Bertholdus Constantiensis1030-1088
Annales
Anna 27.14
Choose a text
More by Bertholdus Constantiensis
—
10201 Annale5
27.1
MLXXVIII.
27.1
Roudulfus rex in Saxonia apud Goslarium nativitatem Domini cum maximis Saxonicae gentis copiis gloriosissime celebravit. Rex autem Heinricus Ratisponae biduo tantum qualitercumque non multum festive vix commorans, iterum ad obsidionem cujusdam castelli, unde venit illuc, properanter redibat, in illis Norici sinus orientalis partibus usque in mediam quadragesimam quomodocumque per loca incertus vagans, et illam patriam quoque non modicis itionibus hujusmodi hostiliter devastans. Inde etiam legatos suos episcopos Osniburgensem et Viridunensem Romam ad domnum apostolicum et ad Romanam synodum pro causa sua inibi agenda direxit. Legationem autem apostolicam et commonitariarum Romani cardinalis litterarum ad eum contemptum et conculcationem et inoboedientiam, quam toto nisu palam omnibus professus est, astutissima quadam occasione, ac si nichil umquam vel parum quid inde audiret, omnino dissimulavit. Hos etiam de synodo reversuros Ratisponam non cum minima sollicitudine praestolatus est; quippe uti sua teste conscientia promeruit, quiddam novi quod maxime noluerit ab apostolica sede sibi reportari non dubitavit.-- Rex quoque Roudolfus et ipse pariter nec non omnes consentanei illius legatos suos, non quos voluerant, set qualescumque poterant, et hos artificiosa qualibet occasione et dissimulatoria, ad eandem synodum transmiserant, domno apostolico veram per omnia oboedientiam demandantes, et ut tyrannicam tamque flebilem sanctae aecclesiae desolationem paterna sollicitudine respicere dignaretur, unanimi rogatu ipsi sollertissime commendantes. Legati autem regis Heinrici, quia palam ire et omnia quae voluerunt pacifico libitu efficere et in Longobardia et in ipsa Romana urbe poterant, muneribus, mendaciis, promissis, assentationibus, querimoniis flebilibus, nec non omni arte et ingenio, uti in hujusmodi experientissimi erant, a minimis adusque maximos, corruptos, delusos, deductos omnino omnes in favorem sui regis attrahere semper non cessabant, et e diverso in odium et calumnias Roudolfi regis permaximas.
27.2
Synodus dehinc statuto tempore, id est 3. Non. Martii, ordine canonico initiata est, quae fuit fere 70 episcoporum, in quibus erat Albanus episcopus, qui unus de fratribus, qui in episcopatu Florentino, in loco qui vocatur Vallis Umbrosa commorantur, per ignem et flammam 12 pedum longam pertransiit, et Petrum, qui Florentinae aecclesiae episcopus dictus est, vere symoniacum hereticum fuisse, et ob hoc ipsum non recipiendum, nec officia illius heretica, intactus a flamma et illaesus evidenti judicio probavit. Illic quoque de Galliarum partibus aderat episcopus Divensis, qui non humana set divina electione episcopus factus est. Quippe causa orationis dum se domo sua Romam moveret, ad Divensem civitatem illic pernoctaturus devenit. Legatus autem apostolicae sedis Geraldus Ostiensis episcopus, qui et ipso tempore eo loci concilium pro utilitate et necessitate aecclesiae collegit, videns eum, non parum de adventu illius gavisus est; namque ipsi notus et amicissimus fuerat. Et osculato eo statim intulit:« Bene venisti, quia Deo auctorante hujus aecclesiae, episcopo suo orbatae et destitutae, te pro illo episcopum et provisorem habituri sumus.» Et ille modestius subridens, putabat, eum hoc jocando sibi dixisse. Deinde, cum non joco set serio hoc dictum sibi veraciter persensisset, inducias pro hoc respondendi in crastinum usque vix ab eo acquisivit. In ipsa nocte pondus curae pastoralis quomodocumque subterfugere toto conatu praemeditatus, sociis suis id nescientibus, ipse solus ab eis furtive se subtrahebat, cujusdam illic aecclesiae latibulum se occultaturus ibidem irrepserat. Mane facto dum diu ubique multum quaesitus non posset inveniri, legates apostolicus assumptis secum cleri totiusque populi non modicis processionibus, cum letaniis et obsecrationibus per aecclesias illas devotissime eum a Domino quaeritando circuibat. Cum vero ad aecclesiam ubi fugitivus latuit perventum est, lux coelitus emissa super eum resplendens, electum Dei prodidit. Sic itaque proditus, regiminis culmen, quod ex corde humiliter fugerat, dispositioni divinae subditus, quamquam invitus subire coactus est. Tales semper tantaeque auctoritatis et reverentiae viros secum semper habere solebat, in quorum consilio effectum suae sollicitudinis, et diffinitionis fidelis et prudens misteriorum Dei dispensator, sollertissime ponebat.
27.3
In eadem synodo legati regis Heinrici multum in tot, quos sibi qualitercumque assciverant, fautoribus animati et confisi, in primis omnifariam domno apostolico oboedientiam, et eam quomodocumque probandam, ex parte domini sui publice promiserant. Tandem causae illius injurias ipsi magnopere in primis, dehinc totius audientiae consessus, modis omnibus et commentis ad hoc instructissimi, et oratoria satis proclamatione linguosi, non ineptissime conquesti sunt. Quam quasi justissimam cuncti favorales illius concordi tenore et ipsi commurmurantes, judicio apostolico et synodali decernendam obnixe multum commendabant. Cujus quidem causae status hujusmodi erat: quod Roudolfus, dux et miles regis Heinrici, quique ipsi ut fidelis et in auxilio per omnia quae ad regni sui tutamenta pertinerent individuus assisteret, sacramentorum firmamentis adjuratus fuerit, eum caeteris suis consentaneis regno suo perjurus et perfidus injuste expulerit, et sic ipse regnum temerarius invaserit. Set non ea necessitate hanc quaerimoniam fecisse dominum suum professi sunt, quin facillime suos adversarios comprimere possit; verum idcirco maxime, quia justum et dignum sibi visum sit, apostolicae sedis diffinitionem super hoc in primis interpellare. Nonnullis igitur judicibus, qui illorum intentioni benivoli favebant, indifferenter complacuit, quod ob tam manifestam et sacrilegam tanti reatus factionem apostolici anathematis sententia Roudolfus rex indilate damnari dignus fuerit; et hoc plurimum rogitabant, ut id juridicialiter decretum, canonice perageretur.
27.4
Domnus autem apostolicus, cui ex toto nota erat causae instantis interturbatio, et quem non facile seductilem in personarum acceptionem adulatoria quorumlibet protrahere posset argumentatio, ante utriusque partis cautam examinationem, et cui adhuc prorsus in dubio penderat veritas excommunicationis jam per cardinalem suum factae, sese nichil inde posse decernere, palam protestatus est. Utriusque regis oboedientiam, legatos, proclamationes, quos ambos quidem non modica pars regni primatum, episcoporum, virorum sapientium et religiosorum diverso tramite consentanea sequeretur, se multotiens audisse profitebatur. Unde oportunum pro hujusmodi cum sanctae Romanae sedis optimatibus et magistratibus, nec non cum quibus posset, cunctisque sanum sapientibus se necessario consilium et ad hoc tempus congruum habiturum fore praedicebat, ne quid injuste in alterutrum illorum ab apostolica sede decerneretur. Ad haec omnes sollerter rogitabat et commonebat, ut in commune Deo pro hoc devotissime supplicarent, quatinus sibi divini sui spiritum consilii inspirare dignaretur, quo auctorante sancta mater aecclesia per tot hereses scismata et discordias miserabiliter dissipata, in Christo uniri et pacificari mereretur.
27.5
Sic dilata hujusmodi usque in sabbatum sententia, alia quaedam quae aecclesiae utilitati et necessitati proficua fuerant, canonica diligentia ibidem cautissime pertractata et diffinita sunt. Inventum autem et diffinitum est ab apostolico et cunctis in Christo secum consulentibus hujusmodi pro regis Heinrici querimonia prudens et discretum satis consilium: quod ipse domnus apostolicus, sive pro eo legati sui idonei, in Theutonicas partes venirent, et illic in loco qui aptissimus ad hoc fuerit, regni totius primates, sapientes, et quique optimates praeter utrosque reges ipsis occurrerent, et ibidem habito colloquio, tota utriusque illorum causa justissime et absque personarum acceptione discussa et ventilata ab omnibus aut justificaretur aut improbaretur; et sic communi prudenti justissimoque omnium judicio et consilio inrefragabiliter decerneretur, quomodo regnum in se ipsum tam miserabiliter scismaticum factum et perjurum, vel nunc saltem non omnino desolaretur, quin potius in Christi pace coadunatum et recuperatum rationabiliter consolidaretur.
27.6
In die vero sabbati domnus apostolicus legitime et ordinate ad hoc paratus, et cum suis suffraganeis synodum ingressus, consilium praedictum palam omnibus enarravit. Et cum placuisset omnibus, mox apostolica auctoritate fiducialiter linguatus et armatus, anathematis vinculo sempiterni metuendi multum, universaliter omnes condemnavit, sive reges seu duces, episcopos, clericos, nec non ex toto, quicumque fuerint majores et minores, qui versutiis, artibus, machinationibus, factionibus seu ingeniis quibuslibet, colloquium illud condictum ne fieret, qualitercumque ex studio et voluntate detrectarent et inpedirent, et qui legatis apostolicae sedis quolibet modo, ne ad idem colloquium pervenire possent, adversarentur, et qui diffinitiones, quae ibidem pro hujusmodi causa et discordia et seditionibus tam maximis a legatis apostolicis et caeteris regni primatibus optimatibus et sapientibus ad hoc laudamentum nominatis et electis, communiter in id ipsum concordantibus statuerentur, tenere et inrefragabiliter observare refutarent. Sic cum, candelis ardentibus ab apostolico et caeteris suis suffraganeis in anathematis praedicti complementum canonice in terram missis et extinctis, hujus damnationis sententia diffiniretur, satis obnixe oboedientiam regis Heinrici primum in hoc probaturus, per dominum Deum, et si se amaret, rogavit eum et obsecravit, et paternitate apostolica per legatos illius admonuit, ut pacem cunctis adversariis suis usque ad illius colloquii perfectionem haberet. Deinde ut ipsum per omnia honorando ad consensum concordiae industrius contraheret, nuntios suos cum legatis illius se ad illum directurum prudenter destinavit, ut, juxta suum beneplacitum, tempus et locum futuri colloquii ipse deliberaret, et hoc regni primatibus et cunctis illuc convocandis indubitanter notificato et praenuntiato, nuntius apostolicus Romam rediret, quatinus sedis apostolicae legati in hoc, destinati et electi, in tempore oportuno rectoque itinere et ipsi ad hoc instantis causae conventiculum consultores mediatores et correctores idonei pervenirent. Ita legatis regiis a se domnus apostolicus, set tamen absque apostolica benedictione quam regi reportaverint, dimissis, idcirco quia fama passim eum a legatis apostolicis excommunicatum jam fuisse, quamquam dubia aestimatione praedicaverat, ad caetera quae adhuc synodaliter exsequenda restiterant, efficaciter se conferebat.
27.7
In eadem synodo sententia anathematis data est in episcopos Ravennatem, Mediolanensem, Cremonensem, Tarvisiensem, nec non in omnes Symoniacos hereticos, et Nicolaitas, pertinaciter et inoboedienter in sui erroris insania voluntate et industria perseverantes; et specialiter in eos, qui infra biennium temerarii, pervicaces, et incontinentes, aecclesiasticas ordinationes datione peccuniae sibi acquisitas, relictas, et concubinas sibi interdictas apostatica praesumptione receperant. Qui quidem numero non pauci in nostris partibus publica tyrannide in authenticas sacrorum canonum sanctiones perduelles insanissime consurgebant. Illis quoque absque spe restitutionis inrevocabiliter omnino per datam judicialem sententiam quicumque ordines et consecrationes, excepto solo baptismo, adempti sunt, qui per episcopos officio et sacerdotali dignitate, apostolica sanctione privatos, et nondum sive per se seu per certum ipsius legatum ordini restitutos, ubicumque officio praesumptuose usurpato se ordinari, immo potius deordinari praesumpserunt. Aecclesias etiam quascumque consecratas ab eis, utpote Deo numquam canonice initiatas, a primis reconsecrari oportere, illic judicatum et statutum est.
27.8
In laicos quoque cujuscumque dignitatis data est sententia anathematis, sive clericos, nec non in omnes personas, quicumque contra sacrorum canonum decreta episcopatus, abbatias, praeposituras, qualescumque aecclesias, decimas, vel quascumque aecclesiasticas dignitates, cuilibet clerico seu cuicumque personae juxta usurpationem suam antiquam in beneficium dare, et quod domino Deo prius canonica et legitima traditione in proprietatem et servitium legaliter delegatum est, hoc quasi proprium quiddam et bereditarium laica et non consecrata Deo manu, consecratis Deo altaris et aecclesiasticae dispensationis ministris procurandum et ordinandum contradere seu praestare omnino praesumpserint.
27.9
Illic quoque sententia data est, ut anathema sint, quicunque praedas, rapinas, seu quaslibet artificiosas temerarias invasiones in aecclesiis Deo consecratis, sive in aecclesiarum atriis et cimiteriis, et claustris pariter consecratis, seu in his aecclesiasticis rebus possessionibus et pertinentiis quibuslibet earum facere praesumpserint. Quae specialia prae caeteris ad praebendas cottidianas et omnimodas victualium et sumptuum necessariorum dispensationes canonicorum, clericorum, presbiterorum, monachorum, virginum sanctimonialium, nec non sub regula cunctorum Christo servientium separatim et quasi proprie nominata ac decreta attinere dinoscuntur.
27.10
Domnus vero apostolicus id maxime in hujusmodi decretis intenderat, ut pace per aecclesias facta, quamvis undique bella et seditiones in secularibus regnarent, in spiritalibus tamen personis canonicae Dei laudes et orationes ob exteriorum detrimenta subsidiorum minime cessarent. Quia vero subjectorum offendicula aliquotiens prudenter dissimulanda, aliquotiens autem aperte cognita mature toleranda sunt, ut oportuniori tempore corrigantur, et quia nonnisi cum tempore medicamina conveniunt; domnus apostolicus prudens dissimulator et tolerator, multorum episcoporum et presbiterorum in Theutonicis et Italicis partibus hereticas pravitates inoboedientias et tot praesumptuosa scandalorum milia in tempus oportunum dijudicanda multum sollicitus distulerat, ut scilicet post, prius maxima illa discordantium inter se et bellantium regni principum et optimatum tam seditiosae ac plus quam civilis controversiae scismata, Deo auctore qualitercumque sedata, et Christi pace legittime confoederata, tandem ipsis quoque corrigendis coarguendis et puniendis cura sollertissima insistere non tardaret.
27.11
Legatis autem regis Roudolfi a se dissimulatoria et satis cautissima licentia clam et furtive dimissis, quia per omnia ipsum oboedientissimum et consentaneum sibi et apostolicae sedi minime dubitaverat, paternam dilectionem pietatem et gratiam ipsi cum apostolica indulgentia et benedictione vigilanter demandare studuit, nec non omnibus majoribus et minoribus, qui sedis apostolicae praeceptis et decretis oboedienter subesse et favere studio et voluntate in pace Christi unanimes non cessarent.
27.12
Rex denique Heinricus apud Ratisponam ex legatis suis, qui prae caeteris festinantiores ad eum praecucurrerant, quosdam praestolatos et illic conventos, mox aliquantulum subtristis inde se Mogontiacum properanter, diem inibi palmarum acturus, promovebat; indeque Coloniam contractis secum quas potuit militum suorum copiis pertendebat. Ibi quoque non multum gloriose pascha egit. Postquam vero, legatis suis cum apostolicae sedis nuntiis et cum apostolica pariter legatione jam ad eum reversis, omnia quae in Romana synodo acta sunt et decreta, relatione veraci diligentissimus compererat, mox ad solitae versutias vecordiae cum suis auriculariis secum assumptis totus sollertissime intenderat, id summopere in id ipsum consiliantes et toto nisu astutissime per omnia machinantes, ut se absque apostolici observantia et oboedientia praecepti et decreti quasi ab illa excommunicatione apostolica liberasse viderentur, et totum, quod ipsis ex culpae reatu manifestissimo inminebat, regi Roudolfo et cunctis partis sibi adversariae consortibus quasi ex ratione justissima onus Romani anathematis inposuissent.
27.13
Rex autem Roudolfus non minima principum et militum suorum Saxonicorum multitudine collecta, apud Goslariam pascha sollemniter satis celebravit. Illic, qui revera primum canonice a clero et a populo et a meliori et majori parte aecclesiasticae militiae electus est, in episcopum Augustensis aecclesiae quidam canonicus, qui et ipse ad sancti Mauritii aecclesiam praepositus jam constitutus probatus est, venerabilis multum et bene litteratus clericus, nomine Wigoldus, electione et suffragio cardinalis Romani, metropolitani et archiepiscopi sui Mogontini, nec non aliorum qui ibi convenerant novem episcoporum, in paschali die canonice in episcopum consecratus et ordinatus est. Cui rex post peracta legittime omnia quae ad ordinationem ipsius pertinebant, videlicet anulo, virga pastorali et cathedra episcopali ab archiepiscopo Mongontino susceptis, ex sua parte quidquid regii juris fuerit in procurandis bonis aecclesiasticis diligenter commendavit. Cavebat namque, ut oboedientissimus erat in omnibus, quod in Romana synodo nuper canonice diffinitum est, et post datam judicialiter sententiam sub anathemate interdictum et prohibitum est, ne quis laicorum aecclesias et aecclesiasticas decimas et dignitates personis aliquibus quasi proprium suum praestiterit, sive contra canones sibi usurpare praesumpserit. Insuper archiepiscopus Mogontinus Sigifrido, qui a rege Heinrico Augustensi episcopio non canonice appositus sit, post datas indicias praecepit ne ultra parrochiam suam temerarius invaderet, alioquin ipsum et omnes consentientes sibi justo anathemate a membris aecclesiae omnino separavit. Id ipsum quoque canonicis Augustensibus et populo intentavit, si electum suum, ut dignum et justum fuerit, non reciperent. Sic episcopus Augustensis accepta a rege licentia repatriavit, et in quoddam castellum juxta fauces Alpium sese cum suis, quia firmissimum et munitissimum erat, prudenter contulit, pacem aecclesiae inibi praestolaturus. Ubi confestim per plurimas injuriarum illationes ab Augustensibus inpetitus et molestatus est; set illud qualicumque longanimitate et patientia aliquamdiu tolerans, Deo judici et defensori se cum suis devotissime commendavit.
27.14
Rex vero Heinricus post pascha mox Moguntiatiacum rediens, omnes quoscumque et quomodocumque attemptare potuit, suae parti contraxit. Unde Saxonum optimatibus terrificis sive blanditiosis ad se pelliciendis sermociniis et inductionibus sub nomine et occasione apostolicae illius legationis et sententiae intimari fecit, ut causa pacis componendae et totius regni tot scismatum et discordiarum sedandarum, quibusdam primatibus et optimatibus regni apud Friteslariam occurrerent. Quod cum animo libenti perceptum, Saxonum principes suasu regis Roudolfi ad hoc sollerter incitati, condicto tempore venientes attemptare conarentur, Heinricus rex praeter suos quosdam auricularios ne vel unum saltem de regni primatibus illuc dirigebat. Ita dum se delusos viderent, et inde subirati redire destinarent, tamen quia obnixe ab aulicis illis mysteriarchis rogabantur, ipsis secum colloquendi seque temptandi locum dare consenserant. Illic ab eis nichil aliud nisi mendacia et quasi comminationes quasdam ab apostolico in eos factas audierant, eo quod dominum et regem suum perjuri et infideles contra fas injuste abjecerint. De sermone autem colloquii praedicti et anathematis apostolici nulla ibi ab eis secundum veritatem mentio facta est; totam quippe illius sententiae seriem regi Roudolfo et suis consentaneis falsa sua obstinatione pertinaces inponebant. Tandem vero Saxones his auditis, et cur illuc venerint evidentissime exploratis, ne se quasi reos in his quae illis objecerant, et quasi de adventu et sententia domni papae timidos aestimarent, immo potius percupientissimos et laetissimos fore probarent, colloquium quod destinavit omnes laudabant, ipsius sive legatorum ejus adventum quam vix se praestolaturos et sententiae illius omniumque regni optimatum super hoc negotio diffinitiones se per omnia observaturos, constanti animo et ratione liberrima firmissime palam protestati sunt; et omnes domno apostolico inoboedientes ejusque sententiae judiciali in hac re quolibet ingenio vel versutia sive vecordia refragantes, anathematizatos et a membris aecclesiae re vera separatos confirmabant et omnino adjudicabant. Et ut hujusmodi inter utrasque partes controversiam rationabiliter publice dirimerent, legatum suum cum eis ad dominum suum et ad caeteros regni principes illi consentientes inde direxerant, per quem illis locus et tempus colloquii statuti intimaretur, et qui eos ad hoc promptissimos et paratissimos, et omni necessitate et dubietate postposita Domino volente perventuros illuc protestaretur. Postquam hujusmodi sermone controversiali utrobique aliquantisper habito, set tamen praedicta inrefragabili et justa Saxonum ratione et oboedientia novissime laudabiliter consummato, pax ab utrisque ad usque futurum colloquium est collaudata, ab invicem domum unusquisque discedebat.
27.15
Regis autem Heinrici consiliarii, assumpto secum Saxonum legato, ad dominum suum versus Rhenum profecti sunt. Non enim bene sapiebat in palato cordis illorum auditus justus et verax sermo principum Saxonicorum. Illi namque alia longe ratione et intentione exierant, ut Saxones scilicet ad se quomodocumque adducere pertemptarent. Cum autem id efficere non possent, mox reversi falso rumore undique diffamabant, quod illi pro certo obsidibus datis, cum domino suo pactum pacis inirent, et gratiae illius indubitanter firmitatem promeruerint. Legatum autem illorum hujusmodi sermone remiserant, quod rex locum colloquio cuilibet dare nollet, set id causa et amore domni apostolici facere promptus esset, ut quicumque sibi rebellaret, eum gratia sua donandum reciperet, si modo se sibi cum poenitentia et oboedientia deditium exhiberet.
27.16
Saxones autem et Roudulfus rex hoc comperto, manifeste eum excommunicatum cum omnibus consentaneis illius adjudicabant et comprobabant, eo quod colloquium ab apostolico tam inrefragabiliter decretum, ipse tam pervicax et inoboediens annullavit. Pacem etiam quam auricularii regis et Saxones inter se condixerant, ante quam legatus praedictus ad eos repatriaret, qui ex parte regis Heinrici erant, castellum quoddam invadendo et contra fidem datam expugnando omnino parvipenderant. Metensis quoque episcopus et alii quamplures Lotharingorum, qui eisdem diebus ad regem Heinricum ductu fidei venerant, attemptandi si ad illius voluntatem inclinari possent, audito apostalicae legationis contemptu se in parte domni apostolici manere et persistere palam profitentes, cum offensa ipsius gratia domum redibant. Quos ipse confestim duce Theoderico et aliis militum suorum copiis assumptis prosecutus, ex improviso Metensem civitatem dolo praeoccupavit, episcopum cum caeteris inde fugavit, et impositis illic praesidiis suis, urbem Argentinam profectus, inde egressus est. Ibi diebus rogationum commorans, Thiepaldum Constantiensem praepositum, suum quoque capellanum, contra voluntatem canonicorum et domni apostolici bannum illic episcopum incathedravit. Illi namque, quia, ne aliquem a rege Heinrico reciperent, jam ex parte domni papae eis interdictum est, canonice sibi quemlibet eligendum in Christo concorditer deliberabant. Istius autem promotioni cum illi canonici de sancto Thoma magnopere assensum et laudamentum praebuerint, divinam non multo post ultionem experti sunt. Ignis quippe aecclesiam claustrum et cuncta eorum aedificia et caminadas penitus combusta insumpserat. Dehinc rex Heinricus Alemanniam invadere proponens, set non tantos sibi coadunare valens, quod hoc sine periculo peragere posset, in Pagoariam divertit. Ibi apud Ratisponam pentecosten celebravit, et marchio Liutpaldus in aliquantulum ab eo offensus regreditur.
27.17
Legatus autem apostolicus qui ad regem Heinricum in pascha pro illo disponendo colloquio quod papa decrevit advenerat, in primis quia ipsi, licet invito et nolenti, ejus omnino interminationis terroribus parvipensis legationem apostolicam liberrimus intimaverit, aliquantisper occultabatur, ita ut plurimorum suspicione clam interfectus sive exhiliatus aestimaretur; tandem publica palam reverentia et honore ab eo tractatus, et habitus est. Set eum tantisper quidam pro hac detentum conjiciunt occasione, ut sese per illum ab imposita qualitercunque defenderet excommunicatione. Cum scilicet omnes cernerent, apostolicum legatum illi communicare, nemo prorsus eum quasi excommunicatum aestimaret seu devitaret, immo potius pro mendacio firmiter computarent, quidquid passim dictum sit de sententia synodi Romanae, et de anathematis facti diffinitione: quia, sicut rex Roudulfus cardinalem Romanum, ita ipse legatum apostolicum in testimonium suae obedientiae et innocentiae palam omnibus posset ostentare.
27.18
Rex autem Roudolfus apud Goslariam pentecosten magnifice celebravit, collecta illuc principum Saxonicorum et Thoringorum non modica multitudine, et ibi cum eis communicato consilio, expeditionem contra regem Heinricum paravit et disposuit. Illuc ad eum legati Philippi regis Galliarum, et Fladirtingorum, et Lotharingorum quam plurium, nec non regis Ungariorum, adjutorium ipsi propter Deum et sanctum Petrum ad defensionem sanctae aecclesiae et regni totius Theutonicorum studiosissime promittentium advenerant; quamvis non ita, ut promissum est, omnino perficerent.
27.19
Dehinc per totam aestatem plures undique motus per Alemanniam, Alsatiam et Austrifrantiam conferbuerant, et privatis bellis ex parte Heinrici regis victi, interfecti et fugati sunt, qui praedas, incendia et sacrilegia plurima in ipsis aecclesiis sacris, temerarii violatores earum, exercuerant. Ex quipus Basiliensis et Argentinus antiepiscopi vix fuga elapsi sunt, militibus eorum a marchione, Bertholdi ducis filio, fortiter pugna prostratis et captis, rusticisque quos per comitatus sibi adjuratos in auxilium undique coegerant, ex parte eunuchizatis. Ipsa tempestate duces Bertholdus et Welfo Franciam cis Rhenum ex magna parte praedis et incendiis devastaverant.
27.20
Interea rex uterque expeditionem in alterutrum non minimo studio et apparatu disponebant, collectis undecumque et quomodocumque auxiliaris militaribus suis copiis. Et circa Kalendas Augusti duces praedicti cum Alemannica militia regi Roudolfo de Saxonia egredienti occurrere deliberabant. Sed hoc omnino rex Heinricus cum maximo exercitu interveniens, ne fieri posset, impediebat. Et sic bellum quotidie sperantes, et occasiones suae destinationis percupientissime fieri molientes, quamvis non sine minimo periculo, e proximo regi consederant. Insuper comprovinciales rusticos undique per omnes illarum partium centenarias adversum se conjuratos et armis militaribus instructos, ad duodecim fere millia pugnacissimos et infestissimos sibi, e vicino sustinebant. Sic Saxones et Alemannos ab invicem sequestratos, et, ne convenire aut per internuntios saltem inter se deliberare possent quid in tantis periculis coartatis agendum sibi esset, omnimodis prohibitos, rex Heinricus in tam maximo suo confisus exercitu, prius de Saxonibus, exin de Alemannis triumphare satis artificiosus destinavit, et id facillime et absque suorum detrimento fieri posse non dubitavit. Mox ille hujusmodi consilio cum suis communicato, exploratores quosdam, viros non ignobiles, quasi pro pace inter se confirmanda regi Roudolfo nec non primatibus Saxonum simulatorie direxit. Qua ad invicem condicta et solito foedere ad tempus ab utrisque confirmata, dum ipsi ad dominum suum festinanter redirent, ille eos astute sic delusos de repente et fere ex improviso vecors et insidiosus armata manu et impetu bellicoso inparatos invasit. Rex autem Roudolfus vix cum suis de castris festinantissime se proripiens, et quantum in tali articulo fieri potuit, acies suas contra hostem imminentem prudenter ordinans et exhortans, ipsi tam fortiter pugnacissimus congreditur, ut in prima statim coitione victoria Deo dante feliciter potiretur, prostratis in brevi duabus primis legionibus. Nec mora rex ipse primicerius cum suis intimis fugam turpiter iniit; reliquus dehinc exercitus, visis quae fiebant, imbellis, timidus et mirabiliter perterritus, et ipse in diversa fugitando se salvare satis superque anxiatus omnifariam pertemptavit. Saxones autem plus quam ad tria milliaria persecuti sunt eos, instantes pugnaciter a tergo fugientibus. Illic ex parte regis Heinrici de nobilioribus plus quam triginta, de minoribus vero, ut aiunt, ad quinque millia interfecti procubuerant; et ex parte adversaria de minoribus tantum ad 80 viros cecidisse testantur. Insuper ejusdem partis qui praesto aderant episcopi, a fugientibus quibusdam falsariis audito quasi rex Heinricus vicerit, cum suis in diversa fugerant. Ex quibus cardinalis Romanus cum plerisque aliis satis periclitatus est, nec non a latronibus Sclavis in silvis, quo latibulum quaerebant, episcopus Parthenopolitanus sagitta percussus est, Baderbrunnensis captus exspoliatus et ferme nudus profugit ab eis; et Wormatiensis itidem captus, regi Heinrico cum Herimanno nobili quodam comite contraditus est. Profligatis autem et interfectis tot hostium turmis, Saxones laetanter ad locum primae belli congressionis et ad castra sua revertebantur. Ibique pernoctantes, in crastinum consilio cum rege suo inito, et jure legum suarum, ne ipsis in bello victoribus progrediendum esset ulterius, ab ipso accepto, in Saxoniam suam cum tripudio grandi triumphatores remeabant.
27.21
Rex autem Heinricus absque mora Pagoariam usque pertenderat. Non minimum quippe, qui ex ista parte ipsa die cum Francorum conjuratis centenariis bello durissimo omnino profligatis et eunuchizatis dimicabant, et victores mirabiliter exstiterant, Alemannorum impetum metuebat. Qui et ipsi vere comperta hostium fuga et sui regis victoria et reversione, successui suorum congaudebant, et incendiis praedisque undique devastatis et expugnatis oppidis adversariorum suorum quam plurimis, reditu triumphali ovanter repatriabant.
27.22
Tandem falsarii et mendaciorum commentarii regis Heinrici circum circa terrarum, dominum suum victorem de Saxonico bello remeasse, impudenter affirmabant, et ita commenta sua ipsum domno papae, Romanis et cunctis Longobardis per litteras commendare effecerant. Eisdem diebus abbas Massiliensis, sedis apostolicae legatus, qui cum ducibus Alemannorum praedictae expeditioni praesto interfuit, et cui omnia bellorum gesta ex toto non ignota fuerant, quia nullum inpositae legationis et aecclesiasticae utilitatis profectum apud apostolicae sedis adversarios se nec habuisse nec habiturum fore perspexerat, et ipse Romam ad eum qui se miserat, mendaciorum destructor non defessus et sincerae veritatis testis re vera idoneus, properanter regressus est. Ipse vero nec non alii deinceps per plures rem gestorum indubitabilem domno papae caeterisque, mendaciis mirabilibus non parum nutantibus ac sese desolantibus, seriatim testificati sunt.
27.23
Autumno dehinc sequente, Heinricus rex recollectis undecumque copiis militaribus, iterum expeditionem quasi in Saxoniam simulatorie disponebat; et quos contra Saxones adjuratos contraxerat, maximum Roudolfi regis in occursum sibi pugnacissime exercitum comperiens advenisse, in Alemanniam devastandam perjuros induxerat.
27.24
Illic pessimis praedonibus et inhumanissimis de Boemia, Pagoaria, Burgundia, Francia, nec non quoscumque poterat de ipsa Alemannia conductis, praedis, incendiis, castellorum et oppidorum nonnullorum destructionibus, et in divina sacra inauditis sacrilegiis, passim efferatissimus Dei contemptor miserabiliter insistebat. Nulla inter sacrum et non sacrum differentia, nulla in tot miseriis miseratio fuerat. Aecclesias quippe, ad quas cum rebus suis conservandis terrae inquilini confugerant, miserabiliter sacrilegi et praesumptuosi incenderant, depraedati sunt; sacerdotes sacris vestibus indutos, seminudos et miserrime vapulatos proculcaverant; altaria sanctorum reliquiis inde ablatis destruxerant; super ea, quod a paganis inauditum est, cacaverant, carnibus praedae in frusta dilaniatis superinpositis ea cruentaverant, mulieres quas in aecclesiis ceperant, inpudenter illic velut in prostibulo constupraverant; stabulum equis et animalibus suis, nec non latrinas in eis erexerant. Mulieres item ad usque mortem constuprando nonnullas oppresserant; plerasque viriliter tonsuratas ac vestitas, captivas abduxerant: ligneam Christi crucifixi imaginem apud Altorf, et alibi etiam, capite manibus et pedibus detruncaverant abscissis. Quid plura? Omne sacrum et divinum temerantes, plus quam ethnica insania omnifaria polluerant.-- Haec quidem omnia episcoporum, qui simul cum eis aecclesias Dei invaserant, data licentia fiebant. Fiebat autem haec detestabilis sanctae aecclesiae conculcatio et desolatio circa festivitatem omnium sanctorum. Tunc quoque parum minus quam centum aecclesiae in illa expeditione violatae sunt. Attamen haec non inpunite omnino facta sunt; quidam namque illorum, ut aiunt, ab inmundis spiritibus arrepti, usque ad mortem vexabantur; nonnulli vero a principibus Alemannis interfecti, capti, exspoliati; plurima pars eorum enaricati et detruncati sunt. Sic Alemannia miserabiliter devastata, ipsi cum non minimis praedarum et sacrilegiorum honerati sarcinis, domum, non pleno tamen triumpho, tripudiantes redibant.
27.25
Ipsis diebus dux Bertholdus christianae religionis amator et defensor studiosus, et secundum Deum et seculum sobrie et ordinate honestae vitae cultor non modicus, aequitatis et pacis, modestiae et disciplinae, misericordiarum zelique Dei servantissimus, legum et dignitatum paternarum exsecutor scientissimus, vir magni consilii prudentissimus et tota morum honestate satis virtuosus, anima sua tota, qua oportuit, spe fideque in manus Dei commendata, domoque sua prudenter disposita, felici consummatione diem, o utinam! felicissimus clauserat extremum.
27.26
Hildulfus symoniacus ille Coloniensis appositus, apostolicae auctoritatis sententia, utpote hereticus fur et latro, super terram damnatus eodem, autumno migravit a seculo etiam in coelo perenniter ligatus.
27.27
Synodus magna Romae facta est, tum ob plurimas aecclesiae sanctae necessitates, tum maxime ob tyrannidem Heinrici regis qualitercumque sedandam. In qua utriusque regis legati ex causa dominorum suorum se proclamaverunt, eosque jurejurando, ne colloquium, quod domnus papa in proxima synodo, ne quis impediret, sub anathemate constituit, ipsi nulla arte vel ingenio impedirent, innocentes esse testificati sunt. Legato autem regis Roudolfi ab optimis quibusque optime credebatur, alii vero perjurii incriminati sunt. Tandem vero pro invasione regni anathema ab apostolico in regem Roudolfum extorquere attemptabant; set econtra tota synodo vix suffragante, ne id in regem Heinricum ob inoboedientiam et tot sacrilegia quae praedicta sunt mendaciorumque versutissimas illusiones illius judicialiter retorqueret, ipsi datis ei ad conversionem et responsionem ad usque proximam synodum vel infra induciis, domum cum dedecore et absque apostolica benedictione confusibiles remeabant. E quibus unus, Eigilbertus Pataviensis praepositus, qui jam ab episcopo suo judicialiter excommunicatus est, ad regem Heinricum sic perjurus rediens, aecclesiae Trevirensi ab ipso eo qui a clero et populo canonice electus est reprobato, solita violentia sua invitis et nolentibus cunctis Symoniace est praelatus.
27.28
In eadem synodo hae sententiae decretales consensu et subscriptione universali datae sunt.
27.29
« Quicumque militum cujuscumque ordinis vel professionis praedia ecclesiastica a rege seu seculari principe, episcopis seu abbatibus aut aliquibus aecclesiarum rectoribus invitis, suscepit vel susceperit, invasit vel invaserit, vel eorum consensu tenuerit, nisi eadem praedia aecclesiis restituerit, excommunicationi subjaceat.
27.30
« Si quis Nortmannorum praedia monasterii beati Benedicti montis Cassini invaserit, vel quascumque res ejusdem monasterii injuste abstulerit, et bis vel ter admonitus non emendaverit, excommunicationi subjaceat, donec resipiscat, et aecclesiae satisfaciat.
27.31
« Quoniam investituras ecclesiarum contra statuta sanctorum Patrum a laicis in multis terrarum partibus fieri cognovimus, et ex eo plurimas in aecclesia perturbationes esse, immo ruinas religionis sanctae oriri, ex quibus ipsa christianae censurae dignitas conculcatur, perspeximus, decernimus, ut nullus clericorum investituras episcopatus, vel abbatiae, vel aecclesiae, seu praepositurae, vel alicujus clericalis dignitatis de manu imperatoris, vel regis, vel alicujus laicae personae, viri vel feminae, suscipiat. Quod si praesumpserit, recognoscat investituram illam apostolica auctoritate irritam esse, et se usque ad dignam satisfactionem excommunicationi subjacere.
27.32
« Si quis episcopus praebendas, archidiaconatus, praeposituras, vel aliqua officia aecclesiastica vendiderit, vel aliter quam statuta sanctorum Patrum praecipiunt ordinaverit, ab officio suspendatur. Dignum est enim, ut sicut gratis episcopatum accepit, ita membra ejusdem episcopatus vel dignitatis distribuat.
27.33
« Ordinationes, quae interveniente pretio, vel precibus, vel obsequio alicui personae ea intentione inpenso, vel non communi consensu cleri et populi secundum canonicas sanctiones fiunt, et ab his ad quos consecratio pertinet non comprobantur, falsas et irritas esse dijudicamus; quoniam qui taliter ordinantur, non per ostium, id est per Christum, intrant, set ut ipsa Veritas testatur, fures sunt et latrones.
27.34
« Falsas poenitentias dicimus, quae non secundum auctoritatem sanctorum patrum pro qualitate criminum imponuntur. Ideoque quicumque miles, vel negotiator, vel alicui officio deditus quod sine peccato exerceri non possit, culpis gravioribus irretitus ad poenitentiam venerit, id est qui bona alterius injuste detinet, vel qui odium in corde gerit, recognoscat se veram poenitentiam non posse peragere, per quam ad aeternam vitam valeat pervenire, nisi miles arma deponat, ulteriusque ea nisi aut consilio religiosorum episcoporum et pro defendenda justitia non ferat: et negotiator negotium derelinquat, et officialis officium deserat, bona quae quilibet illorum injuste abstulit restituat, et odium ex corde dimittat. Nec tamen interim desperet, set quicquid boni facere poterit, hortamur ut faciat, ut Deus omnipotens cor illius ad poenitentiam illustret.
27.35
« Decimas, quas in usu pietatis concessas esse canonica auctoritas sanctivit, a laicis possideri apostolica auctoritate prohibemus. Sive enim ab episcopis, vel regibus, vel quibuslibet personis idem in proprietatem eas acceperint, nisi aecclesiae reddiderint, sciant, se sacrilegii crimen committere, et ob id aeternae damnationis periculum incurrere.
27.36
« Quia dies sabbati apud sanctos Patres nostros in abstinentia celebris est habitus, nos eorundem auctoritatem sequentes, salubriter admonemus, ut quicumque se christianae religionis participem esse desiderat, ab esu carnium eodem die, nisi majori festivitate interveniente vel infirmitate impediente, abstineat.
27.37
« Ut nullus abbas decimas et primitias, et reliqua quae secundum statuta canonum ad episcopos pertinent, sine auctoritate Romani pontificis, seu episcopi consensu in cujus diocesi habitat, detineat, apostolica sanctione firmamus.
27.38
« Nullus episcopus gravamen seu servile servitium ex usu contra aecclesiasticam normam abbatibus seu clericis suis inponat, vel interdictum sacerdotale officium pretio interveniente restituat; idem si fecerit, officii sui periculum subeat.
27.39
« Si quis praedia beati Petri apostolorum principis ubicumque posita in proprietatem suam usurpaverit, vel sciens occultata non propalaverit, vel debitum servitium exinde sancto Petro non exhibuerit, recognoscat, se iram Dei et sanctorum apostolorum velut sacrilegum incurrere. Quicumque autem in hoc crimine deprehensus fuerit, eandem hereditatem beato Petro restituat, et poenam quadruplicem de propriis bonis persolvat.
27.40
« Si quis episcopus fornicationi presbiterorum diaconorum seu subdiaconorum vel crimini incestus in sua parrochia precibus vel precio intervenientibus consenserit, vel commissa auctoritate sui officii non impugnaverit, ab officio suspendatur.
27.41
« Ut omnis christianus procuret ad missarum sollemnia aliquid Deo offerre, et ducere ad memoriam, quod Deus per Moysen dixit:« Non apparebis in conspectu meo vacuus.» Etenim in collectis missalibus sanctorum Patrum liquido apparet, quia omnes christiani ex usu sanctorum Patrum Deo aliquid offerre debent.»
27.42
In eadem synodo sententia anathematis data est in omnes Symoniacos et Nicolaitas hereticos, qui in erroris sui secta indurati, synodalibus sanctorum patrum diffinitionibus et decretalibus eorum statutis scienter inoboedientes, apostatarumque pertinacia eis recalcitrantes, studio et voluntate refragantur, Multa etiam ad utilitatem aecclesiae praeter ista illic promulgata sunt, quae nunc recensere non est temporis. Actum in aecclesia domini Salvatoris Lateranensi 5 Idus Novembr. anno dominicae Incarnationis 1078, indictione 1.
27.43
Heinricus Curiensis episcopus obiit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).