciatus, et praesumptionis praedictae in se vindictam cecidisse confessus, non post multos dies et ipse morte praeventus amarissima, diem clauserat extremum. Quod itaque judicium domno papae dux Welf mox fecit deligenter intimari. Cui ipse mox, non mendax propheta, indubitanter remandavit, quod ipse revera de hoc praescius esset quia idem episcopus de novis illius anni frugibus numquam gustaturus fuisset; quod paulo post, ut divinavit vir apostolicus, rei comprobavit eventus. Quamquam non idcirco populis his et hujusmodi signorum ostensionibus satis superque commonitis, necessitatis aecclesiasticae et correctionis suae causa, hoc regis Roudolfi justissimum omnino et desiderabile suffragium fuisse peractum nemo ferme sufficeret persuadere, set potius regi Heinrico, omnium bonorum suorum incensori et devastatori, et tot heresium et scismatum auctori et defensori, toto nisu percuperent individui semper adhaerere.
26.24
Tunc vero, quae heresis et seminarium erat clericorum, pertinaces nonnulli passim concionati sunt, in reges quamquam hereticos et cunctis flagitiorum facinorumque reatibus exoletos, sanguinarios nefandissimos, nec non omnifariam profanos et sacrilegos, nec ipsius papae nec alicujus magistratuum judicium et sententiam cadere non debere. Non enim attenderant, Constantinum imperatorem, Pauli Constantinopolitani episcopi et heretici sectatorem, in Romana synodo a sancto Martino papa 650 dominicae incarnationis anno excommunicatum fuisse. Notandus etiam eis Constantius est, a Felice papa ob Arrianam heresim excommunicatus. Haribertum regem Francorum a sancto Germano Parisiorum episcopo ob libidinis flagitium non ignorent excommunicatum, et ita ad inferos descendisse damnatum. Noverint quoque Hiltericum regem Francorum auctoritate Stephani papae regno depositum, tonsuratum et in monasterium missum, et ita Pippinum in regem electum Francorum, et a sancto Bonefacio episcopo Mogontino ad regnum consecratum. Nicolaus papa Lotharium regem Francorum excommunicavit, eo quod, repudiata legittima uxore sua, Waldradam concubinam habere praesumpserit, qui cum Romae se de illatis criminibus excusare vellet, sibique hoc judicium injungeretur, ut si innocens esset, fiducialiter ad communionem accederet, accessit temerarius, et de manu domni apostolici judicium sibi sumpsit. Nam non multo post ipse et omnes fautores ejus subita morte perierunt. Theodosius imperator a sancto Ambrosio ab introitu aecclesiae propellitur, et ob scelera sua ad agendam poenitentiam octo mensibus in custodiam mittitur. Ludowicus imperator, armis depositis, ad agendam poenitentiam episcoporum judicio includitur.
26.25
Quid namque hoc et quae perplura hujusmodi sunt, necesse fuerit sanum sapientibus commemorasse, nisi ob responsiones inportunissimae et mendosae quorundam morionum garrulitatis? Plurima quippe, regibus inaudita hactenus, in synagogis suis fabulosis ineptiarum et nugarum ludibriosa proferebant privilegia jus publicum ignorantes, set neque scita sua plebeia, quamvis a sciendo vocentur, plenarie satis scientes. Namque pro motu sui libitus quaelibet in utramque partem indifferenter et laudabant et vituperabant. Et ut jam pridem res sua vocabula ammiserant, ita apud eos adhuc usque non res set nomina tantum laudi et honori sunt, quae absque proprietate et officiis suis prorsus inaniter sonant. Sicut enim lex a legendo, sacerdos a sacro, dux a ducatu, consul a consulendo, graviones a morum gravitate, sive quod tanto plus quispiam illorum laborum pondere gravatur quanto caeteris praeponitur; ita rex a regendo proprie dici vel denominari comprobatur. Regulam vero, vel quod recte ducat nec aliorsum aliquando trahat, vel quod regat, sive quod recte vivendi normam praebeat, seu quod distortum pravumque quid corrigat, nominari non ignotum est. Recte igitur faciendo nomen regis tenetur, alioquin amittitur; unde est hoc vetus elogium: Rex eris, si recte facis; si non facis, non eris. Regiae igitur virtutes praecipue duae sunt, justicia et pietas; plus autem in regibus pietas laudatur, nam justicia persevera est. Si autem nec juste judicent, nec pie condescendant, neque regulam officii sui vel sola saltem nominationis imagine minimum quid attingant, set potius ultra modum et insanias ethnicorum superlativas, vitae facinorosae et luxuriosae libertatem nefandissimi omnifariam et portentuosi exerceant, crudelissima dominandi majestate populum supprimant, et miserrime supressum devorent, et ad interneciem usque consumant, cur non magis proprie tyranni in hujusmodi fortissimi, quam abusive et absque rei veritate reges sint nuncupandi? Tyrannus quippe grece, latine fortis interpretatur; apud veteres enim fortes reges tyranni vocati sunt. Apud Grecos autem, quod tamquam bases populum sustineant, basilei vocantur, unde et bases coronas in se congiratas ostentant. Notandum praeter haec christianis regibus est, qui dominari in populum potius quam secundum nomen suum ipsum regere percupientissimi sunt, quod de Octaviano in Romana historia scriptum est. Postquam idem pro eo, quod rem publicam augeret, Augustus, jam Caesar et imperator appellatus est, dum ludis et spectaculo Romanorum interesset, et ipsi a populo pronuntiatum foret, ut vocaretur deus et dominus, statim manu vultuque averso indecoris adulationibus restitit, et appellationem domini ut homo declinavit, ac die sequenti omnem populum dictu gravissimo corripuit, dominumque se post appellari ne a liberis quidem suis permisit. Et si tunc tanti vitrum, rex scilicet idolatra, at nunc quanti christianae dignitatis nobile margaritum? Set haec contra nugigerulos dixisse sufficiat.
26.26
His postpaschalibus diebus apostolicae auctoritatis litterae omnibus citra Rhenum per Alsatiam et Lotharingiam et Teutonicam Franciam commanentibus, set ex nomine episcopis directae sunt, per quas eis omnes conjurationes et pacis perturbationes et discordiae, et ne Heinrico regi, ut solet regi, oboedirent aut servirent, interdictum est. Quas prae caeteris Basiliensis et Argentinus antiepiscopi omnino contemptui habentes, flocci pendebant; alii vero, qualibet arte et occasione poterant, quasi numquam directas sibi dissimulantes non propalabant, et tantum, prout posse eis suberat, eis diligenter obaudiebant.
26.27
Eadem tempestate abbas Massiliensis, et cum eo Christianus sapientissimus monachus, dum reverti ad domnum apostolicum niterentur, a quo ob sedandas nostrorum discordias in Theutonicas partes missi sunt, a comite quodam Oudalrico capti, depraedati, et in castellum Lenciburg incarcerati sunt. Quos rex Heinricus captos comperiens, non, ut domno apostolico jurejurando pactum jam fecit, dimitti praecepit. Cluniacensis autem abbas paulo post litteras ad eum commonitorias transmisit, in quibus satis superque illum pro perjurio coarguit; quippe nota ipsi tota reconciliationis et confoederationis causa inter papam et regem fuerat, utpote qui praecipuus mediator his praesto intererat. Insuper ipsi facie revelata liberrimus demandavit, quod id certissimum perditionis illius indicium foret, quod tam magnos et sanctissimos Dei viros incarceratos propter justitiam sedis apostolicae contemptor inhumanus non liberaret, set potius intrudi praeciperet. Qua ille commonitione satis liberrime coargutus et vix confractus, etsi non pro Deo, tamen pro tanti monitoris importunitate, vinctos Dei, solutos et liberos, suis autem omnibus depraedatos, abire consensit. Qui rerum sibi direptarum rependium juxta regis praeceptum aliquantisper praestolantes, tandem diu frustrati ac delusi, vacui et ferme nuduli ad sancti Aurelii coenobium divertebant. Illic toto humanitatis studio ab abbate Willihelmo et suscepti et multum caritative per totum fere annum tractati, pacis tranquillitatem suaeque reversionis possibilitatem cum non mediocri suavitate praestolati sunt.
26.28
Rex vero Roudolfus collectis undique militum suorum copiis, regi Heinrico occurrere, et virtute bellica ipsi congredi attemptare, Deo judice magnanimus proposuit. Accepta denique ducum comitumque suorum nec non totius militiae suae, quae vix ad quinque millum pugnatorum pertingebat numerum, unanimi satis consultatione, non visum est eis sanum hujusmodi congressionis consilium, set prudenti cautione differendum ad tempus deliberabant, quousque deinceps tot militantium myriades industrius undecumque contraheret, quibus absque detrimento suorum adversarios suos oportunitate adoptata subdere, et omnifariam sibi ad servitium constringere majestate regia victoriosus sufficeret. Ipse autem quamvis nolens et invitus, consiliis illorum acquievit, et dimissa a se dignanter contracta multitudine, intimisque suis ad tuitionem regni et ad inminentium bellorum inmanitates cavendas diligentissime praemonitis, quia a primatibus Saxonum obnixe satis invitabatur, assumptis secum tribus episcopis, Pataviensi, Wormatiensi, Herbipolitano, nec non cardinali apostolicae sedis, cum nonnullis necessariorum suorum a secretis, in Saxoniam iter suum acceleravit. Quem totis regiae honoririficientiae insignibus et laudamentis gloriosissime satis salutatum et glorificatum, ut et regem et dominum suum oportuit, omni subjectionis et reverentiae dignatione et conamine acceptissimum eum congratulanter magnificabant et venerati sunt. Ubi aequitatis et paternarum illius gentis legum arbiter justissimus, absque personarum acceptione omnium proclamationes querimoniarumque incusationes sollertissimo justitiae scrutinio judicialiter coram se diffinire conatus est. Unde non inmerito, cum ille prior pro motu sui libitus, in illos semper efferatus, praedis, rapinis et omnibus pressurarum modis grassabatur, iste juste judicans, cum rigore justitiae prava quaeque in directa reformans, ab omnibus pariter amabatur. Uxor autem regis in partes Burgundiae a Turego divertens, in quodam castello suo, plurimas Burgundionum illic passura injurias, plus quam annum dimidium morabatur. Quippe Basiliensis, Lausannensis et Argentinus antiepiscopi, cum omnibus quos ad se attraxerant, mox praedis incendiis et omnimodis persuasionum et inpugnationum pressuris cuncta quae ad regem pertinebant studiosissime devastabant, quousque totam ferme illam patriam sibi regique suo subjiciebant. Set non absque malo et detrimento suo. Bis quippe a militibus regis Roudolfi victi, caesi et fugati sunt Burgundionum turmae, quae partes Alemannicas praedaturae inpetu hostili superbissime invaserant.
26.29
Rex autem Heinricus ab Ulma se in Pagoariam proripuit, et divisis inter suos et ducis Welfi et caeterorum sibi rebellantium beneficiis et aecclesiarum bonis, set maxime Pataviensis, omnes quoscumque et quomodocumque poterat, ad se more suo, scilicet jurejurando, undecumque contraxerat; et sic expeditionem in Saxoniam contra regem Roudolfum, et in Alemanniam contra duces Berhtoldum et Welfum et caeteros illorum suffraganeos, sollertissime disponebat. Et ferme nullus de Pagoariis erat, praeter archiepiscopum Juvavensem et comitem quendam Eggebertum, quin juxta voluntatem illius ipsi assisteret et consentiret. Eadem tempestate quidam comites de Alemannis, jam pridem regis Roudolfi electissimi adjurati milites, turpis lucri causa ab eo apostatabant, et occupatis quibusdam castellorum praesidiis, praedis, incendiis et totis rapinarum et pervasionum direptionibus in dominum suum, in ducem Welfonem, in bona aecclesiarum, nec non in omnes a se discordantes, totis viribus et artibus inhumanissimi per totam provinciam, prout poterant, grassati sunt. Undique igitur hujusmodi motus per provincias omnes ab utriusque partis sectatoribus promiscue, ut in bellis solet, per totum annum illum agebantur. Unde fames non minima, et quia terra fructum suum non dederat, et quia praedictis violentiis raptores et latrones omnia consumpserant, per partes nostras effecta, multos contabescere et miserabiliter interire coegerat. Divinae pariter ut et seculares legum constitutiones nec nominabantur saltem his diebus, set unusquisque, prout poterat, ita se judice et correctore victitabat. Inaudita hactenus discordiarum scismata, fraudium turpisque quaestus ignominia, et in ipsis etiam aecclesiis, quo ob spem pacis et defenfensionis res suas conservandas omnes congesserant, a contemptoribus Dei innumera clam et palam sacrilegia plorabili majestate imperiose passim conregnabant.
26.30
His denique domnus apostolicus auditis, litteras specialiter legatis suis nec non omnibus qui in Theotonicis partibus sunt, majoribus et minoribus, transmittebat, toto nisu revera percupientissimus, ut quolibet ingenio posset, nostris ei suffragantibus, componendae pacis causa in hanc patriam perveniret. In his, inquam, litteris legatis suis praecepit, ut utrumque regem firmissime praemonerent, quatinus sibi viam cum pace et securitate in has partes et hos, in quibus confidere posset, ductores concederent, ut Deo fautore tam praecipuas discordias sedaret. Et illum qui sibi in hac causa et caeteris regni sapientioribus et melioribus consentire et oboedire nollet, publica excommunicatione ab aecclesiae membris damnatum omnino separarent; ei autem qui oboediret, regni monarchiam apostolica auctoritate imponerent; et omnibus qui in regno essent, ipsi, ut oporteret, regi oboedirent, subessent, servirent, et omnifariam eum ad statum et aedificationem aecclesiae sublimatum dignificarent.
26.31
Ad hoc Roudolfus rex cum suis omnibus promptissimus oboediebat; sed quia vias per Alpes undique obclusas et insidiarum plenas Heinricus rex sub sua manu obtinuerat, id frustra voluerat, quod nequaquam ad effectum perducere poterat. Heinricus autem rex timens apostolicae auctoritatis judicium, suis omnibus unice praecepit, ne quis ad se accessum inveniret, qui legationem apostolicam haberet; quasi se hac arte defendere ex ratione a reatu vulgatissimo sufficeret. Jam enim aliud quiddam intenderat potius quam oboedientiam. Expeditionem scilicet, quam omnes sui jam juraverant, in Saxoniam. Unde se de Pagoaria cum quibus poterat omnibus in Julio mense retraxerat in suam Franciam, illic undecumque collectitans militiae non parvissimae qualescumque copias.
26.32
Rex denique Roudolfus postquam comperit, in se et in suos tot cohortium militarium contracto ipsum tantopere institisse collegio, ipse non diu moratus, occurrere et bello ei congredi industrius multum attemptare non cessavit. Et sic ad usque Herbipolim perveniens, illic eadem obsessa civitate aliquantisper tardavit, ea scilicet occasione; ne si ad Renum tam copioso exercitus sui impetu festinanter pertenderet, ipse timidus et exterritus ad cum transmeare non auderet. Illic etiam duces Berhtoldum et Welfum et caeteros militum suorum Alemannorum cuneos praestolatus auxiliarios, quibusdam machinis et instrumentis bellicis urbis muros destruere sollertissimus moliebatur. Ipsi autem numero quasi quinque milium occurrere ei gratulanter accelerabant.
26.33
Rex vero Heinricus explorato illorum comitatu, per triduum illorum itineris quendam articulum occupavit, bellum eis non cum parvis suis cohortibus inferre temptaturus. Illi autem congressionis illius percupientissimi, iter ad eum festinanter promovebant. Et cum tam proximi convenissent, ut non plus quam duo miliaria a se distarent, et omnes in id ipsum armati bellum cum rege audenter destinarent conserere, ipse se eadem nocte fuga ab eis proripiens cum suis, ante solis ortum prae caeteris Wormatiam suam cum ludibrio et probris ipsorum etiam villanorum ingreditur. Ipsi vero comperta fuga ejus, usque ad castrorum locum illum persecuturi, cum non mediocri impetus terribilis festinantia pertenderunt. Et cum tam longinquatum jam a se et tam vehementer exterritum eum ab explorantibus comperissent, ab insectatione proposita satis moestissimi cessaverunt; iter autem propositum ad dominum suum glorianter peregerunt.
26.34
His itaque diebus cardinalis Romanus litteras, ut jussum est ipsi, commonitorias ad Heinricum regem pro praedicta apostolici adventus ad nos causa per quendam monachum Herbipolitanum dignanter transmiserat. Hunc autem, ante quam ad ipsum pervenire posset, quidam ex secretalibus ejus, causa itineris illius diligenter explorata, captum et male tractatum, nec non servientem illius miserabiliter verberatum, incarcerabant; litteras vero ablatas non ut apostolicas, set quasi diabolicas, omnifariam profanabant. Mox ad eum denuo litteras idem cardinalis Romanus per quendam militem familiarem ipsius pro eadem re artificiosus dirigebat; quas sub alterius quidem persona ipse apportatas suscepit et recitari fecit, set aure statim obdurata, litteras auditas efferatus nimis floccipendit, latorem illarum itidem captum in custodiam mitti praecepit; qui post paullulum fuga dilapsus ab eo, vix comite vita se e custodia proripiebat.
26.35
Interea toto quoad poterat nisu exercitum undecumque non modicum industrius contraxerat, et Reno cum quibus collegerat omnibus retransito, occursurum se regi Roudolfo simulabat. Illic inter Renum et Nechoram fluvium, ejus undique vadis qualitercumque obstructis, castra metati sunt, Pagoariorum exspectantes auxilium. Rex denique Roudolfus comperto illorum metatu, relicta urbis obsidione et machinis suis desolatoriis, festinato multum impetu ad ipsos, pugnae illis inferendae avidissimus, audacter pertenderat. Confestim ergo ad ipsam usque ripam fluvii praedicti animo audaci pro regni sibi inpositi et christianae religionis defensione bellaturus perveniens, hostibus e contrario ulteriorem ripam ad tria ferme miliaria cum suis copiis in longum occupantibus, transvadandi locum nequaquam inveniebat; quippe ripa ex adverso tam altissima eminebat, quod nemo, ne dicam eques, pedes saltim illic ascensum praeter vada artissima duo sola invenire potuisset.
26.36
Tunc Roudolfus rex ipse inclamitavit et rogitavit multotiens regem Heinricum et una caeteros primicerios exercitus, ut si regnum sibi tam pertinaciter tantoque jure obtinere decerneret, unum e duobus eligeret; aut ille sibi ad se transvadandi locum daret; sin autem, ipse ad duo miliaria ripam et locum quae occupaverat relinquens, retrogradus abiret, donec cum tota sua militia ad se itidem transiret; et si in illo minime aliter confideret, hoc jurejurando pactum inviolabiliter confirmaret: demum vero justissimi judicis censurae uterque causam suam decernendam devotissime commendarent, et sic aut duello ipsi soli, aut si potius prudentioribus et melioribus regni consilium videretur, publico bello pro justitia sua comprobanda domino Deo moderatore indilate concertarent. Rex autem Heinricus aure surditiosa obmutescens, nullum ei responsum dedit. Hic vero, ut id tota simplicitate dictum ostenderet, quod tantopere ab eo exegerat, et ut ad hujusmodi judicium eum quolibet ingenio irritatum provocaret, loco suo et castris se cum suis ad duo miliaria quasi fugam simulans dimovebat. Sequenti denique die cum non in hoc etiam profecisse se persentisceret, iterato impetus bellici accursu metatum pridianum audacissime occupavit, ut si arte seu virtute qualibet attemptare posset, ipsi bellicose qualitercumque congredi conaretur.
26.37
Tunc quidam de primatibus regis Heinrici bellum omnino detrectantes, et dedecus suae timiditatis et manifestae injustitiae conscientiam quantalibet honoris, quamquam falsarii, occasione defendere percupientes, pacis compendium fideique pactum a ducibus Berhtoldo et Welfo obnixe quaeritabant, quatinus sibi ad alterutrum pro instanti necessitatis tantae articulo colloqui quid familiarius licuisset. Quo, prout rogaverant, pacifice colloquio illis concesso, ad illud ilico hi qui ex utraque parte idonei visi sunt convenerunt. Illic sermociniis diversis ab utraque parte diutius consertis, haec collocutionis summa postremo diffinita est: ut videlicet in primis inter se pacem firmiter condixissent, bello inminenti prorsus tunc ea conditione dirempto et consopito, quatinus majores totius regni omnes post paululum praeter ambos reges ad colloquium juxta Renum convenirent, et ibidem cum legatis simul apostolicis justissimo rationis judiciariae examine, quid optimum, quidve justissimum super tam grandi causa foret, dijudicandum deliberarent; et alterutri regum qui diffinitionibus illorum non consentiret despecto, communi voto contrairent; alteri tandem consentaneo tota fidelitate et subjectione, ut regi oportet, oboedientissimi servirent. Cardinalem autem Romanum Trevirensis et Metensis episcopi in praedicto hoc colloquio cum quibusdam regis Heinrici consecretalibus primum audire prorsus recusabant, quia a rege non nisi fide data sibi, ne omnino reciperent et audirent papam et legatum illius, licentiam acquirere ad conlocutionem et pacem praedictam agendam poterant. Postremo tamen, licet coactissimi, eundem legatum et litteras sanctionesque apostolicas et audierant, et ut par fuit tota veneratione susceperant. Sic pro colloquio condicto peragendo, ne quis regum seu principum qualibet arte vel factione id impediret, fide ad alterutrum data et accepta, et pace pariter donec omnes in sua redirent condicta, Roudolfus rex cum suis in Saxoniam glorianter redit.
26.38
Rex autem Heinricus in eodem loco Pagoarios suos aliquot diebus praestolatos et de manu regis Roudolfi, cui fere obviaverant, pacis praedictae interventu liberatos mox assumebat, et inito cum eis consilio, Alemanniam praedis et incendiis denuo inhumanissimus devastabat, principibus Alemannorum nuper de bello praedicto reversis, et tam ex inproviso fraudulenter invasis. Quippe tunc maxime pacem putabant, et idcirco milites suos ex itinere fatigatos domum abire jam securi permittebant. Set tamen non sine maximo suorum detrimento patriam illam pervaserat.
26.39
In eodem itinere in loco campestri, cum circa se undique incendiis ardere et fumare regionem depopulatam contemplaretur, ubi praeter alias plures una aecclesia cum plus quam centum hominibus combusta et desolata est, Imbricconi Augustensi episcopo, ut et praedictum est infeliciter defuncto, Sigifridum capellanum suum, reprobato eo quem fratres canonice electum jam habuerant, qualitercumque supposuit, non ut aecclesiam regeret, set ut sibi ad ingruentia bella ope individua praesidio assisteret. Quod deinceps ita res probavit. Eodem die et loco cellae sancti Galli quendam consanguineum suum, ejusdem loci non monachum, eadem intentione constituit super abbatiam, eo itidem reprobato, qui regulariter a fratribus electus, a rege Roudolfo illuc abbas ordinatus est. Qui pariter ut Augustensis suppositus, dehinc contra regem Roudolfum non regulariter, semper loricatus, bella non monachica sollertissimus astruxit. Aquileiae quoque Heinricum, Augustensem canonicum et capellanum suum, patriarcham, reprobato eo qui canonice a clero et populo electus est, qualitercumque apposuit. Deinde in Pagoariam itinere quo coepit profectus est. Inde collectis undecumque militum suorum auxiliariis cohortibus, iterum in Franciam reversus est, set tamen prius Juvavensi archiepiscopo, simulata quidem fide ad se vocato, et arte omnimoda, si eum sibi adjungere posset, satis superque licet frustra pertemptato. Ipse vero, ut revera sanctae aecclesiae immobilis columna, basi veritatis pondere superni amoris fundatissime superposita, cum se tot vecordiarum versutiis tantopere capi perspicaciter persensisset, toto quo poterat se inde proripiens studio, relictis suis omnibus, vix ferme solus in Alemanniam ad suae partis et communionis viros noctu latenter fugiebat.
26.40
Tandem igitur, cum tempore condicto undique ad colloquium destinatum qui ad hoc vocati nominatique sunt majores melioresque regni convenire jam coepissent, rex Heinricus non mediocri iterum collecta militia, fidem per principes ejus jam condictam perfidus infringens, pacis pactum efferatus omnino parvipendens, toto quoad poterat ingenio, ne convenirent, illis undique sollertissimus obstiterat. Illi autem hujusmodi explorata ejus vecordiae solita tergiversatione, causa suae collocutionis et propositae tot discordiarum et scismatum totius regni futurae confoederationis prorsus infecta, quamvis non absque praegrandi murmuratione permoti, unusquisque in sua remeabat. Ipse autem, uti jam deliberavit, solitis incendiis praedisque insistens, rebelles suos ubicumque manu majestativa pertinaciter pervaserat. Illic Argentinus episcopus, prae caeteris in hujus modi negotiis incentor et auxiliator illius tunc praecipuus, quadam die more militari bellicose loricatus, et tot malorum et facinorum armiductor et primicerius, cum ad castra remearet regi suo nimis crudeliter morigerus, morte repentina, cum se lecto collocaret, in momento praeventus est. Unde sui satis superque exterriti, non parum obstupuerunt, qui vita illius flagitiosa tantotiens scandalizati sunt. Ipse namque contra praeceptum canonicum concubina quadam vidua, publica pertinacia inpudoratus abusus est, quam militi suo nuptam, non modica ab eo peccunia et beneficiis emptam abstulerat; dehinc apud papam pro hujusmodi accusatus ipsam abjuratam non devitaverat; praeterque haec nefandissimi cujusdam incestus ipsam infamem suspicionem, numquam ob id sua abalienavit fornicaria coitione. Sic Dei contemptor industrius, ut Paulus Samosatenus episcopus ille Antiochenus, qui feminarum consortio delectatus, clericis suis idem concessit, ne sibi hoc ab eis crimen imputari posset, cunctis suis canonicis et clericis subparrochianis, nec non toti aecclesiae scandalum non minimum effectus, iram Dei promeruit, aeternae damnationis rigore feriendus: vae quippe homini per quem hujusmodi scandalum venit. Vae namque in divinis litteris pro aeterno luctu scribitur. Paulus hereticus ille cum damnatus ab aecclesia nollet discedere, ad sui dedecoris cumulum publica inde manu expellitur: hic itidem ab apostolica sanctione pro heresibus suis et flagitiis canonice jam damnatus, superni judicis sententia ad exemplum cunctis evidentissimum est derepente ut a vita, sic a regno Dei eliminatus. Quem sui acceptum, mox ad sedem suam infausto itinere tumulandum reportarunt.
26.41
Rex vero Heinricus, dum tertio tunc Alemanniam devastaturus suo ritu pervadere destinasset, et duces Bertholdum et Welfum cum caeteris Alemannorum cohortibus sibi bello congressuros non dubitaret, prudenti quidem consilio occursum illorum declinans, recta in Pagoariam cum suis itione, bello cedens, commigravit. Dehinc assumptis secum ducis Boemiorum, illorum provincialium, militaribus copiis, Eggibertum, non parvae valentiae et virtutis comitem, qui sibi rebellaverat, praedis, incendiis et castellorum illius obsidionibus pertinax ejus devastator hostiliter inpetebat. In cujus devastatione nivosas algoris nimietates sic cum suis quamquam vix perpetiens, tribus castellis illius aliquamdiu obsessis, et ad ultimum bellicis instrumentis captis et destructis, pervasor durissimus hiemabat. Ipsum denique sibi resistere minime sufficientem ad regem Ungariorum cum uxore suisque omnibus fugatum exulare coegit.
26.42
Eadem tempestate Roudolfus rex, postquam praedicta expeditione finita in Saxoniam cum suis rediit, et colloquium condictum, regis Heinrici factione et perfidia impeditum recognovit, quid tandem potius ageret non habuit, quam ut judex aequissimus regnum Saxonicum pacificaret, et secundum leges illorum prava quaeque justissime examinata corrigeret. Praeter haec quosdam Westfalorum et Thoringorum sibi rebellantes regia majestate coercuit. Domno etiam apostolico totam rerum gestarum seriem, directo jam Romam legato, intimari fecit, ejus super his consilium et auxilium sollertissime quaeritans. Ipse autem ei nichil aliud remandavit, nisi quod litterarum, quas proxime et legatis suis et una omnibus Theutonicarum partium principibus transmiserat, se non ignoraret non modica aviditate effectum exspectasse. Unde cardinalis ille Romanus non parum quidem animatus, juxta quod in litteris continebatur, contracto Saxonicae provinciae episcoporum caeterorumque principum apud Goslariam collegio, regem Heinricum apostolicae auctoritatis sententia in 2 Idus Novembris a communione corporis et sanguinis Domini, nec non a liminibus sanctae aecclesiae catholicae juridicialiter damnatum omnino excommunicavit, eique omnino regni gubernacula interdixit, eo quod summo primae sedis apostolicae pontifici prorsus inoboediens factus, regnum, quo in Romana synodo eum justa damnatum sententia privavit, et sic privatum anathematizavit, non ab eo permissus temeritate tanta invaderet; et insuper viam et ductum ad tot discordias scismata et totius regni facinorosas et calamitosas simultates componendas contemptor Dei et apostolicae sedis, ipsi pertinax omnino vel nunc saltem concedere detrectaret. Roudolfum vero auctoritate apostolica in regnum confirmavit, et omnibus regni optimatibus, ut ipsi ut oportet regi faverent, firmissime praecepit. Per Alemanniam quoque utriusque partis bellicosae nimis in alterutrum phalanges diversis undique motibus, set circa Danubium praecipue, pace prorsus conturbata, praedis itidem rapinis et incendiis insistendo, et res alienas, set aecclesiasticas praecipue, sibi publica invasione usurpando, pro posse suo debachantur.
26.43
Eodem tempore Agnes imperatrix hujusmodi seditiones jam diu sedare summopere contendens, exitu felici 19 Kal. Januar. diem ultimum clausit. Quae duodeviginti ex quo sacro velamine consecrata est annis, regia gloria et una vitae mundanae voluptuosis deliciis pro regno Dei spretis, vitae religiosae stadium certatim aggressa est. Psalmodiae et orationibus die ac nocte indefessa semper institit; carnem suam cum vitiis et concupiscentiis, utpote quae Christi revera secutrix fuerit, semetipsa verissime abnegata, sedula nimis crucifixit. Ipsi quippe cum desiderabili cordis compunctione lacrimae sibi divinitus datae panes fuerunt sine intermissione; sic cum Ezechia semper recogitans omnes annos vitae in tanta amaritudine animae suae. Quanto enim magna fuit in saeculi magnalibus, tanto se humiliavit in omnibus. Unde respexit ad humilem et spiritu pauperculam Spiritus sanctus. Regiis insignibus depositis, et in pauperes Christi et aecclesias disperditis vilibus usa est vestimentis, illud maxime non in hoc solummodo, set in omnibus attendens, ut ne quid nimis sit. Cottidianis confessionibus non solum operum, verum quoque cogitationum inordinatarum nec non insomniorum, sese sui in principio accusatrix expurgare solita est. Ipsa quippe magistros oboedientiarios, quos prae caeteris religiosiores et prudentiores noverat, semper individuos secum sollertissima habebat, quorum cottidiana lectione, collatione, disciplina et contuitione salutari discretissime se undique praemuniri cupiebat. Quicquid enim illi oneris per oboedientiam imponebant, sine mora Deo subdita voluntativa satis supportabat. Jejunia illius simplicia et non superstitiosa, victus modestus et satis sobrius et mirabiliter temperatus erat, et ad mensulam ejus semper ex divinis recitabator lectio, quae fuerit etiam cibus et delectabilis animae refectio. Illic conviva Christus semper in pauperibus officiose procurabatur. Fecit namque sibi amicos de mammona iniquitatis, ut cum deficeret, in aeterna eam tabernacula reciperent. Quicquid enim de suis habere poterat patrimoniis, quae amplissima tantae personae responderant, praeter manifestas necessitates, cottidie in hujusmodi studiose disperserat. Balnearum fomenta et plumarum mollitiem omnino devitabat. Stratum ejus frequentius terra fuit, seu quid aliud de durioribus, psiathio, tapetio sive paleis rarissimis praeparata; et cum paullisper fragile corpusculum dormitiuncula rapta reficeret, ilico ad vigilias orationesque solitas nimis inpigerrima fervebat. Cui Christus in corde, psalmus verbumque illius semper in ore sonuit. Quid tunc sibi laboris insumpserit, ipse solus testis et conscius est, cum quo tam intime conversata est. Omnes suos tam ultra modum diu noctuque laborando convicerat, in vestimentis pauperum manibus suis consuendis, ipsisque pauperibus sordidulis, set prae caeteris scabiosis, leprosis, ulcerosis, sanie profluendi tabidis, sive qualibet passione foetidis, accuratissime balneandis, confovendis, vestiendis visitandisque operosa Christo ministraverit, et omnibus servis Dei se tota humilitate humanissimam exhibuerit et liberalem omnimodis, chorus hujusmodi et turba per terras in id ipsum conclamitans, praedicare non quiescit. Quippe omnibus ubicunque per aecclesias aut monasteria vitae religiosae personis, qualitercumque largitatis suae inpendiis communicare conabatur, et sic privatim et communiter fraternitatis eorum et orationum memorias sedulissima participabat. Hereticis autem et ypocritis, ut absque personarum acceptione magnae in omnes libertatis et invectionis erat, nimis aspera, auctoritate et coargutione magisteriali satis infesta resistebat, et maxime nicolaitis et symonianis. Primum namque cum a nonnullis regni primatibus obnixe rogaretur, ob filii sui puerilia dehinc vero juvenilia errata coercenda seu temperanda, ut in Theutonicis partibus monitrix illius et correctrix materna disciplina et libertate caeteris sollertior et familiarior moraretur, aliquantisper consensit. Demum vero cum filio suo ejusque a secretis tantotiens commonitis, et omni arte et ingenio coargutis, objurgatis, obsecratis oportune pariter et inportune, et nec minimum quid propterea correctis, immo potius deteriora molientibus, omnino abhominabilis nec non etiam gravis ad videndum fieret, tot insolentias, rapinas, invidias, repugnantiam, vecordias et multifarias eorum insanias diutius pati recusans, se Romam ad sanctum Petrum et tot sanctorum contubernia cum omnibus suis ex toto contulerat. Illic quicquid de bonis suis habere poterat, in usus pauperum cottidie expenderat, et sic vitae sanctae et religiosae provectu in dies se semper in anteriora extendens, et posteriora obliviscens, supernae vocationis bravium legittime certando cursumque consummando, ibidem triumphaliter et glorianter persecuta est. Cum autem pro tot magnificis vitae tam beatissimae remunerandae pietatibus tempus instaret, febrium languore laetanter ultra solitum arrepta, quarum intemperantiam ipsa medicinalis artis non imperita ante multotiens mitigare consueverat, per dies quatuordecim semper in horas viribus corporis diminutis, mentis autem in Christo gratiosius amplificatis et corroboratis, aegerrime multum defecit et contabuit. Postremo cum ad usque finem perventum est, bonis illius jam ab ea in usus pauperum et aecclesiarum discretissime dispositis, convocatis ad se in primis domno apostolico, cunctis fidelium suorum et amicorum personis carissimis, quibus ultimum vale faciens animam suam commendaverat, et omnibus suis prout desideravit ordinatis, communicata dehinc devotissime eucharistia, cum caeteris orantibus et psallentibus et ipsa una psallens et gratias agens, in manus Dei et sanctorum Petri et Pauli spiritum suum exultanter commendavit. Tandem domnus apostolicus exequialibus officiis, missarum sollemniis, elemosinis, vigiliis quoque per aliquot dies sollemniter pro anima illius celebratis, in aecclesia sanctae Petronellae, quae Vaticanum Apollinis appellatur antiquitus, juxta altare Dominicum, ad latus scilicet sanctae Petronellae, sacrum Agnetis imperatricis apostolica sua indulgentia et absolutione tantotiens a peccatis remissae corpusculum, in sarcophago consignatum, cum ymnis et laudibus totius sanctae Romanae aecclesiae in id ipsum consonantibus dignanter sepelivit.
26.44
Aestivo tempore ejusdem anni Romanae urbis praefectus a quibusdam Quintii proximis per insidias interfectus est. Qui jam dudum domno apostolico peccata sua perfecte confessus et ad Deum conversus, mundum cum suis delectamentis illecebrosis omnibus omnino relinquere et ad monasticae vitae perfectionem tendere percupientissimus voluit; set ab apostolico per oboedientiam omnino prohibitus est, et in praefectura sua permanere jussus est, ut zelo Dei armatus et judex aequitatis et justitiae servantissimus tot malefactoribus obsisteret, et in hac oboedientia Christo gratanter militaret. Quod et non minimo oboediens conatu pro posse suo omnimodis exsecutus est. Unde et Quintio, malefactorum omnium primicerio, sollertissimus ob tot rapinas et latrocinia illius et quia domnum papam sacrilegus in aecclesia inter missarum sollemnia altari assistentem in contemptum Dei captum in turrim suam abstraxit, perfecto odio et digna persecutione adversatus est. In quo oboedientiae certamine hic vir Dei zelotes perfectus, hereticis infestus, judex justus, elemosinarum dispensator largus, magnae compunctionis et lacrimarum gratia in orationum suarum sedulitate donatus, castitatis et continentiae dilector praecipuus, utpote a puero legitime conjugatus et paulo post viduus effectus juvenilem in se ardorem deinceps juxta consilium apostoli sic permanens viriliter continuit, caritativus, humilis, hospitalis, suavis, affabilis, constans, modestus, patienter longaminis, pacis et veritatis sectator, et mirae religionis miles industrius et administrator: qui beatae vitae et christianae militiae tyrocinio prudens in carne ambulavit set non secundum carnem militavit, pro justitia et fide fausto triumphans martyrio vitam finivit temporalem, mox pro eo feliciter adeptus ineffabilem vitae perennis inmortalitatem et semper virentis paradysi desiderandam prae omnibus amoenitatem. Hic quidem a civibus Romanis, set praecipue ab Urbis optimatibus, magno planctu et ejulatu ut oportuit, lamentatus, post magnificas exequiales agendas officiose satis et honeste juxta ritum Romanum apud sanctum Petrum celebratas, in medio ipsius paradysi debita laudum et ymnorum inpensione gratiosa, devotissime est tumbae marmoreae inpositus, et ita decentissima sibi tumulatione Deo et sancto Petro est ab omnibus intentissime commendatus. Tandem vero, cujus in vita sua tyro municipatui inpensius militaverit, et quod mundo revera usus sit tamquam non uteretur, palam omnibus apparuit, cum tot miraculis et virtutibus non modo Romanis, verum quoque omnibus illuc undique concurrentibus jam jamque evidentissime exclaruit, quam magnus sit apud Deum. Enim vero tot et tanta meritis ipsius ibidem Deus operatur magnalia, ut vix quibusdam probari possint, scilicet aemulis illius, in veritate fuisse facta. Unde nunc, ut illorum invidiosa palam confutaretur incredulitas, in proxima Romana synodo quaedam miracula sub testimonio tot et tantorum virorum tantae auctoritatis tamque probabilium, illic procul dubio facta litterisque commendata publice recitabantur; de quorum veraci relatione omnino fas non sit quempiam dubitare. Quiddam vero, quod non minimae apud Romanos admirationi haberetur, adhuc viventi eodem interfectionis ejus anno revera actum in eo refertur. Quadam namque die cum quoddam oratorium causa orationis est ingressus, ante finitam orationem duo pili ad mensuram digiti unius longi in pollice manus illius excreverant; quo ipse viso non parum cum omnibus, quibus mox monstravit, stupidus effectus, tunc et in posterum secum satis mirari solebat. In eadem quoque synodo quaedam item miracula, quae Mediolani ad sepulchrum domni Erlebaldi, qui et ipse propter justitiam ante triennium passus est, facta sunt, probabilibus personis tota veritate illic attestantibus et litteris ea commendata demonstrantibus, recitata sunt. Qui et ipse orator facundissimus, et sub seculari habitu athleta Dei sollertissimus, canonicae restaurator disciplinae et observantiae, nicolaitis et symonianis hereticis zelo Dei in tantum restitit, ut ferme in toto Mediolanensi episcopatu nullus eorum non correctus sive non conversus remanserit. Si quis autem canonicae districtioni perduellis et inoboediens repertus est, mox ipse assumptis secum turmis suis militaribus, ad canonicam illum censuram aut coegit, sive fugavit, aut captum incarceravit, et omnia quae possidebat diripuit et dissipavit. In cujus factionis ultionem quidam Mediolanenses, qui episcopi sui symoniaci, cui et ipse tota qua poterat virtute adversatus est, nec non regis Heinrici, qui eundem illis hereticum apposuit, morigeri et assentatores fuerant, Dei tyronem egregium pro justitia et fide nec non oboedientia quam ipsi domnus papa Alexander pro hujusmodi inposuit, per insidias dolose quinque simul lanceis perfossum interfecerunt. Dehinc interfectum in platea civitatis cadaver ejus exanime per triduum ne sepulturae traderetur, gladiatoria manu inhumanissime prohibuerunt. Tertia vero nocte in ipsa ejus intempesta lux coelitus emissa tam clarissima, ut quidam qui ab urbe plus quam decem miliaria aberant, certissimum urbis ipsius incendium non dubitarent, super corpus ad trium horarum spatium resplenduit; et inter plures qui pro hujusmodi signo concurrerant, quidam fratres qui visionibus ad hoc in somnis praemoniti fuerant, audacter accedentes, tulerunt corpus ejus, et debito orationum et exequiarum officio, Deo prout oportuit gratias agentes, in monasterio sancti Celsi martyris sepelierunt. Demum vero multis virtutum et miraculorum testimoniis hic vir Dei, zelotes pravitatis hereticae tam industrius, revera Dei amicus esse et fuisse indubitanter satis divinitus probatum est. Cujus industriae et intentioni quemlibet summi regis militem et sanctae fidei defensorem fortiter et exultanter in Christo insistere non pigeat, si peracto certamine legittimo tam insigni gloriae coelestis triumpho perenniter coronari delectat. Eodem anno quaedam matrona in Alemannia puerum non multum vivacem, et cum eo pariter caput quasi hominis absque omnibus humanis membris solitarium, set vivens et ex toto cunctis suis sensibus humanitus bene formatum, generavit. Quod, dum infantulus ille mox moriturus baptizaretur, obstetrices acceptum, secreto tamen propter quandam erubescentiam, et ipsum, pro toto homine nomen inponentes ei, in nomine sanctae Trinitatis baptizabant; set non multo post moriebatur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).