Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Commentaria in Porphyrium A Se Translatum (editio prima)
BoethiusPrim 1 · opp-lat2More by Boethius
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/boethius" aria-label="More works by Boethius"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat2
1.1
LIBER PRIMVS.
1.1
Hiemantis anni tempore in Aureliae montibus concessera- mus atque ibi tunc, cum uiolentior auster eiecisset noctis placidam atque exturbasset quietem, recensere libitum est ea quae doctissimi uiri ad inluminandas quodammodo res intel- lectus densitate caliginantissimas quibusdam quasi introductoriis commentariis ediderunt. eius uero rei Fabius initium fecit, qui cum me lectulo recumbentem et quaedam super eisdem rebus cogitantem meditantemque uidisset, hortatus est, ut, quod saepe eram pollicitus, aliquam illi eius rei traderem disci- plinam. complacitum est igitur, quoniam tunc et familiarium salutationes et domestica negotia cessabant. interrogatus ergo a me super quibus uellet rebus enodare atque expedire, tunc Fabius: Quoniam, inquit, tempus ad studia uacat et hoc otium in honestum negotium conuerti licet, rogo ut mihi explices id quod Victorinus orator sui temporis ferme doctissimus Porphyrii per Isagogen, id est per introductionem in Aristotelis Categorias dicitur transtulisse. et primum didascalicis quibus- dam me imbue, quibus expositores uel etiam commentatores, ut discipulorum animos docibilitate quadam assuescant, utuntur.— Tunc ego: Sex omnino, inquam, magistri in omni expositione praelibant. praedocent enim quae sit cuiuscumque operis intentio, quod apud illos σκοπός uocatur; secundum, quae utilitas, quod a Graecis χρήσιμον appellatur; tertium, qui ordo, quod τά& ν uocant; quartum, si eius cuius esse opus dicitur, germanus propriusque liber est, quod γνήοιον interpretari solent; quintum, quae sit eius operis inscriptio, quod έπιγραφήν Graeci nomi- nant. in hoc etiam quod intentionem cuiusque libri insollerter interpretarentur, de inscriptione quoque operis apud quosdam minus callentes haesitatum est. sextum est id dicere, ad quam partem philosophiae cuiuscumque libri ducatur intentio, quod Graeca oratione dicitur ύς ποιον μέρος φιλοσοφίας ανάγεται, haec ergo omnia in quolibet philosophiae libro quaeri conuenit atque expediri.
1.2
Tunc Fabius quae esset introductionis intentio inter- rogauit. et ego inquam: Aristoteles, cui factus est intro- ductionis pons, non aliter intellegi potest, nisi ipsas res de quibus disputaturus est ad intellegentiam praeparemus. uidens enim Porphyrius quod in rebus omnibus essent quaedam prima natura, ex quibus omnia uelut ex aliquo fonte manarent, et illa quae prima essent, et substantia esse et generis uocabulo nuncupari; porro autem numquam esse genus posse, nisi ei quaedam alia subderentur, et quae essent subdita, species appellari; porro autem numquam genus uni speciei genus esse posse, sed pluribus; plures autem species non posse esse multiplices, nisi eas aliqua discretio separaret— si enim nihil sibi dissimiles forent, una species, non multiplices uiderentur; illa igitur diuisio et dissimilitudo specierum differentiae nomine uocitatur, omnia uero quae aliqua re diffe- runt, fieri aliter non potest, nisi quibusdam propriis solitariis- que naturis insignita sint. atque haec hactenus—, uidens ergo quod omnis omnium disparilitas in gemina rerum principia secaretur, in substantiam atque accidens, ita ut neque accidens sine substantia neque sine accidenti substantia esse posset— accidens quippe sine aliquo substantiae fundamento esse non potest, substantia uero ipsa sine superiecto accidenti uideri nullo modo potest. ut enim color sit, quod est accidens, in corpore erit, quod est substantia. porro autem cum corpus, id est substantiam uideris, in| signitam eam accidenti, id est aliquo colore respicies. itaque fit ut neque substantia praeter accidens sit neque accidens a substantia relinquatur; ubi enim substantia fuit, mox accidens consecutum est—, speculatus igitur Porphyrius in his duabus rebus, id est accidenti et substantia, genera, species, propria differentiasque uersari et quod ipsa per se sint genera subiectis et subiacentibus specie- bus, quae differentiis et propriis insignitae sunt, statuit prin- cipaliter de genere, specie, differentia propriisque tractare. et quoniam tractatus hic in definitionibus, ut post docebimus, pro- derit, si quis autem in definitione generali ponat accidens, eum non recte definire manifestum est, quod suo loco tractabitur, statuit pauca de accidentibus praelibare. ita enim nos pruden- tissimus doctor instituit, ut tunc in definitionibus quibuslibet plenam scientiam queamus accipere, cum quod prosit, dictum sit et quod non sit utile, segregetur. haec igitur huius operis est intentio, de genere, specie, differentiis, propriis acciden- tibusque tractare.
1.3
Hic Fabius: Expedisti, inquit, de intentione, nunc utili- tatem explica.— Varia, inquam, et multiplex in hoc corpore commoditas utilitasque uersatur. primum enim in Aristotelis Categorias perquam uberrime prodest. quid autem prosit, dice- mus, cum de eius libri inscriptione tractabimus, sed in quibus aliis prosit, paucis philosophiae ipsius diuisione facta per- stringam. et prius quid sit ipsa philosophia, considerandum est. est enim philosophia amor et studium et amicitia quo- dammodo sapientiae, sapientiae uero non huius, quae in artibus quibusdam et in aliqua fabrili scientia notitiaque uersatur, sed illius sapientiae, quae nullius indigens, uiuax mens et sola rerum primaeua ratio est. est autem hic amor sapientiae intellegentis animi ab illa pura sapientia inluminatio et quo- dammodo ad se ipsam retractio atque aduocatio, ut uideatur studium sapientiae studium diuinitatis et purae mentis illius amicitia. haec igitur sapientia cuncto equidem animarum generi meritum suae diuinitatis inponit et ad propriam naturae uim puritatemque reducit. hinc nascitur speculationum cogitatio- numque ueritas et sancta puraque actuum castimonia. quae res in ipsius philosophiae diuisionem sectionemque conuertitur. est enim philosophia genus, species uero duae, una quae theo- retica dicitur, altera quae practica, id est speculatiua et actiua. erunt autem et tot speculatiuae philosophiae species, quot sunt res in quibus iustae speculatio considerationis habetur, quotque actuum diuersitates, tot species uarietatesque uirtutum. est igitur theoretices, id est contemplatiuae uel speculatiuae, triplex diuersitas atque ipsa pars philosophiae in tres species diuiditur. est enim una theoretices pars de intellectibilibus, alia de intellegibilibus, alia de naturalibus.— Tunc interpellauit Fabius miratusque est, quid hoc noui sermonis esset, quod unam speculatiuae partem intellectibilem nominassem.— Νοητά, inquam, quoniam Latino sermone numquam dictum repperi, intellectibilia egomet mea uerbi compositione uocaui. est enim intellectibile quod unum atque idem per se in propria semper diuinitate consistens nullis umquam sensibus, sed sola tantum mente intellectuque capitur. quae res ad speculationem dei atque ad animi incorporalitatem considerationemque uerae philosophiae indagatione componitur: quam partem Graeci θεολογίαν nominant. secunda uero est pars intellegibilis, quae primam intellectibilem cogitatione atque intellegentia compre- hendit. quae est omnium caelestium supernae diuinitatis operum et quicquid sub lunari globo beatiore animo atque puriore substantia ualet et postremo humanarum animarum. quae omnia cum prioris illius intellectibilis substantiae fuissent, corporum tactu ab intellectibilibus ad intellegibilia degenerarunt, ut non magis ipsa intellegantur quam intellegant et intel- legentiae puritate tunc beatiora sint, quotiens sese intellecti- bilibus applicarint. tertia theoretices species est quae circa corpora atque eorum scientiam cognitionemque uersatur: quae est physiologia, quae naturas corporum passionesque declarat. secunda nero, intellegibilium substantia, merito medio collocata est, quod habeat et corporum animationem et quodammodo uiuificationem et in| tellectibilium considerationem cognitio- nem que. Practicae uero philosophiae, quam actiuam superius dici demonstratum est, huius quoque triplex est diuisio. est enim prima quae sui curam gerens cunctis sese erigit, exornat auget- que uirtutibus, nihil in uita admittens quo non gaudeat, nihil faciens paenitendum. secunda uero est quae rei publicae curam suscipiens cunctorum saluti suae prouidentiae sollertia et iustitiae libra et fortitudinis stabilitate et temperantiae patientia medetur; tertia uero, quae familiaris rei officium mediocri componens dispositione distribuit. sunt harum etiam aliae subdiuisiones, quas nunc persequi supersedendum est.
1.4
Ad haec igitur ut fieri possint et ut superiora intellegi queant, necessarius maxime uberrimusque fructus est artis eius quam Graeci λογικήν, nos rationalem possumus dicere, quod recta orationis ratione quid uerum quidque decens sit, nullo erroris flexu diuerticuloue fallatur. quam quidem artem quidam partem philosophiae, quidam non partem, sed ferramentum et quodammodo supellectilem iudicarunt. qua autem id utrique inpulsi ratione crediderint, alio erit in opere commemorandum. haec autem generis, speciei, differentiae, proprii atque acci- dentis disputatio in omni nobis philosophiae cognitione quasi quandam uiam parat. nam cum quid genus sit docemur, quid species, intellegimus genus esse philosophiam, species uero indubitanter theoreticen et practicen. de logica uero, utrum sit species, eadem hac possumus ratione perpendere. prodest nobis differentiae cognitio ad ipsarum philosophiae specierum differentias cognoscendas. prodest proprii scientia ad cognoscendum quid uni cuique philosophiae differentiae solitaria natura uideatur substantia innatum. prodest accidentis cognitio quid principaliter in rebus sit cernere et quid secundo contingentique loco ueniat, discernere. ita nobis harum quinque rerum scientia ramosa quadam et multifida ui in omnes sese philosophiae partes infundit. Ad grammaticam uero non minor huius rei usus est, quando per orationem genus, octo uero partes orationis per genera, species, differentias propriaque metimur. est uero huius rei perquam rhetoricae amica con- iunctaque cognitio. ita enim rhetoricam in tribus causarum possumus separare generibus et eas in subiectis constitutionibus dissecare. definitionum quoque, quod ad logicam pertinet, magna atque utilis uberrimaque cognitio est; quas definitiones nisi per genera, species, differentias proprietatesque tractaueris, nullus umquam definitionibus terminus inponetur. nam si quid definies, ex quo sit genere primum tibi dicendum est, atque in hoc genus speciesque consummata sit. nam cuiuscumque rei genus dixeris, ad quam rem illud dixeris, speciem facis, ut si quid sit homo definias, dicas hominem esse animal. igitur quoniam ad hominem aptasti animal, genus esse animal et hominem speciem a te declaratum est. sed non sufficit sola generis in definitione monstratio. si enim solum animal homi- nem esse dixeris, non potius hominem quam bouem aut equum definitione depinxeris. prodest igitur etiam differentias adhibere, per quas id quod definies ab speciebus aliis seiungatur, ut dicas hominem esse animal rationale. et quoniam sub eadem differentia plures frequenter species inueniuntur, ut sub rationali deus atque homo, utilissimus proprietatis usus est, ut id dicas quod sola quam definis species suum propriumque retineat. fit ergo huiuscemodi hominis definitio: homo est animal, id est genus, homo uero species; rationale, quod differentia est; risus capax, quod proprium est. accidentium uero in definitio- nibus nullus usus est. prodest ergo in definitionibus harum quinque rerum cognitio, ut nec ea quae sunt utilia praeter- mittas nec ea quae nihil praestant commoditatis adiungas. in diuisione uero tantum prodest. ut nisi per horum scientiam nulla res recte distribui secarique possit. nam quae generum uel specierum recta distributio diuisioue erit, ubi ipsarum per quas diuiditur rerum nulla scientiae cognitione dirigimur? probationum uero ueritas in his maxime constituta est, quod per ea quae diuidis, id quod diuidis uel quid aliud pro bas, nam Marcus Tullius in Rhetoricorum primo, quoniam diuisi- onem generum causarum rite atque ordinate faciebat, eius rei probationem ita esse debere per species generaque disposuit, cum ait easdem res aliis superponi, aliis supponi posse, eisdem et subiectas et superpositas esse non posse. haec fere de utilitate ad tempus dicenda credi- dimus.
1.5
Tunc Fabius: Demiror, inquit, cur inchoanti mihi tam subtilius inuentas exercitatas que res edideris. sed dic, quaeso, quodnam hoc tuum fuit consilium?— Ego dicam tibi: quod assuescendus animus auditoris et mediocri subtilitate imbuendus est, ut cum sese hic primum exercuerit palaestra ingenii, quasi quodammodo prius luctatus ea quae sequentur sine ullo labore conficiat. sed‘ quid restat?’ dicas licebit.— Et Fabius: Ordinem, inquit, restare arbitror, si bene comme- mini.— Atqui, inquam, hic ordo ualde cum inscriptione coniunctus est. si enim alterutrum noris, ambo noueris. ordo tamen est quod omnes post Porphyrium ingredientes ad logi- cam huius primum libelli traditores fuerunt, quod primus hic ad simplicitatem tenuitatis usque progressus, quo procedentibus uiandum sit, praeparat. Aristoteles enim quoniam dialecticae atque apodicticae disciplinae uolebat posteris ordinem scien- tiamque contradere, uidit apodicticam dialecticamque uim uno syllogismi ordine contineri. scribit itaque priores Resolutorios, quos Graeci Αναλυτικούς uocant, qui legendi essent antequam aliquid dialecticae uel apodicticae artis attingerent. in primis enim Resolutoriis de syllogismorum ordine, complexione figuris- que tractatur. et quoniam syllogismus genus est apodictici et dialectici syllogismi, dialecticam uero in Topicis suis exer- cuit, άπόδειζιν in secundis Resolutoriis ordinauit, horum disci- plina, quam ille in monstrandis syllogismis ante collegerat, prius etiam in studiis lectitatur. itaque prius primi Resolutorii, qui de*** syllogismi sunt, quam secundi Resolutorii, qui de apodictico syllogismo, uel Topica, quae de dialectico syllo- gismo sunt, accipiuntur. traxit igitur Aristoteles dialecticam atque apodicticam scientiam adunauitque in syllogismorum resolutoria disputatione. sed quoniam syllogismum ex pro- positionibus constare necesse est, librum Περί ερμηνείας qui inscribitur,‘ de propositionibus’ adnotauit. omnes uero propo- sitiones ex sermonibus aliquid significantibus componuntur. itaque liber quem de decem praedicamentis scripsit, quae apud Graecos κατηγορίαι dicuntur, de primis rerum nominibus signi- ficationibusque est. uidit enim Aristoteles infinitam miscel- lamque esse rerum omnium uerborumque disparilitatem et, ut eorum ordinem reperiret, in decem primis sermonibus prima rerum genera significantibus omne quicquid illud uel rerum uel sermonum poterat esse, collegit. sed Aristoteles hactenus. speculatus autem Porphyrius si categoriae genera sunt rerum, rerum uero sermonumque diuersitas speciebus, differentiis propri- isque insigniretur, uidens etiam quod accidentium in categoriis magna uis esset— omnes enim res Aristoteles in duas primum diuidit partes, in accidens atque substantiam, et accidens in nouem membra dispersit dicens aut substantiam esse quamcum- que illam rem aut si accidens esset, quoniam aut qualitas aut quantitas aut ad aliquid aut ubi aut quando aut iacere aut habere aut facere esset aut pati—, praelibat igitur nobis Porphyrius ad horum uerissimam cognitionem hoc de generibus, speciebus, differentiis, propriis accidentibusque tractatu. sic igitur cum ante apodicticam dialecticam que rem syllogistica praelegatur, ante syllogisticam in propositionibus primus labor sit, ante propositiones in categoriis pauca desudent, ante categorias quae generibus, speciebus, differentiis, propriis accidentibusque censentur, ordo est de his ipsis rebus pauca praelibare. recte igitur et filo lineae quodam hic Porphyrii liber primus legen- tibus studiorum praegustator et quodammodo initiator occurrit. quodsi in hac re quod dictum est sat est, rem etiam de in- scriptione confecimus. quo enim alio melius quam introductionis nomine nuncuparetur hic liber? est namque ad Categorias Aristotelis introitus et quaedam quasi ianua uenientes admittet.
1.6
Tunc Fabius: Perge, quaeso te, et si eius hoc proprium germanumque opus est col| lige.— Hoc, inquam, indubitatum est, omnibus enim Porphyrii libris stilus hic conuenit. et mos hic Porphyrio est, ut in his rebus quae sunt obscurissimae, introducenda quaedam et praegustanda praecurrat, ut alio quodam libro de categoricis syllogismis fecit et de multis item aliis quae in philosophia grauia illustriaque uersantur. et hoc apud superiores indubitatum est, quibus nos nolle credere inscitia est.— Tunc Fabius: Restat, inquit, ut ad quam partem philosophiae ducatur, edisseras.— Ego dicam tibi. quoniam categoriae ad propositiones aptantur, syllogismi de propositionibus componuntur, apodictici uero uel dialectici syllogismi in logicae artis disciplina uertuntur, constat quoque categorias, quae ad propositiones syllogismosque pertinent, logicae scientiae esse conexas. quare introductio quoque in categorias ad logicam scientiam conuenienter apta- bitur. Quoniam ea quae praedicuntur explicui, nunc textus ipsius ratio atque ordo uideatur.— Tunc Fabius: Priusquam explanatio sensus procedat, id scire desidero, cur cum posset dicere,‘ cum necessarium sit’, praeposterato ordine cum sit necessarium dixit.— Et ego: Quoniam, inquam, nullum accidens est, quod non substantiae fundamento nitatur. porro autem quicquid ad cuiuslibet superiecti firmitatem est, id ante- quam ipsum esset, fuisse necesse est. ut enim in domibus, nisi prius fundamenta subidas, nulla umquam fabrica, sic, nisi prius substantiae fundamenta sint, nulla umquam acci- dentia superponentur. oportet enim prius esse aliquid, ut formam qualitatis arripiat, nam‘ necessarium’ qualitas est. non absurde igitur prius‘ esse’ posuit, post etiam‘ necessarium’, id est post substantiam qualitatis nomen aptauit.
1.7
Hic Fabius: Subtilissime, inquit, et lucide, sed nunc ordo ipse operis textusque uideatur. Cum sit necessarium, Menanti, siue ad Aristote- lis Categorias siue ad definitionis disciplinam, nosse quid genus sit quidue species, quid diffe- rentia, quid proprium, quid accidens, omnino enim ad ea quae sunt diuisionis uel quae probationis, quorum utilitatis est magnae cognitio, breuiter tibi explicare temptabo. quae apud antiquos qui- dem alte et magnifice quaestionum genera pro- posita sunt, ego simplici sermone cum quadam coniectura in res alias ista explicabo mediocriter. Tunc ego: Praediximus quidem pauca superius, sed uel his quaedam addere uel haec eadem rursus commemorare absurdum esse non arbitror. totus autem sensus talis est. scribens ad Menantium de utilitate libri summatim pauca praedixit, quo elucubratior animus auditoris exercitatiorque ad haec capienda perueniat. prodesse autem ad Aristotelis Categorias dicit, quod, cum omnem sermonum significantium uarietatem diuersa rerum summa diuideret et in substantiam atque accidens omnes res secaret atque dispergeret. accidens in nouem secuit partes, quod superius demonstraui, et haec genera generalissima no- minauit, id est γεν. κώτατα, quod super ista alia genera inueniri non possint. igitur si sunt genera, sine speciebus esse non possunt. si sub his species supponuntur, differentiis non uaca- bunt. quodsi differentias retinent, propriis indigebunt. accidentis uero nouem praedicamenta sunt. quocirca non absurdum fuit hinc introductionem in Praedicamenta componi, ut de generibus, speciebus, differentiis propriisque tractaret, quae in ipsis Prae- dicamentis inseparabiliter uidentur inserta. amplius, quod Aristotelica subtilitas, priusquam ad praedicamentorum ordinem ueniretur. de aequiuocis uniuocisque tractauit, definit uero aequiuoca sic: aequiuoca sunt quorum nomen solum commune est, secundum nomen uero substantiae ratio alia, ut si qua sunt quae nomine tantum communicent, substantia uero dissimilent, uniuoca uero, quae sub eodem nomine et sub eadem substantia continentur. omne igitur genus ad species quae sunt sub ipso po| sitae, uniuoce praedicari potest. porro autem quicquid ad quaslibet res aequiuoce prae- dicatur, in his sola differentia est, genus uero speciesque non conuertitur. animal enim et homo uniuocum est. animal enim animalis nomine dicitur, porro autem homini nomen etiam conuenit animalis, ut dicatur animal: uno ergo nomine animalis homo et animal appellatur. animalis uero definitio est‘ sub- stantia animata sensibilis’: quam si ad hominem uertas, nihil absurdum feceris; potest enim esse homo substantia animata sensibilis, sed animal genus, homo uero species. uniuoce igitur genus et species praedicantur. aequiuoca uero quae fuerint, quoniam definitionibus differunt et eorum quorum definitiones aliae sunt, alia est etiam et substantia, quorum alia substantia est, alia sunt etiam omnino genera, in his, id est aequiuocis, constat quod neque genus neque species possit aptari. ut enim si quis hominem marmoreum et hominem uiuum hominis nomine appellet, idem nomen fecerit substantiae, differentia uero defi- nitioneque dissimili. porro autem hominis et statuae non unum genus est, sed statuae inanimatum, hominis animatum. quare constat quoniam numquam sub eisdem generibus con- tinentur quaecumque aequiuoce praedicantur. quam uim, nisi prius de generibus, speciebus, propriis et differentiis noti- tiam scientiamque perceperis, nullo umquam tempore discer- nes. Idem Aristoteles ait quid sint primae substantiae. quid secundae. et primas substantias dicit esse indiuiduorum corporum et singulorum, ut est Cicero aut Plato aut Socrates, secundas uero substantias species appellauit, ut est homo, uel genera, in quibus ipsae species continentur, ut est animal. haec igitur nisi praelibata generis specieique cognitione sciri non possunt. idem ait substantiam ad aliam substantiam in eo quod substantia sit, nulla differentia disgregari. idem sub- stantiae proprietates requirit, ut quasi inpresso aliquo signo, sic proprietate nota facilius quid substantia sit inuenire atque expedire possimus. atque hoc idem in accidentibus fecit. nam et quantitatis et qualitatis et ad aliquid relationis propria collegit, et idem magna apud Aristotelem cura diligentiaque conspicitur. uidesne ut sese quinque harum rerum uis in categorias interserat et praedicamentorum uirtutibus insepara- biliter colligetur? non mendax igitur Porphyrius de hac quinque harum rerum nobis in Categorias utilitate promisit.
1.8
Definitionis uero disciplinam superius diximus praeter genera, species, differentias et propria non posse tractari. sed quoniam sunt quaedam genera quae genus habere non possunt, ut est substantia uel alia quae Aristoteles in praedicamentis constituit, dicat quis ad haec horum cognitionem nihil omnino prodesse. quod non sit in his a genere trahenda definitio in quibus genus inueniri non possit, quod, si qua res genus non haberet, species non esset; hoc ita posito ad generalissimorum generum definitionem nihil genera et species utilitatis habere. ridicula mehercule atque absurda propositio! praeter scientiam enim generum specierumque magis genera illa generalissima cognoscere qui potis est, cum, haec sola generum specierum- que cognitio si amissa sit, nihil de generibus speciebusque noscatur? in illis igitur in quibus genus aliud superius inue- niri non potest, nullus umquam terminus definitionis aptabitur et in ipsius definitione genera speciesque cessabunt et solae differentiae propriaque illius terminum definitionis informant. cum enim id quod dicis, ab aliis rebus omnibus adiunctis differentiis segregaueris et propriis inpressis formam eius figuramque monstraueris, genus quod inuenire non poteris. perquirere non labores. sed in his species et genera non requiruntur in quibus, quod ipsa generalissima sint genera, genus inueniri non queat. porro autem in his quorum genus est aliquid, nisi a genere definitio ducatur, finis eius defini- tionis uitiosa conclusione colligitur. Accidens uero ad definitiones nihil prodesse non dubium est. definitio enim substantiam informare desiderat, accidens uero substantiam non designat. accidens igitur in definitione nihil prodest. est itaque necessaria generis specieique cognitio, ut si generalissima non sint quae quisque definiturus est, a ge| nere definitionem trahat, si uero generalissima sint, ut genus quaerere, quod inueniri non potest, non laboret. aeque enim uitiosum est uel in generalissimis genera quaerere uel subalternis generibus a generibus definitionem ducere supersedere. Differentiae uero et propria, uel si magis genera sunt uel si subalterna, maxi- mam retinent utilitatem. et quoniam ad definitiones quae pertinent quaedam dicta sunt, pauca etiam de his ipsis ratio- nabilius subtiliusque colligemus. sit genus animal, sit species homo, sit differentia rationale uel mortale, sit proprium risibile: accidens uero quoniam ad definitiones incommodum est, praeter- mittamus. quisquis ergo speciem definit, ita genere ab aliis eam generibus separat, ut si quis dicat‘ quid est homo?’‘ ani- mal’ dicat. dicens enim animal separauit hominem ab omnibus generibus quaecumque animalia non sunt. si quis uero differentiam dicat et eam ad speciem accommodet, res sub eisdem generibus per differentias disgregauit. nam cum dicis hominem esse animal rationale, cum etiam et bos et equus species animalis sint, additum tamen rationale homini ab aliis sub eodem genere speciebus hominis speciem segregauit atque distinxit. propria uero cum dederis, res quae sunt sub eisdem differentiis segregabis. nam cum dixeris hinnibile uel risibile, illud est equi proprium, illud hominis. et cum equus cum boue atque cane sub eadem differentia sit, quod inrationabilia sunt omnia, adiectum hinnibile a ceteris equum sub eadem differentia speciebus diuidit. homo uero et deus sub eadem differentia, id est rationali, quod utrique rationales sunt, quam- uis homo et deus adiuncta mortali differentia separentur, pro- prio tamen, id est risibili, quod solus habet homo, naturalius substantialiusque disiungitur. quod in aliis rebus in quibus nullas species talis differentia separat, melius cognosci potest. nam cum sub eadem differentia sint inrationabilia, equus, bos, canis, nec sit ulla alia quae eos separet differentia substan- tialis— possunt enim accidentis differentiae esse quae eos separent, quales sunt formarum—, additum proprium hinnibile equum ab aliis sub eadem differentia speciebus proprietatis ipsius separatione disiunxit. Repetendum est igitur a pri- mordio quod genera in definitionibus ab aliis generibus separant, differentiae ab ipsis speciebus quae sub eisdem generibus positae sunt, propria ab speciebus quae sub eisdem differentiis supponuntur.
1.9
Sed quoniam plene de definitione tractatum est, probatio- nis uel diuisionis uim subtilitatemque tractemus. sed omnis diuisio duplex est, aut cum totum corpus in diuersa disiun- gis aut cum genera per species distribuis. si quis igitur harum quinque rerum minus sollers diuisiones rerum facere uoluerit, non est dubium quin eas per inscientiam saepe ab speciebus in genera soluat, quod est factu foedissimum. quod Hermagorae in prima Rhetoricorum disputatione usu uenit. in tales enim erroris nebulas incidit, ut duo genera sub aequalis generis parte supponeret. quodsi diuisionum uim ueritateraque uidisset et disciplinam generum, specierum, propriorum et differentiarum suscepisset, numquam tam insulsae diuisionis errore tam uiuacissime a Marco Tullio culparetur. in proba- tionibus uero tantus est huius operis fructus, ut praeter hoc nullius umquam rei possit prouenire probatio. quid enim digne monstrare queas, cuius si differentias nescias, id ipsum quale sit scire non possis? quid autem digne exequeris, cuius si genus nescias, ex quo id ipsum fonte manet ignores? uel quid in probationibus ratione possis ostendere, cuius si speciem nescias, id ipsum de quo aliquid probare uis, quid sit non possis agnoscere? quodsi propria praetermittas, nullas umquam res ualebis propriae termino probationis includere. at uero si non uim accidentium naturamque perspicias, cum de cuiusque substantia tractes, inane accidentis nomen aeque in definitio- nibus probationibusque miscebis. ita his rebus cognitis integra stabilisque diuisio et definitio permanebit, incognitis debilis lababit et trunca probatio.
1.10
Haec se igitur Porphyrius, non enim Victorinus, breuiter mediocriterque promittit exponere. nec enim introductionis uice fungeretur, si ea nobis a| primordio fundaret ad quae nobis haec tam clara introductio praeparatur. seruat igitur introduc- tionis modum doctissima parcitas disputandi, ut ingredientium uiam ad obscurissimas rerum caligines aliquo quasi doctri- nae lumine temperaret. dicit enim apud antiquos alta et magnifica quaestione disserta quae ipse nunc parce breuiterque composuit. quid autem de his a priscis philosophiae tracta- toribus dissertum sit, breuiter ipse tangit et praeterit.— Tunc Fabius: Quid illud, inquit, est?— Et ego: Hoc, inquam, quod ait se omnino praetermittere genera ipsa et species, utrum uere subsistant an intellectu solo et mente teneantur, an corporalia ista sint an incorporalia, et utrum separata an ipsis sensibilibus iuncta. de his sese, quoniam altior esset disputatio, tacere promisit, nos autem adhibito moderationis freno mediocriter unum quodque tangamus. eorum ergo quae se transire et praetermittere pollicetur, prima est quaestio, utrum genera ipsa et species uere sint an in solis intellectibus nuda inaniaque fingantur. quae quaestio huiusmodi est. quoniam hominum multiformis est animus, per sensuum qualitatem res sensibus subiectas intellegit et ex his quadam speculatione concepta uiam sibi ad incorporalia intellegenda praemunit, ut cum singulos homines uideam, eos quoque me uidisse cognoscam et quia homines sint, me intellexisse profitear. hinc igitur ducta intellegentia uelut iam sensibilium cognitione roborata sublimiori sese intellectu considerationis extollit et iam speciem ipsam hominis, quae sub animali est posita, et singulos homines continere suspicatur et illud incorporeum intellegit cuius ante particulas corporales in singulis hominibus sentiendis et intellegendis assumpserat. nam hominem quidem illum specialem, qui nos omnes intra sui nominis ambitum cohercet, non est dicere corporalem, quippe quem sola mente intellegentiaque conci- pimus. sic igitur mens rerum nixa primordiis altiori atque incomparabili intellegentia sublimatur. hinc ergo animus non solum per sensibilia res incorporales intellegendi est artifex, sed etiam fingendi sibi atque etiam mentiendi. inde enim ex forma equi uel hominis falsam Centaurorum speciem sibi ipsa intellegentia comparauit. has igitur mentis considerationes, quae a rerum sensu ad intellegentiam profectae uel intel- leguntur uel certe finguntur, φαντασίας Graeci dicunt, a nobis uisa poterunt nominari. ita ergo nunc de generibus, speciebus et ceteris quaerunt, utrum haec uere subsistentia et quodam- modo essentia constantiaque intellegantur, ut a corporalibus singulis uere atque integre ductam hominis speciem intel- legamus, an certe quadam animi imaginatione fingantur, ut ille Horatii uersus est: humano capiti ceruicem pictor equinam iunge re si uelit. quod neque est neque esse poterit, sed sola falsa mentis con- sideratione pingitur. nimis acute subtilis inquisitio atque ad rem maxime profutura! scienda enim sunt utrum uere sint, nec esse de his disputationem considerationemque, si non sint. sed si rerum ueritatem atque integritatem perpendas, non est dubium quin uere sint. nam cum res omnes quae uere sunt, sine his quinque esse non possint, has ipsas quinque res uere intellectas esse non dubites. sunt autem in rebus omnibus conglutinatae et quodammodo coniunctae atque compactae. cur enim Aristoteles de primis decem sermonibus genera rerum significantibus disputaret uel eorum differentias propriaque colligeret et principaliter de accidentibus dissereret, nisi haec in rebus intimata et quodammodo adunata uidisset? quod si ita est, non est dubium quin uere sint et certa animi con- sideratione teneantur. quod ipsius quoque Porphyrii probatur assensu. nam quasi iam probato et scito quod ista uere sub- sistant, aliam quaestionem inferre non dubitat, cum dicit: an corporalia ista sint an incorporalia. quae nimis esset friuola atque absurda quaestio, utrum essent corporalia, nisi prius esse constaret. haec quoque non mediocriter utilis inquisitio ita resoluitur: incorporalia esse quae ipsa quidem nullis sensibus capiantur, animi tamen qualia sint consideratione clarescunt. nam quia incorporeorum| prima natura est, potest res incorporea parens esse quodammodo corporeae. corporea uero incorporeis praeesse non poterunt, quod, quoniam sub- stantia genus est, corporale uero et incorporale species sub- stantiae, corporale non esse genus haec res declarat, quod substantiae, id est generi, incorporale supponitur. quodsi corporale esset genus, numquam sub eo species incorporea poneretur. animaduerte igitur uehementissime, quam numquam quicquam a te animaduersum fuit. genus ipsum quoniam spe- cies habet, species uero differentiis disiunguntur et proprie- tatibus informantur, quoniam quaedam species reperiuntur quae in contraria sub genere diuisione contrarias obtineant uices, ut sub animali rationale atque inrationale contraria sunt et sub rationali mortale atque inmortale et haec quoque con- traria, quaeritur, si animal solitario intellectu neque rationale neque inrationale sit, unde hae differentiae in speciebus natae sint, quae in genere ante non fuerant. quodsi genus, id est animal, utrasque res in se habet, ut et rationale et inrationale sit, in uno eodemque duo contraria eueniunt, quod est in- possibile. accingam igitur breuiter quaestionem et dicam quod non genus utrumque sit, id est rationale uel inrationale, uel quicquid aliud inter se species per contrarietates diuidunt, sed ui sua et potestate genus hoc continet, ipsum uero nihil horum est. ita ergo genus tale est, ut ipsum neque corporale neque incorporale sit, utrumque tamen ex se possit efficere, quod secundo libro melius liquebit. Species alias corpo- ralis, alias incorporalis est. nam si hominem sub substantia ponas, corporalem speciem posuisti, sin deum, incorporalem. eodem modo etiam differentiae. nam si corporales uel incor- porales species diuidunt, erunt alias incorporales, alio tempore corporales, ut si dicas‘ quadrupes’ ad bipedem, corporalis differentia est, sed‘ rationalis’ ad inrationalem, incorporalis differentia est. et propria nihilo minus eodem modo. nam aequale speciei proprium fuerit: si corporalis, corporale erit proprium, si incorporalis, incorporale uindicabitur. et accidens eodem modo. nam si incorporalibus quid accidit, incorporale esse manifestum est, ut in animo accidens est scientia, in- corporalis scilicet, corporalibus uero quae accidunt, corporalia esse manifestum est, ut si quis dicat accidens me habere capillum crispum. si igitur genus neutrum per se ipsum est, sed utrasque res ex se ipso efficere potest, species, differentia, propria et accidentia ut accepta in contrarias species fuerint, proinde uel corporalia uel incorporalia uocabuntur. Sed sunt quibus hoc ipsum integrum uideri possit, et haec solum incorporalia esse definiunt. qui sic dicunt, non considerari genus in eo quod quaeque res suapte natura constat, sed in eo quod genus sit. itaque si substantia genus est, non con- sideratur in eo quod substantia est, sed in eo quod sub se species habet. item si species corporeum et incorporeum est, non in eo quod deus uel homo dicitur, consideratur, sed in eo quod est sub genere. eodem modo etiam differentiae non considerantur in eo quod bipes uel quadrupes sit, sed in eo quod est differentia. nam quadrupes hoc ipsum nulla differentia est, nisi sit bipes a quo differat. itaque non quadrupes uel bipes respicitur, sed id quod medium est in bipede et qua- drupede, id est differentia. et de proprio idem. nam quod cuiusque est proprium, in eo proprium consideratur quod eius cuius dicitur esse proprium speciei solius est. nam‘ risibilis’ non in eo proprium hominis quod risus est, sed in eo quod solus homo potest ridere. quae manifeste incorporalia esse indubitatum est. deinde accidentia proinde sunt, qualia fuerint ea quibus accidunt, ut superius dictum est. sed hi probare uidentur hoc ipsius Porphyrii sententia, qui, ueluti iam probato quod incorporea sint, ita ait: et utrum separata an ipsis sensibilibus iuncta, quod, si esse haec aliquando corpo- ralia extitisset, absurdum esset quaerere utrum incorporalia seiuncta essent a sensibilibus an iuncta, cum sensibilia ipsa sint corpora. talis autem est quaestio, ut quoniam quaedam incorporales sunt res, quae omnino corpora| non patiuntur, ut animus uel deus, quaedam uero quae sine corporibus esse non possunt, ut prima post terminos incorporalitas, quaedam autem quae in corporibus sunt et praeter corpora sese esse patiuntur, ut anima— quaeritur ergo hae quinque res ex quo incorporali- tatis sint genere, utrum eorum quae omnino separantur a corpore an quae a corporibus separari non possunt an quae iungantur aliquotiens, aliquotiens segregentur. uidetur autem quod et segre- gari et iungi possint. nam quando corporalium diuisio per genera in species fit et eorum propria et differentiae nominantur, haec circa sensibilia, id est corporalia esse non dubium est, cum uero de incorporalibus rebus tractatus habetur et per ea ipsa diui- duntur quae corpore carent, circa incorporalia uersantur. quodsi hoc est, non est dubium quod quinque haec ex eodem sunt genere, quod et praeter corpora separata esse possint et cor- poribus iungi patiantur, sed ita, ut si corporibus iuncta fuerint, inseparabilia a corporibus sint, si uero incorporalibus, numquam ab incorporalibus separentur et utrasque in se contineant potestates. nam si corporalibus iunguntur, talia sunt, qualis illa prima post terminos incorporalitas, quae numquam discedit a corpore, si uero incorporalibus, talia sunt, qualis est animus, qui numquam corpori copulatur.
1.11
Haec sese igitur Porphyrius tacere pollicitus breuiter mediocriterque super his rebus tractare promittit habita in res alias consideratione aut coniectura, quod simile est ac si diceret: quoniam haec ad praedicamenta et ad definitiones et ad diui- siones et ad probationes pertinent, ideo haec tractaturus assumo et eatenus de his disseram, quatenus in supra dictis rebus proficiunt, non quatenus de his ipsis generibus speciebusque et ceteris tractari possit. sunt enim illa, ut ipse ait, grauioris tractatus; quam doctrinam a Peripate- ticis acceptam, id est ab Aristotelicis, se sequi confessus est. nam Stoici, qui de his quoque rebus tractare uoluerunt, non omnino a Porphyrio suscipiuntur, atque ideo ait se a Peripateticis rationem disputationis accipere.— Tunc me Fabius ita percunctatus: Quid est, inquit, quod dudum dixeras, cum a te de incorporalibus tractaretur, esse quasdam incor- poralitates quae circa corpus semper consisterent, ut sunt primae incorporalitates post terminos? quae est haec incor- poralitas aut quos terminos dicis? non enim intellego.— Et ego: Longus, inquam, tractatus est et nihil nobis ad hanc rem quam quaerimus profuturus. sed dicam breuiter terminos me dixisse extremitates earum quae in geometria sunt figu- rarum, de incorporalitate uero quae circa terminos constat, si Macrobii Theodosii doctissimi uiri primum librum quem de Somnio Scipionis composuit in manibus sumpseris, plenius ube- riusque cognosces. sed nunc ad sequentia transeamus.
1.12
Tunc Fabius: Ut placet, inquit, simulque sic incipit: DE GENERE. Videtur enim neque genus neque species simpli- citer appellari, id est uno modo. genus namque dici- tur quorundam ad aliquid quodammodo habentium collectio, per quam Dardanidum dicitur genus. dicitur rursus genus unius cuiusque natiuitatis principium aut a generante aut ab eo in quo quis genitus est. Cetera, inquit, fere nota sunt.— Tunc ego: Si uim prius aequiuocationis aspicias, diuisionem generis diligenter agnosces. placet enim per generis nomen cum sibi subiectis aequiuoca nominare. aequiuoca uero sunt quae, cum nomine una sint, longe diuersa substantiae ratione et definitione discreta sunt, ut si quis hanc uerbi gratia statuam Veneris< Venerem> appellet. congruunt igitur Venus ipsa et statua Veneris unius nuncupatione uocabuli, quod utrisque Veneris nomen est. si quis uero quid sit utrumque definiat, longe aliam| Veneris, aliam lapidis rationem definitionemque constituet. speciebus igitur illa esse aequiuoca quae uno uocabulo appellentur, definitionibus uero diuersis constituantur, clarescet, ut opinor, participatione generis quam Porphyrius fecit, non Victorinus, uisa. omne enim quicquid a genere in species ducitur, uniuocum, non aequiuocum est. uniuocum est quod et eodem nomine uocari et eadem defini- tione constitui potest, ut est animal genus, homo uero species, sed idem homo animal est. genus igitur et species, id est animal atque homo, possunt unius animalis nomine nuncupari, ut utrumque animal uocetur, sed eadem definitionibus non discrepent. nam si definitionem reddas animalis, dicas id esse animal quod est substantia animata sensibilis: quam si defini- tionem ad hominem uertas, non erit absurdum dicere hominem substantiam esse animatam atque sensibilem sicut animal, sicut iam superius dictum est. si enim uniuoca sunt quae uno no- mine atque eadem definitione constituuntur, aequiuoca uero quae uno nomine sunt et non sunt una definitione substantiae, quicquid uniuocum est, in his genera speciesque uersantur, quicquid aequiuocum est, non est in eis talis participatio, ut speciebus et generibus censeantur. quae enim erit in his gene- ris specieique cognitio, in quibus substantiae definitio atque integerrima ratio disgregatur? ita ergo Porphyrius nomen gene- ris in tres diuidit formas, sed ut aequiuoca, non ut uniuoca. id est ut hae formae uno quidem generis nomine contineantur, sui autem proprietate disgregata dissentiant. sed Porphyrius nomen generis hoc modo in tres diuidit partes, ut dicat uo- cari semel genus de eorum inter se plurimorumque collectione qui ab uno quocumque nomen generis trahunt, ut Romani a Romulo trahentes genus ex eodem genere esse dicuntur. secundo uero loco dici genus affirmat, ut cuiuscumque est nationis principium aut a generante aut a loco in quo quis natus est. ut Aeneam ab Anchisa et genere dicimus esse Troianum. tertium uero genus dicit illud cui species supponi- tur. Victorinus uero duo superiora genera in unum redigit. nam et multitudinis congruentiam inter se per eandem generis nuncupationem et quorumcumque a genere lineam et locum in quo quis natus est, uno generis uocabulo et designatione esse declarat. addit autem ipse quod soli Latinae linguae congruere possit: dicit enim secundo modo genus dici. ut est genus causae honestum. quae genera causarum Graeci in rhetorica arte genera esse non putant, sed σχήματα uocant id est figuras, genera autem sola principalia accipiunt. demonstratiuum, deliberatiuum scilicet et iudiciale. quae ipsa ειδη ρητορικής uocant, id est species rhetoricae, genera uero causarum. tertium uero genus est id quod Porphyrius ponit, id est sub quo differentiis distributae species sup- ponuntur. sed quoniam de tertio genere tractaturus est, Victorini culpam uel, si ita contingit, emendationem aequi bonique faciamus.
1.13
Nunc ergo ad priorem apud Victorinum generis signi- ficationem reuertamur et eius ut sunt uerba enodanda atque expedienda sumamus. Genus namque inquit dicitur quo- rundam ad aliquid quodammodo habentium collec- tio. hic ergo utrumque monstrauit, et cognationem inter se multitudinis et lineae ductum. nam cum dicit genus esse quorundam collectionem ad se inuicem quodammodo haben- tium, id est aliqua inter se cognatione iunctorum, et quod addidit et ad aliquid, generis lineam significat, quam singuli contingentes et ad unum sese ipsius generationis applicatione iungentes plures ex eadem linea iuncti atque cognati sunt, ut sit hic ordo: genus dicitur quorundam collectio quodammodo ad aliquem habentium, id est alicuius lineam per genus con- tingentium, ut per collectionem cognationem demonstret et per habitudinem quodammodo ad aliquem colligatam lineam generis ductumque designet. sequitur ergo et id planius luci- diusque significat, cum dicit:| dicitur rursus genus cuius- cumque natiuitatis principium aut a generante aut ab eo in quo quis genitus est. id ipsum latius expedit quod superius stricto et sentuoso breuitatis uinculo colligauerat. dicit enim rursus dici genus aut a generante aut a loco in quo quis natus est. sed rursus particula si ad hoc conectatur quod ait aut ab eo in quo quis geni- tus est, intellectus non titubat, ut sit ordo: dicitur genus unius cuiusque natiuitatis principium aut a generante aut rursus ab eo in quo quis genitus est. uel certe erit simplicior expositio, si priorem generis significationem, id est quorundam ad aliquem quodammodo habentium collectionem, ad solius cognationem multitudinis accipiamus, lineae uero ductum et loci generationem in subteriore significatione distribui, ita tamen, ut una quodammodo generis significatione et multitu- dinis cognationem et a generante lineam et loci natiuitatem significet. haec enim omnia de sola cuiuslibet natione trac- tantur. quare non absurdum est quae omnia ad ortum geni- talem cuiuslibet pertineant, una significatione generis contineri. propriae tamen et simplicissimae expositionis est quattuor significationes generis constituisse Victorinum, ut ad tres Por- pbyrii unam ipse addiderit generis causae, ut sint hae quattuor significationes, multitudinis cognatio, lineae ductus, genus causae, genus specierum. Sequitur secunda generis diuisio apud Victorinum ut est genus causae; quae Graeci, ut dictum est, non genera, sed σχήματα uocant. tertiae uero significationis generis hic modus est, genus dici cui sup- ponitur species, id est genus illud a quo species deriuantur, quod ait ad superiorum fortasse similitudinem aequitatemque dispositum. sic enim genus speciebus suis principium est, ut Romulus his qui ab eo cognati sunt iunctique Romani. item eodem modo nomen Romuli Romanos omnes continet, quemadmodum nomine generis species continentur. nam sicut a Dardano Dardanidae prioris nomen Dardani in sese ipsos posteriores accipiunt, ita et animal cum uerbi gratia species habeat hominem atque equum, equus scilicet atque homo animalis in se uocabulum capere, ut dicantur ipsa animalia, non recusant. eodem igitur modo species sub generibus con- tinentur. quemadmodum cognati homines sub illo a quo illam cognationem forte traxerunt. nam et genus speciebus princi- pium est et plurimarum in se specierum collectiuum est. rur- sus primum cognationis nomen et ipsius generationis est prin- cipium et in illius solius uocabulo diuersitas hominum uoca- buli et generis participatione colligitur, atque hoc est quod ait his uerbis: Aliter dicitur genus cui supponuntur species, iuxta similitudinem forte superiorum appellatum; etenim principium quoddam est genus his quae sub ipso sunt et uidetur multitudinem continere omnium quae sub se sunt. sed cautissime additum est uidetur. si enim nihil haec omnia distarent, una significatio generis esset et ea quae in species funditur et ea quae in cognatione diuiditur. sed est inter haec genera talis diuersitas, quod genera earum specierum quae sub se habent alias species, aequaeuis speciebus aequaliter sunt genera. hominem enim et equum, qui sub animali sunt, neutrum neutro possumus dicere prius ad tempus inchoatio- nemque nascendi. nam si qua res una sit prior, altera posterior et eas sub unius cuiusque generis nomine quis uelit aptare, non poterit; genus enim speciebus suis aequaliter genus est. quodsi genus speciebus suis aequaliter genus est, species ipsae eius ordinis inter se aequali tempore ortuque censentur. at uero in generibus quae cognationes efficiunt, non ita est. quis- quis enim fuit Capis pater, qui Capuam condidit, si solum filium Capin progenuit et ab uno Capuanorum cognatio iunctioque cuncta manauit, distat a genere cui species supponuntur, quod genus uni speciei genus numquam esse potest nisi pluribus. quod quoniam est idoneum genus illud, id est principium cogna- tionum, etiam ab uno filio colligere et congregare cognationem, quod genus per species ductum facere non potest, nisi plu| res species supponantur, constat in hoc distare genus quod cogna- tionem colligit, ab eo a quo species diuiduntur. potest autem distare in hoc etiam, quod genus, id est principium cognationis, potest habere sub se duos ex se non aequali temporis condi- cione progenitos, sed alium posterioris ortus, alium uero seni- oris, quod in generibus speciebusque non conuenit. nam, ut superius dictum est, species nisi sibi aequales fuerint, non merito, sed natura, sub genere poni non possunt.
1.14
His igitur expeditis sequitur: Totiens igitur de genere dicto de postrema significatione inter philosophos disputatio est, quod definientes ita declarant— Quod dicit totiens, tertio demonstrare uult atque hoc propter lucidam operis seriem admissum est, ut, quoniam genus plurimorum nomen est, omnis eius primum significatio diceretur, ut de qua disputandum esset, aliis reiectis eligeret. quod ait hoc modo: cum totiens, id est tertio, genus dicatur, apud philosophos, id est unde ipse tractaturus est, de postrema generis significatione quam dixit, id est de illo genere quod sub se species habet, disputatio consideratioque uertitur. at uero de superioribus generibus id est de cognatione et loco in quo quis genitus est, aut historicorum aut poetarum spectatio est, secundi uero generis rhetorum, tertii philosophorum consi- deratio est. etiam hic in disputationibus ordo est, quod, cum inciderit res quae multis possit nominibus nuncupari et de uno quoque eorum uocabulo tractari disserique, necesse est dici prius in ordinem omnia, ut id quod eligitur et reicitur distinguatur. sed illa quae reicienda atque explodenda sunt, prius dicantur, illud uero quod disserendum tractandumque capitur, posterius nominetur, ut hic illa posterior generis signi- ficatio posita est, quam disserendam accepturus prius defi- niendam et termino quodam circumscribendam demonstran- damque suscepit. omnis enim res, nisi quid prius sit constiterit. eius tractatus uacuo modo speculationis habebitur. definit igitur sic: genus esse quod ad plures differentias specie distantes in eo quod quid sit praedicatur, uelut animal. quod definitionis talis est. omnia quae distant, habent inter se quandam differentiam qua distare et differre uideantur. porro autem si quid sit genus et sub eo species supponantur, duas uel plures necesse est species poni sub genere, quoniam unius speciei genus esse non potest. sed si plurimae species erunt, aliqua necesse est differentia diuidantur, aliter enim plures esse non possunt. nam si nihil distent, non erunt plures species et nomen generis perit. constat igitur eas sub genere poni species quae differentiis distributae plures numero ipsarum differentiarum diuisionibus componantur. ergo, quoniam supe- rius dictum est in omnibus definitionibus a genere definitionis trahendum esse principium, si quam cuiuslibet speciem definire uolueris, genus primo necesse est nominabis et ad illam speciem quam definis, generis ipsius nomen prius aptabis. et hoc illam principaliter dicis esse, quod est illud genus sub quo ipsa species quam definis est posita. post autem differentiis propriisque eam ab aliis circumscriptione quadam definitionis excludis. nam si dicis animal esse hominem. animal genus est, species uero homo. nomen igitur animalis, id est generis, de homine, id est specie, praedicasti, cum dixeris hominem esse animal. quodsi nomen generis in definitionibus ad unam spe- ciem dicere posses, de ea nomen generis praedicares. species autem aequali modo generibus suis species sunt, nihil uetat, immo etiam necesse est semper quaecumque sunt genera, de sibi subiectis speciebus in definitionibus uel in quibuslibet interrogationibus praedicari. Sed quoniam praedicatur genus de speciebus, quomodo praedicetur agnoscendum est. nam si dixeris: quid est homo? et aliquis responderit animal, bene et integre respondisse ui| detur, et certe. nam cum tu quid sit homo interrogaueris, ille respondit animal, genus scilicet de specie in eo quod quid sit species praedicauit. nam tu quid esset species interrogasti, ille uero in eo quod quid sit species quam interrogasti, animalis nomen, id est generis accommodauit. plena igitur et propria definitio facta est generis,‘ hoc esse genus quod ad plurimas differentias specie distantes in eo quod quid sit appellatur, uelut animal’: animal enim ad hominem, equum, bouem. coruum, anguem et alia plura quae differentiis speciebusque differunt, in eo quod quid sit appellatur. sed utrum sic dixisset, genus esse quod ad plurimas species diffe- rentia distantes in eo quod quid sit praedicetur, an. sicut dixit,‘ genus esse quod ad plurimas differentias specie distantes in eo quod quid sit praedicatur’, nihil interest. nam siue differen- tiae specie distent siue species differentiis distent, utrumque idem est. nam siue rationale et inrationale, quae sunt differen- tiae, specie hominis uerbi gratia atque equi distent, siue species homo atque equus differentia rationali atque inrationali diui- dantur et distent, nihil interest. quare plena perfectaque facta est generis definitio.
1.15
Sed definitiones duplicibus modis fiunt. una enim definitio est quae, sicut dictum est, a genere trahitur. sed quoniam sunt quaedam magis genera, quae super se genus aliud habere non possunt, ut sunt praedicamenta decem quae Aristoteles constituit, eorum igitur definitio quae haberi potest quorum genus inueniri non potest, quod omnium quaecumque sunt, ipsa sunt genera? horum ergo quos Graeci όπογραφαούς λόγους dicunt, Latini subscriptiuas rationes dicere possunt, redde- mus. subscriptiuae autem rationes sunt demonstratiuae et quodammodo insignitiuae proprietatis illius rei quae cum ipsa generalissima sit et genus eius nullum reperiri possit, eam tamen definire necesse est. et Aristoteles, quoniam substantiam genus generalissimum definire uolebat et eius nullum genus poterat inuenire, proprietatem quandam et demonstrationem subscriptionemque ipsius rei dixit esse subiectum. substantia enim omnibus subiecta est. accidens enim, quod in nouem diuiditur partes, praeter substantiam esse non potest. atque ideo omnia quaecumque definienda sunt, si genus non habeant, eorum subscriptiuam quandam et demonstratiuam rationem reddi necesse est. sic igitur nunc generis, quoniam rem ipsam definiendam putabat, non duxit a genere definitionem, sed dedit quandam generis demonstrationem proprietatemque. dico autem quod Porphyrius uel subalternorum generum uel illorum quae generalissima sunt, hanc dederit definitionem et quodam- modo subscriptionem demonstrationemque. nam si quod genus habeat aliud genus et item hoc ipsum aliud et item aliud. si nullum erit supra genus quod genus non habeat, in infini- tum procedit ratio. sin uero non habuerit, necesse est quoque istam definitionem apte ordinateque congruere. dico autem genus non animal homini atque equo, sed illud quo ipsum animal homini atque equo genus est. animal enim ipsum per sese nulli genus est neque homo ipsum per sese ulli species est neque equus ipsum per sese ulli species est. sed sunt genera et species ad alterius participationem. nam quoniam sub animali est equus atque homo, non ad se ipsum animal genus est, sed ad equum atque hominem. et item species quae uocantur, homo scilicet atque equus, non ad equum atque hominem, sed ad animal species sunt. dico igitur genus< et species> non ipsas substantias in quibus genus et species sunt, sed ipsam participationem priorum ad subteriores et subteri- orum ad priores. haec igitur participatio quoniam et in magis generibus et in magis speciebus et in subalternis generibus et in subalternis speciebus una atque eadem est et huius participationis inueniri genus non poterat. haec definitio generis quae facta est, non a genere tracta est, sed subscriptiua ratio et demonstratiua et designatiua quodammodo generis est reddita.
1.16
Hic Fabius: Subtiliter mehercule et quod numquam fere| ante haec audiuimus. sed perge, quaeso te. iam enim certant sidera quodammodo et nox luce superatur.— Tunc ego: Sequitur rerum omnium prima breuisque diuisio. ita enim ait: Eorum quae dicuntur, alia ad unitatem dicuntur, sicut sunt omnia indiuidua, ut est Socrates et hic et illud, alia quae ad multitudinem, ut sunt genera< et> species et differentiae et propria et accidentia. haec enim communiter, non unius proprie appel- lationis sunt. Breuis, ut supra dictum est, et distincta diuisio. omnis enim res aut unius rei nomen est aut plurimarum, et hoc est quod ait: eorum quae dicuntur, alia ad unitatem dicuntur, sicut sunt omnia indiuidua. quid autem sit, breuiter explicandum est. omne genus quoniam sub se species habet, species uero differentiis distinguuntur et proprie- tatibus explicantur— accidunt autem in speciebus accidentia secundo loco, principaliter uero in indiuiduis quae sunt sub speciebus. quid autem sit, posterius dicendum est—, genera igitur et de speciebus dicuntur et de differentiis, quae ipsas species distribuunt, et de propriis, quae species componunt. et de his accidentibus quae. cum principaliter in indiuiduis fuerint. in speciebus esse dicuntur. hoc autem monstremus exemplis. et sit nobis genus animal, sit species homo, sit differentia rationale, sit proprium risibile, sit accidens stans uel ambulans uel aliquid in mensura corporis, ut tripedalis. animal ergo, quod genus est. dicitur de specie, id est de homine; dicis enim hominem esse animal. porro autem de speciei differentia nihilo minus dicis genus; dicis enim rationale esse animal. nihil autem prohibet eodem modo et de proprio genus dicere. nam si dicas: quid est risibile? non absurdum est animal nominare. accidentia uero hoc modo principaliter in indiuiduis, secundo uero loco in speciebus sunt. nam si quis dicat ad singulos homines, ut puta Ciceronem, sedere uel stare uel quod aliud libet, in specie hominis eadem quoque conuenire necesse est. nam si Cicero sedet, sedet etiam homo, si Cicero ambulat, ambulat etiam homo. ergo si qua accidentia uenerint ab indiuiduis et ea tracta in speciebus consederint, ad ipsa quoque accidentia dici poterit genus. quid est enim ambulans, si quis interroget, merito animal dicitur. nihil enim ambulare nisi animal potest. porro autem sub speciebus indi- uidua sunt, ut Cicero et Virgilius sub homine, atque de indi- uiduo genus speciei praedicari potest. nam si interrogaueris, quid est Cicero, merito animal dicas. genus igitur et ad speciem et ad differentias et ad accidentia et ad propria et ad indiuidua nominatur. porro autem species non iam de genere neque de differentiis, sed de solis propriis et subiectis indiuiduis appellatur, in illis, id est indiuiduis, quia superest. in propriis uero, quia aequalis est. quid autem sit, hoc modo uideamus. omnia genera speciebus suis supersunt et abundant. abundare autem genera dicimus speciebus plus habere genera uirtutis quam species. homo enim quod est species, solum homo est, animal uero quod est genus, non solum homo est, sed et equus uel bos uel quod aliud libet animali supponere. ita maior uis generis recte de minori sibi et subiecta specie praedicatur. alia uero sunt quae sibi sunt paria, ut sunt pro- pria et species. species est homo, proprium risibile. quicquid ergo fuerit risibile, hoc est homo, quicquid homo, hoc risibile. itaque neque risibile hominis neque homo risibilis potentiam superuadit, sed aequalia sibi ad se inuicem praedicari possunt, ut dicas: quid est homo? risibile; quid est risibile? homo. ita igitur quaecumque supe| riora fuerint, ad illa quae sub- teriora sunt, praedicantur et quaecumque aequalia fuerint. aequaliter sibi ad< se> inuicem praedicantur. illa uero quae sub- teriora sunt et minora, de superioribus et abundantibus, ut sunt genera et species— genera enim abundantia, species minores— praedicari non possunt. numquam enim recte speciem de genere praedicabis. ita ergo species de proprio praedicatur ut pari. sed quoniam sub speciebus singillatim indiuidua sunt— indiui- dua autem uocamus quae in nullas species neque in aliquas iam alias partes diuidi possunt, ut est Cato uel Plato uel Cicero et quicquid hominum singulorum est; hos enim in nullis partibus diuidis, ut animal in species, hominem scilicet atque equum, hominem ipsum specialem et singulos circumplecten- tem in Catonem, Platonem, Virgilium et omnes singillatim homines distributos; hominem uero ipsum singulum, id est Ciceronem, in nullos alios distribuere possumus atque ideo άτομον, id est indiuiduum, uocitatum est—. species ergo, quae ad propria aequaliter praedicatur, ad indiuidua, quo- niam maior est species hominis quam quodlibet indiuiduum, ita praedicatur, ut superius ad id quod est subterius. Cicero enim solus Cicero est. homo autem non solum est Cicero, quod si ad indiuidua praedicatur, et ad indiuiduorum acci- dentia praedicabitur. ita igitur species ad genus eo quod superius est, non praedicatur neque ad differentiam, quia dif- ferentia, ut nunc monstraturi sumus, super speciem est, ad proprium uero, cui par est, uel ad indiuiduum, cui superest, praedicatur. differentia uero et ad species et ad propria et ad indiuidua praedicatur. namque rationale, quod est differentia, ad hominem praedicatur, quod est species. item rationale, id est differentia, praedicatur ad risibile, id est proprium. dicitur enim id esse risibile, quod rationale. nam si homo rationale et homo risibile, constat id quod est risibile, etiam rationale posse nominari. quodsi ad species differentia dicitur, species autem ad indiuidua praedicatur. necesse est ut differentia quoque ad indiuidua praedicetur, dicis enim: qualis est Cicero? rationalis. quodsi differentia ad indiuidua praedicatur, accidentia uero in indiuiduis accidunt, necesse est differentias et ad acci- dentia praedicari. proprium uero quoniam semper unius speciei proprium est, et ad unam speciem praedicatur solam, cuius est proprium. risibile namque, quod proprium est, ad solam hominis speciem praedicatur. quod si ad hominis speciem praedicatur, species uero ad indiuidua dicitur, non est dubium quin proprium quoque de indiuiduis praedicetur. nam si homo risibile animal est, Cicero quoque et Virgilius risibilia animalia recte dicuntur. quodsi proprium ad indiuidua recte dicitur, recte etiam et de accidentibus praedicatur quae in ipsis accidunt indi- uiduis. accidentia uero ipsa et de speciebus et de aliis omni- bus praedicantur et de ipsis maxime indiuiduis. namque et albus equus et albus homo dicitur et iterum niger equus et niger Aethiops. quod si ita est, animal quoque nigrum dicitur. dicitur etiam rationale nigrum et inrationale nigrum, quippe si equus et homo Aethiops nigri sunt. dicitur etiam risibile nigrum, cum homo quis niger fuerit. dicitur etiam indiuiduum nigrum, cum quis unus homo ex Aethiopia nominatur. quod cum ita sit, constat genus ad plurima praedicari, id est speciem, differentias, accidentia propriaque et indiuidua, nihilo minus et differentiam ad plurima praedicari, id est ad speciem, propria, indiuidua et accidentia, et proprium ad plurima, id est speciem, indiuidua et accidentia, et speciem ad plurima, id est< proprium.> indiuidua et accidentia, accidens uero et ad genus et ad speciem et ad proprium et ad differentiam et ad indiuidua. quod si ita est, has quinque res constat ad plurima praedicari. at uero indiuiduum quoniam sub se nihil habet, ad singulari- tatem quandam et unitatem praedicatur. Cicero enim unus est et ad unum nomen istud aptatur. ita indiuidua quae ad unitatem dicuntur, cunctis superioribus supposita sunt, ut genus, species, differentia, propria uel accidentia, quamuis ad se inuicem dici possunt, ad indiuidua tamen aequaliter praedicantur, ut superius demonstratum est. indiuidua uero quoniam sub se nihil ha| bent ubi secari distribuique possint, ad nihil aliud praedicantur nisi ad se ipsa, quae singula atque una sunt. atque hoc est quod ait: eorum quae dicuntur, alia ad unitatem dicuntur, sicut omnia indiuidua, ut est Socrates et hic et illud, alia quae ad multitudinem, ut sunt genera et species et differentiae et propria et accidentia. haec enim communiter, non unius proprie appel- lationis sunt. simile est ac si diceret: haec enim commu- niter ad plurima praedicantur, non ad unitatem sicut indiuidua. et quid sint genera uel species uel differentiae uel propria uel accidentia, exemplum supponit dicens: est enim genus, ut animal, species, ut homo— quam dudum hominis speciem cura aliis animantibus sub animali posuimus—, dif- ferentia, ut rationale— qua species scilicet hominis ab inrationali distat animali—, proprium, ut risibile, quod nullum aliud animal neque rationale neque inrationale habet. nullum enim animal ridet nisi solus homo. quare, cum quae- dam caelestium potestatum animalia rationabilia sint, eorum tamen proprium risibile non est, quoniam non rident. recte igitur risibile solius hominis proprium praedicatur. accidens<, ut> album, nigrum et sedere: quia ista in substantia hominum non sunt, merito accidentia uocantur. nam si substantiae cuiuscumque speciei inesset id quod accidens dicimus, inter- empto accidenti periret etiam eius speciei substantia cui accidit. nam quoniam rationale in hominis substantia est, si rationa- bilitas interimatur, hominis quoque substantia necessario peri- tura est idcirco, quod in ipsius speciei substantia naturaque uersatur. at uero nigrum et album uel quaecumque sunt acci- dentia si interimas, species ipsa in qua illa accidebant, manet. nam neque omnis homo candidus neque omnis niger est, et cui alterutra defuerint, eius species non peribit. atque idcirco haec accidentia, ueluti non innata in substantia, sed a foris uenientia, recte nominata sunt.
1.17
Nunc ergo, quoniam quid sit genus ostendit et ea quae ad unitatem dicuntur, ab his quae de plurimis praedicantur distinxit atque distribuit. ipsius generis differentias uel ab his quae ad unitatem dicuntur uel ab eis quae ad pluralitatem congruunt, id est differentia, specie, proprio accidentique. declarat et dicit genus ab illis quae ad sola indiuidua prae- dicantur, id est quae ad unitatem, hoc differre, quod genus ad plurima praedicetur, indiuidua uero ad singula. sed quoniam haec differentia generis ad indiuidua communis erat differentiis speciebusque, propriis et accidentibus, ab illis ipsis aliis dif- ferentiis genus diuidit atque disiungit. quod ita demonstrat: Ab his igitur quae ad unitatem dicuntur, differt genus, quod genus est hoc quod de plurimis prae- dicatur. ab his uero reliquis genus differt, primo ab specie, quoniam species etsi de pluribus, non tamen specie differentibus, sed numero praedi- catur. Ac primum generis specieique distantiam monstrat, quae propior est generi. nam quamuis differentia super speciem sit, super speciem specialissimam differentia ponitur. nam quamuis rationalis differentia super hominem ponatur, quae species specialissima est, tamen ante speciem specialis- simam ipsa differentia species est eius generis, cui species specialissima supponitur; nam sub animali ante hominem rationale ponitur. igitur cum genus et species utraque ad plurima praedicentur, genus uero ad plurimas species in eo quod quid sit praedicetur, species non iam ad plurimas species, sed ad plurima indiuidua praedicatur. sunt autem quaedam genera generalissima, ut dictum est, supra quae aliud genus inueniri non possit. sunt autem species sub quibus alia species inueniri non possit, et integra species illa nominatur quae numquam genus est, id est sub qua species nullae sunt, nam si sub ea species essent, ipsa etiam genus esse posset. species ergo quae uere species est, alias sub se species non habebit, ut est homo. namque homo quoniam species est, singuli homi- nes qui sub ipso sunt, non eius spe| cies, sed indiuidua nomi- nantur. nam si homo genus esset hominum singulorum, genus autem, sicut dictum est, ad plurimas res specie differentes in eo quod quid sit appellatur, homo, id est species, si sicut genus praedicaretur ad singulos homines, singuli homines specie ipsa differrent. sed quia singuli homines specie non differunt, quod autem specie non differt, si quid ad hoc praedicatum fuerit. non praedicatur ut genus ad species, id est homo non praedi- catur ad singulos homines ut genus ad res plurimas specie differentes, quid igitur? ad res plurimas numero differentes: singuli enim homines numero a se tantum, non specie distant. atque ideo, quoniam genus sic ad subiecta praedicatur, ut ad plurimas res specie differentes praedicetur, species autem ad subiecta ita praedicatur, ut ad plurimas res numero differen- tes praedicetur, genus in hoc ab specie distat, quoniam genus ad plurimas res specie differentes praedicatur, species autem ad plurimas res numero differentes dicitur. congruunt ergo sibi genus et species, quod genus et species ad plurima praedicantur et utraque in eo quod quid sit. nam si inter- roges: quid est Cicero? animal dicitur. id est genus. et si interroges: quid est Cicero? homo dicitur, id est species. distant autem, quod quamuis utraque ad plurima praedicentur et in eo quod quid sit, genus praedicatur ad res specie dif- ferentes, species uero dicitur ad res tantum numero differentes. quod Porphyrius sic demonstrat: Ab his uero reliquis quae de pluribus appellan- tur, genus differt, primo ab specie, quoniam spe- cies etsi de pluribus praedicatur, non tamen specie differentibus, sed numero. homo enim species cum sit, de Socrate, Platone, Cicerone praedicatur, qui non specie, sed numero differunt, animal uero, quod genus est, et bouis et equi praedicatio est, quae etiam differunt specie a se inuicem, non numero solo. Quod simile est ac si diceret genus ab specie unam dif- ferentiam plus habere. congruunt namque genera speciebus, quod utraque in eo quod quid sit praedicantur, ut dictum est. congruit item et genus et species, quod utraque ad res plurimas praedicantur. congruit item genus ad species, quod utraque ad res numero differentes praedicantur. nam et singuli homines ita a se diuisi sunt, quantum ad numerum, ut homo ab equo uel a boue uel a coruo uel a quibuslibet aliis animantibus. at uero distat ab specie genus, quod genus de pluribus rebus specie differentibus praedicatur, quod species non habet. nihil autem differre arbitrator, utram ita dicatur‘ aliam rem ad aliam praedicari’ an‘ aliam de alia praedicari’. utramque enim idem intellectus est. nara si animal praedicatur ad hominem, idem etiam animal de homine praedicatur. nam cum inter- rogaueris: quid est homo? respondeas de hominis interrogati one hominem esse animal.
1.18
Sed nunc oportet nos ea quae secuntur aspicere. quid ergo sequitur? A proprio autem genus differt, quod proprium iuxta unam quamque speciem proprium appellatur cuius est proprium, et iuxta ea quae sub specie sunt, scili- cet indiuidua; namque risibile hominis solum est et singulorum utique hominum. genus autem non ad unam speciem, sed ad plures differentes semper aptatur. Ergo hoc uidetur hic dicere, quoniam omne proprium si fuerit speciei unius, tunc uere est proprium. nam si unius speciei non fuerit, sed duarum uel plurium, tunc duabus uel pluribus non proprium, sed erit in substantiae ratione commune. constat ergo proprium ei cuius est proprium soli speciei sin- gulariter adhaerere. unde quia hominis species sola est quae ridet, risibile homini proprie et singulariter aptatur. ad unam semper igitur speciem proprietas adhibetur. distat igitur pro- prium a genere, quod genus semper ad plurimas species appel- latur, proprium uero de una tantum| specie cuius est proprium. nam si risibile dicas, ad unam tantum speciem hominis appel- latur. congruit autem genus cum proprio in hoc, quod genus et proprium de pluribus appellantur. namque genus ad plures species appellatur, appellatur etiam genus de his quae sub specie sunt indiuiduis. nam si homo et equus animal est, erit etiam Cicero animal et quilibet equus singulariter animal nominatur. similiter et proprium ad plurima dicitur. dicitur enim ad unam quamque speciem et ad ea indiuidua quae sunt sub specie praedicatur. nam si homo risibilis est, risibilis est etiam Cicero et Virgilius, et quicumque singulariter nomi- nantur, risibiles sunt. congruunt etiam, quoniam utraque in eo quod quid sit praedicantur. nam genus de specie in eo quod quid sit praedicatur. nam si dicis: quid est homo? animal appellabis. item proprium in eo quod quid sit praedicatur. nam si dicis: quid est homo? merito risibile praedicabis. congruunt autem, quod genus et proprium ad plurimas res numero dif- ferentes praedicantur. nam ita a se differunt singula animalia, id est homo, equus et coruus et cetera, ut singuli homines, quantum ad numerum. distat autem a genere, quod genus ad plurimas species praedicatur, proprium uero ad unam solam cuius est proprium nominatur. sed non est inter genus et proprium eadem differentia, quae est inter speciem et genus. nam species de nulla omnino specie praedicatur, proprium uero licet non ad plures, ad unam tamen solam speciem, cuius est proprium, semper aptabitur.
1.19
Post hoc igitur de differentiae accidentisque a genere distantia disserit dicens: A differentia uero et ab accidentibus differt genus, quoniam etsi etiam ista de pluribus specie differen- tibus praedicantur, differentiae scilicet et accidentia quae communiter accidunt, non tamen in eo quod quid sit praedicantur, cum interrogantibus nobis fit secundum ea responsio; magis enim quale quid sit ostendunt. Differentiam uero et accidens idcirco posterius reseruauit, quod eorum unam differentiam erat distantiamque dicturus. differentia enim et accidens qualitatem cuiuscumque speciei demonstrant, illa substantiae qualitatem, id est differentia, illud. id est accidens, non substantiae. ergo quoniam genus super speciem est et species supposita generi, genus speciem, spe- cies indiuiduum quid sit ostendit. porro autem solae possunt species differentiae segregare quae qualitatibus eas substantia- libus, id est substantias declarantibus, seiungunt atque dis- pertiunt. nam cum animal genus sit, homo uero uel equus species, quales utraeque species sint monstrat differentiae segregatio, ut dicamus speciem esse hominis rationalem, spe- ciem uero equi inrationalem. si enim quis interroget: quid est homo? animal dicitur. si autem quis dicat: qualis est homo? rationalis respondetur. ita semper differentia non in eo quod quid sit, sed in eo quod quale sit appellatur. de accidenti uero non dubium est, cum ipsa qualitas in accidentis partibus componatur. namque in praedicamentis inter alias nouem partes accidentis etiam qualitas nominatur. nam etiam si quis inter- roget qualis corui species sit, nigra continuo respondetur. congruunt ergo genera differentiis et accidentibus, quod de speciebus pluribus praedicantur. nam sicut genus plures sub se species habet, ita differentia. nam rationale dicimus deum et hominem. rursus etiam accidens de pluribus speciebus praedicatur. nam nigrum dicimus et hominem et equum et coruum et hebenum et plurimas alias species. rursus congruit genus differentiae, quod, sicut genus, sic differentia aequaliter ad indiuiduum praedicatur. nam si Cicero animal est, quod est genus, et rationale animal est. quod est differentia. con- gruunt etiam, quod de numero differentibus praedicantur, quod superius de aliis monstratum est. distant autem quod, sicut dictum est, genus in eo quod| quid sit appellatur, differentia uero uel accidentia in eo quod quale sit praedicantur. nam si dicas: quid est homo? appellabis genus et dicis animal esse hominem, si uero qualis sit ad differentiam interrogaueris, rationale respondebis, uel< ad> accidens, nigrum uel album uel qualis quisque sit de quo interrogatur. His igitur distributis distantias ipsas a primordio rursus orditur dicens: Unde hoc quod de pluribus praedicatur genus di- stat ab his quae de singulis praedicantur, hoc est ab indiuiduis; illo quod de specie differentibus praedi- catur, distat ab speciebus et a propriis; illo etiam in quo quid sit appellatur, secernitur a differentiis et a communiter accidentibus, quod haec duo quale quid sit declarant. Hoc dicit distare genus ab indiuiduis, quod genus de plu- ribus, ut dictum est, praedicatur. colligit autem et in unum redigit proprii specieique differentias. nam quoniam species de pluribus non specie, sed numero differentibus praedicatur, proprium uero de una tantum specie et de his quae sub eadem specie sunt indiuiduis praedicatur, quamuis de una specie praedicetur, tamen aequa est illi cum specie a genere differentia de pluribus specie differentibus non praedicari. nam neque species omnino de speciebus aliquibus poterit praedicari neque proprium, quoniam proprium non de pluribus speciebus, sed de una tantum cuius est specie praedicatur. quod si ita est, una differentia a genere species et propria seiunguntur. accidens uero et differentia eadem quoque una a genere dif- ferentia separantur, quod genus in eo quod quid sit dicitur, differentia uero uel accidentia in eo quod quale appellantur.
1.20
Has Porphyrius ad constituendam generis rationem dif- ferentias quam parcissime potest colligit et ipsas differentias multis modis posterius probaturus, nunc uero quantum sat est dicit se< neque deminutam neque> abundantem generis constituisse rationem hoc dicens: Hoc si ita est, nullo minus aut plus effecta est generis definitio. Perfectam plenamque se generis definitionem fecisse dicit, quoniam neque plus neque minus facta sit definitio, sed aequa- liter ad genus pariterque composita. quod unde sit, hoc modo monstrandum est. nouimus quod quaedam res quae ad alia praedicantur, his de quibus praedicantur, abundant, ut genera et species. namque animal, quod genus est, de homine, quod est species, hoc abundat, quod nomen generis etiam in equum atque bouem atque in alia ualet aptari. ergo si quis ad quam- libet rem abundantem fecerit maioremque definitionem quam ipsa res fuerit quam definit, non erit integra propriaque defi- nitio, quoniam non solum illam rem amplectitur quam definit, si maior fuerit definitio, sed etiam alias quascumque res, quibus ipsius definitionis terminus abundabit. maiorum igitur praedi- camentorum maior erit definitio, minorum uero minor erit etiam definitio. animal ergo, quod maius est, ita definiunt: animal est substantia animata sensibilis, hominem uero, quod ab animali minus est, ita definiunt: animal rationale, mortale, risus et disciplinae perceptibile. quoniam maius est animal ab homine, maior etiam erit animalis definitio ab hominis definitione. plus enim erit dicere‘ substantia animata sensibilis’ quam‘ animal rationale et mortale’. nam substantia animata sensibilis, sicut ipsum animal, non solum hominem complectitur. sed etiam equum uel bouem atque alias huiusmodi species. si quis ergo ad hominem maiorem definitionem aptauerit, quae est ani- malis, ut ita definiat hominem: homo est substantia animata sensibilis, non est plena definitionis ratio, cum equus atque bos substantia animata atque sensibilis esse possint, quae species hominis non sunt. si quis uero maiori rei minorem definitionem aptauerit, curtam et deminutam quodammodo faciet rationem. nam si quis animal definire uolens dicat: animal est res rationalis, risus et disciplinae perceptibilis, non erit integra definitio, quoniam sunt quaedam animalia quae istius| definitionis rationem subterfugere atque euadere possunt. est enim animal bos, quod neque rationale sit neque risus perceptibile. sola igitur relinquuntur bene definiri quaecumque aequalibus definitionibus constituuntur. ubi autem aequalis definitio sit, hoc modo possumus reperire. praedicamenta quae- cumque fuerint, si maius praedicamentum de minore aliquo praedicatur, conuerti non potest, ut minus de maiore praedi- cetur. semper enim maiora de minoribus, numquam minora de maioribus praedicantur. nam si quis dicat hominem esse animal, non poterit conuertere animal esse hominem. nam homo nihil aliud, quantum ad genus, nisi animal est, animal, quantum ad species, potest esse etiam non homo. paria uero praedicamenta semper sibi ipsa inuicem conuertuntur. nam quoniam risibile solius est hominis, risibile ad hominem prae- dicatum etiam conuerti potest, ut homo ad risibile praedicetur. dicitur enim: quid est homo? risibile; quid est risibile? homo. ergo quascumque definitiones conuertere potes, illae uerae atque pares sunt, quascumque uero conuertere non potes, aut maiores sunt aut minores, pares inueniri non possunt. nam si dicas hominem substantiam esse animatam atque sensibilem. uerum est. item si conuertas et dicas substantiam animatam atque sensibilem esse hominem, non omnino uerum dixeris. potest enim et substantia animata esse atque sensibilis et homo non esse. item si dixeris rem rationalem, mortalem, risus et disciplinae capacem esse animal, uerum dixeris. si autem dicas atque conuertas animal esse rem rationalem, mortalem, risus et disciplinae perceptibilem, non omnino uerum dixeris. potest enim esse animal et non esse rationale et risus capax. ergo quotiens est maior definitio quam id quod definitur, si prius dicitur id quod definitur et maior definitio adhibetur, uera esse poterit definitio. si enim prius dixeris hominem, rem minorem, et ad ipsum posterius adhibueris definitionem maio- rem, ut prius dicas‘ hemo est’. et post subiungas‘ substantia animata sensibilis’, uerum est. homo enim necessario est substantia animata sensibilis. si uero prius dixeris definitionem et postea dixeris id quod definies, uera esse non omnino potest. nam si definitionem maiorem prius dixeris dicens‘ substantia animata sensibilis’ et postea rem minorem intuleris, ut dicas‘ homo est’, ut sit‘ substantia animata sensibilis homo est’, non omnino uerum est. potest enim esse et substantia animata sensibilis, non tamen homo. at uero si minor fuerit definitio quam illa ipsa res quae definitur, si prius dicta sit definitio, uera est, posterius, falsa. nam si dixeris definitionem quae est minor‘ res rationalis, mortalis, risus et disciplinae capax’ et post intuleris‘ animal est’, ut sit‘ res rationalis, mortalis, risus et disciplinae capax animal est’, uera est. omnis enim res quae rationalis et mortalis est et risus et disciplinae capax, necessario animal est. at uero si conuerteris et rem maiorem prius dixeris. post uero minorem definitionem adhibueris, uera omnino esse non potest. nam si dicas prius‘ animal est’, postea autem iun- xeris‘ res rationalis, mortalis, risus et disciplinae perceptibilis’. non omnino uerum est. potest enim esse animal et rationale uel mortale non esse. itaque si maior est definitio quam res fuerit, si prius rem dixeris, postea definitionem intuleris, uera est, si uero prius definitionem dixeris, post rem intuleris, falsa est. in minoribus uero definitionibus et maioribus rebus contra est. nam si definitionem prius dixeris, postea rem subieceris, uera est, si uero rem prius dixeris, postea definitionem sub- ieceris, uera omnino esse non potest. at uero in aequalibus definitionibus conuerti aequaliter potest. nam quoniam solius hominis haec est definitio‘ animal rationale, mortale<, risus et disciplinae perceptibile)>, aequalis est haec ad hominem definitio, quoniam non est cui alii possit aptari. itaque uel si prius rem dixeris, postea definitionem subieceris, uera erit, ut est‘ homo est animal rationale, mortale, risus et disciplinae perceptibile’, sin uero conuerteris et prius definitionem, postea rem dixeris, ut si dicas‘ animal quod fuerit rationale, mortale, risus et disci- plinae perceptibile homo est’, haec quoque uera est. ita semper, ut definitiones uerae sint, neque plus neque minus in defini- tionibus oportet aptari, sed aequali| ter definitiones conuenien- terque disponi. quod Porphyrius scilicet non ignorans ait se neque plus neque minus effecisse generis definitionem.
1.21
Et Fabius: Sequitur, inquit, te de specie disputare.— Dic, inquam, quid sequitur?— Et Fabius: Hic, ut opinor, ordo est: Species quoque multis dicitur modis. nam et unius cuiusque hominis forma species appellatur. rursus dicitur et pulchritudo uultus, unde pulcherrimos quosque speciosos dicimus. dicitur species et ea quae supposita est generi, unde animalis speciem appella- mus, cum animal ipsum genus sit, et album coloris speciem. Tunc ego: Speciei quoque nomen sicut generis aequiuocum puta. nam et hoc quoque multifariam appellari designat. dici tur enim, inquit, species et figura corporis et fortasse alia plura. de quibus quoniam nullus tractatus habebatur, iure praetermissa sunt. hic tamen a Victorino uidetur erratum, quod cum idem sit cuiuscumque hominis species et uultus. quasi in alia appellatione speciei uultus iterum pulchritudinem dixit, quasi uero non proinde pulchritudo uultus sit ac tota species fuerit; nam si quispiam pulcher fuerit toto corpore. etiam uultu. sed praemissis his ad illam speciem quae sub genere ponitur atque genus efficit ueniamus. namque, ut dic- tum est, substantiae ipsae nullo speciei nomine generisue censentur, nisi quadam ad se inuicem collatione sint compara- tioneque compositae. nam quod animal est, non idcirco est genus, quoniam animal est, sed idcirco, quod hominis sub se atque equi et ceterorum animantium species habet. atque idcirco ait: unde animalis speciem appellamus, cum animal ipsum genus sit; neque enim homo species diceretur, si super ipsum animalis appellatio non praedicaretur. sed ut monstraret non in unis solis substantiis genera speciesque uersari, sed etiam in omnium praedicamentorum nuncupationi- bus esse conexa, non solius substantiae dedit exemplum, sed etiam eius quod reliquum remanserat, accidentis. quid enim ait? et album coloris speciem: quae sunt in accidentis diuisione qualitatis. Sed quoniam inter se quaedam conexio est et talis comparatio atque relatio, ut praeter ad se inuicem habitudinem genera et species esse non possint— nihil enim in eorum definitionibus concludi potest, nisi ad alterutrum nominata sint; nam si substantia generis specie supposita, species uero genere superposito et ad ipsam praedicato per- ficitur. non est dubium quin cum genus definire necesse sit, iure speciem, et cum speciem, iure nobis genus praedicare necesse sit,— haec igitur etiam in generis subscriptione seruatur distinctio, cum generis definitio habita est. hoc enim dictum est tunc, esse genus quod ad distantes species diceretur, nunc uero dicendum est id esse speciem quae sub genere ponitur. sed multiplex eius definitio haberi potest. potest enim rursus dici id esse speciem, ad quam genus in eo quod quid sit praedicatur. quae res utraeque id signi- ficant, speciem poni sub genere. nam prima quidem definitio id aperte designat, secunda uero talis est: quoniam semper maioribus minora supponuntur, genus ab eo, ad quod in eo quod quid sit praedicatur, maius esse non dubium est. quod si ita est, nullus est obscuritatis error, quin species quae minor est, maiori sibi generi supponatur. nihil igitur haec secunda definitionis significatio a priore differt; si enim species sub genere non poneretur, genus ad speciem in eo quod quid sit non praedicaretur.
1.22
Tertia uero definitio speciei integra ratione collecta est et ipsius speciei uim naturamque demonstrat. dicit enim spe- ciem esse quae ad plurima numero differentia in eo quod quid sit praedicatur. quae definitio etiam ex supe- riore genere debuit esse planissima, sed ego nunc quantum castigata permittit breuitas explicabo. sed| prius de ipsis gene- ribus speciebusque pauca dicenda sunt. cum sint quaedam genera quae species habeant atque ipsa aliis generibus species esse possint, non est dubium ea gemina comparationis habi- tudine fungi, ut ad alia species, ad alia genera nominentur. sed si in uno filo atque ordine speculemur et quodcumque genus alicuius rei repertum sit, eius rursus genus aliud requi- ramus et rursus aliud atque aliud iterum, si nihil sit quod intellectus ratione consistat, inexplicabilis ratio interminabilisque tractabitur. sed quoniam nulla sunt in his scientiae fundamenta quae nulla consideratione animi in infinitum procedentia conclu- duntur, dicendum necessario est posse nos ascendentes usque ad tale aliquid peruenire cuius, cum ipsum ceteris genus sit, aliud genus inuenire non possumus, quod genus primum et magis genus et generalissimum nuncupetur. sed si hoc in genere contingit, ut ascendentes alicubi consistamus, non est dubium quin descendentes iterum per species ad aliquem quodam- modo calcem offenso termino consistamus. igitur cum descen- dentes per species usque ad illam speciem uenerimus quae sub se species nullas habet, illam speciem ultimam speciem et magis speciem et specialissimam nuncupemus. sed quoniam species aliquorum est continens, si aliquorum specie differen- tium continens esset, non magis species, sed genus merito uocaretur. sed quoniam continet et non specie differentes res continet, similes necesse est sibi contineat pluralitates. sed si continet pluralitatem et maius semper est id quod continet quam id quod continetur, de pluralitate illa species praedica- bitur. appellabitur igitur species de pluribus rebus numero differentibus in eo quod quid sit. species enim cum appellatur de subterioribus, superiorem speciem substantiamque declarat. nam cum dicimus: quid est Cicero? homo continuo responde- tur. cum ergo tribus modis speciei facta sit definitio, superi- ores duae non tantum sunt speciei, sed etiam subalternae speciei, quae et ipsa genus. generalissimum substantia et sub ea corpus animatum, sub animato corpore animal et sub ani- mali homo, sub homine indiuidua. sed hanc diuisionem ple- nius posterius exequemur, nunc autem hoc nobis tantum sufficit. substantia igitur magis genus est, homo magis species, ita ut neque substantia species aliquando esse possit nec homo genus, corpus uero animatum uel animal ad superiora species, ad subteriora genera nominantur. si quis ergo corpus animatum uel animal uel hominem uelit exprimere et dicat: species est quod ponitur sub genere et ad quam genus in eo quod quid sit praedicatur, haec definitio et magis speciem, id est hominem, et subalternam speciem continet, id est cor- pus animatum uel animal. nam corpus animatum et animal et homo sub genere sunt posita, et ad eas omnes in eo quod quid sit appellatur, ut dictum est. si quis uero illam spe- ciem definitione monstrare uelit quae uere species est, id est specialissimam speciem, quae tantum species, numquam et genus sit, hoc modo definiet, speciem esse quae ad plurimas res numero differentes in eo quod quid sit praedicetur. sed haec definitio subalternis speciebus numquam conueniet. illae enim quae subalternae sunt species, possunt etiam pro gene- ribus accipi, si ad subiecta praedicentur. quodsi possunt pro generibus accipi, cum pro generibus acceptae fuerint, non tantum ad plurimas res numero differentes praedicabuntur, sed etiam ad plurimas res specie differentes, quippe cum sint genera. sed quia hoc in magis speciebus non euenit, ut ali- quando de specie differentibus praedicentur, haec definitio posterior solius magis speciei definitio est et eam ceterae sub- alternae species excludunt atque reiciunt. quod Porphyrius ita demonstrat: Sed haec definitio eius speciei est quae magis spe- cies dicitur, aliae uero definitiones erunt etiam illa- rum quae non sunt magis species.
1.23
Horum ergo ipsam subscriptionem demonstrationemque clarius se ipsum dicere promittit cum dicit: Manifestius autem fiet hoc quod dicimus hoc modo. in omnibus praed| camentis sunt quaedam magis gene- rum et magis specierum, sunt alia mixta. magis ge- nera sunt supra quae nullum aliud genus poterit inueniri, magis species rursus. sub qua nulla species reperifur. horum interualla quae possident, et genera et species sunt, singula superioribus inferioribusque collata, ut alteri genus, alteri species appellentur. Huiusmodi sunt, inquit, quaedam quorum genera inueniri non possunt, haecque ipsa merito magis genera nominantur, quoniam maius ipsorum aliquid inueniri non potest. nam si ista sunt genera, genus autem omnibus sub se positis maius est, quorum genus nullum est, nihil eorum maius poterit repe- riri. at quorum genus nihil poterit inueniri, merito ipsa magis genera uocitantur. sunt autem quaedam alia quae magis spe cies appellentur, sub quibus non aliae species locatae sunt. nam plus uidetur esse species ea et integrior uere species est quae genus numquam est quam ea quae aliquando genus esse potest. quodsi uerior species est quae sola species, numquam genus est, merito magis species appellata est. igitur inter magis speciem et magis genus quod est interuallum, subalterna genera et subalternae species impleuerunt. nam subalterna uocamus quaecumque ad superiora species, ad inferiora pro generibus accipiuntur, idcirco quoniam, si omnes res ad inferi- ora componas, genera, si ad superiora, species, et si ad supe- riora et inferiora eadem ducas, genera et species inuenientur. atque ideo subalterna genera et species nominata sunt, quod filo quodam atque ordine ad inferiora composita genera et ad superiora species agnoscuntur. sed haec ita genera speciesque esse possunt, non ut cui genus est, eidem iterum uelut species supponatur. nam si. ut prius ostensum est, specie sua maius est genus, non est dubium quin maior res sub minore poni non possit. atque ideo ait ut alteri genus, alteri species appellentur, quod nequaquam eandem rem et genus esse et speciem conueniret. dat igitur huius rei exemplum, quo quod dicit, facilius possit agnosci. facit igitur hanc diuisionem. ponit substantiam magis genus, supponitur substantiae corpus et incorporeum, corpori animatum corpus et inanimatum, animato corpori animal sensibile et insensibile— ut sunt ostrea uel conchilia uel echini uel arbores et alia huiuscemodi, quae uiuendi animam habent, non etiam sentiendi—, sub animali animal rationale et inrationale, sub rationali mortale et inmor- tale, sub mortali hominem, sub homine singulos homines, hoc est corpora indiuidua, Ciceronem et Virgilium scilicet et eos qui iam in partes sunt singuli. substantia ergo quae prior est, magis generis accipitur loco; genus enim solum, non etiam species est, quod numquam eius genus superius inuenitur. homo uero solum species est, nullas enim alias species sub se cohercet; singuli enim homines non specie, ut dictum est. sed numero differunt. corpus uero, quod pridem sub genere posuimus, id est substantia, ad substantiam quidem species, ad animatum corpus genus accipitur. animatum autem corpus ad corpus species est, ad animal genus, animal autem ad ani- matum corpus species uidetur, ad rationale animal genus. rationale item animal mortalis genus est, species animalis. mortale autem genus hominis est, species rationalis animalis. homo autem quod super indiuidua est, nihil de generis natura sortitus est, sed tantum sola species appellatur.
1.24
Sed hanc diuisionem sieubi in aliis rebus transferri et aptari placeat, ita considerandum est, ut quicquid fuerit cuius genus inueniri non potest. magis id genus appelletur, et quicquid cuius nulla species fuerit, id est ut super indi- uidua collocetur, illam magis speciem esse. oportet enim, si quod genus sit. super differentes specie res poni,| quod autem magis species non super specie res differentes ponitur, num- quam digne genus poterit appellari. ergo quemadmodum quod superius genus super se nullum genus habet, magis genus dicitur, ita et species quae sub se species non habet, sed tantum indiuidua, merito magis species appellatur. illa autem quae in medio posita sunt, non eiusdem sunt habitudinis. nam quoniam species esse possunt, non sunt magis genera, et quo- niam genera possunt esse, idcirco numquam magis species praedicantur. nam illis quae supersunt, species sunt, illis uero quae subsunt, loco generis praeponuntur. cum igitur duae formae sint omnium rerum, aut ut genera praeponantur aut ut species supponantur, summitates, id est generalissimum genus et specialissima species, singulas tantum continent habitudines, illud, ut tantum genus, numquam species uideatur, illud, ut sola species, numquam etiam genus appelletur. sub- alterna uero, quae media sunt, duas formas habent, id est utrasque. namque, ut frequentius inculcatum est, et generis quodammodo parentelam et speciei deriuationem sortita sunt. nec hoc fortasse nos turbet, quod species specialissima habet sub se aliquid. namque homo cum sit magis species, habet sub se singulos homines. haec enim quamuis indiuiduis super- sit, numquam formam specialitatis inmutat. cum enim sub se indiuidua habeat, quod ea contineat quae sub una specie sint et nulla substantiae proprietate discrepent, species eorum uocatur quae continet. ita homo et animalis species dicitur, quia continetur, et hominum singulorum species est, quia eos continet qui nulla umquam specie discrepabunt. definitio ergo magis generum magisque specierum talis est: magis genus esse di| citur quod genus semper sit, numquam species, et quo superius nullum genus sit; rursus magis species est quae semper species sit. numquam genus, et iterum, quae numquam diuiditur in species et quae ad plurima numero differentia in eo quod quid sit praedicatur. illa uero alia, ut saepe dictum est, et genera et species esse possunt, superioribus scilicet inferioribusque collata. Hoc autem attentissime respicien- dum est, quod in diuersis longe nationibus in eo genere ubi ex sanguine aliqua cognatio deducitur, diuersarum cognationum gens ad unum caput generis duci potest. nam quoniam Romani a Romulo sunt, Romulus autem a Marte, Mars a Ioue, poterit gens Romanorum ad Iouem duci. item quoniam Athenienses a Minerua, Minerua a Ioue, potest Atheniensium gens ad eundem Iouem duci. item quoniam Persae a Sole, Sol autem a Ioue, possunt Persae quoque ad eundem Iouem uelut ad originem propriam deduci. ita diuersissimae gentes ad unius cognationem erigi possunt, quod idem speciebus generibusque non fit. numquam enim diuersa genera sub uno genere pote- runt accommodari. Aristoteles enim primorum generum decem praedicamenta constituit, quae uelut aliquis fons, ita subteri- oribus omnibus ortum quodammodo nationemque profuderint. haec igitur decem genera quoniam generalissima sunt et supe- rius eis nullum inueniri genus potest, ad unum genus reduci non poterunt. quodsi decem genera prima ad unum genus reduci non poterunt, nec illa quae sunt sub eisdem generibus. id est species subalternaque genera, ad unum genus aliquando poterunt applicari. nam si prima eorum genera ad unum superius duci non possunt, non est dubium quin ea ipsa quae sub ipsis sunt, ab uno genere coherceri continerique non patiantur. nam si substantia, qualitas et quantitas et cetera sub alio communi genere poni non possunt, quod ipsa magis sunt genera, nec quicquid sub substantia fuerit, id est sub eodem genere, ut animal uel homo, uel item sub qualitate uel quantitate, ad aliquod genus commune se poterunt appli- care. numquam enim inueniri genus poterit quod haec decem genera solitario et proprio intellectu intra se possit uelut species continere. at dicat quis haec omnia decem genera si uere sunt subsistentia, quodammodo uel entia dici posse. flexus enim hic sermo est ab eo quod est esse, et in participii abusionem tractum est propter angustationem linguae Latinae compressionemque. haec igitur, ut dictum est, entia poterunt appellari, et ens hoc ipsum, id est esse, genus eorum fortasse dici uidebitur. sed falso. namque omnia quae inter se aequi- uoce nominantur, numquam eiusdem continentiam generis sortiuntur. quippe quorum substantia discrepat, non est dubium quin generis quoque ipsius definitio discrepabit; haec autem ut entia nominentur, non uniuoce, sed aequiuoce praedi- cantur. nam quoniam substantia ens est et item qualitas ens,< sed> si quis rationem definitionemque qualitatis dixerit, eadem natura utriusque non poterit conuenire, non est du- bium quin substantia et qualitas non uniuoce, sed aequiuoce praedicentur. quodsi aequiuoce praedicantur, sub eiusdem generis fonte poni non poterunt. non est igitur in generibus speciebusque aliquod genus solum quod possit diuersa rerum genera cohercere.
1.25
Tunc Fabius: Abundanter haec, inquit, omnia, et de his ipsis rebus frequentius inculcatum est. sed perge ad sequentia.— Faciam, inquam. haec enim, ut arbitror, secuntur: Ergo decem genera constituit Aristoteles in Praedicamentis quae magis genera sunt, at uero illae quae magis species sunt, semper in plurimo quidem numero sunt, non tamen in infinito. at indiuidua quae sub magis speciebus sunt, infinita sunt semper. Hoc enim dicere uult quod multo plures species sunt quam genera; habet enim genus sub se plurimas species. et quoniam decem genera rerum omnium prima sunt, species specialis- simae non solum decem sunt, sed plures, non tamen infinitae. indiuidua uero quae sub magis speciebus sunt, infinita sunt et eorum intellegentia nulla umquam capi potest, quae enim| infinita sunt, nullo scientiae termino concluduntur. igitur omnis nobis diuisio omnisque scientia a magis generibus per subalterna genera usque ad magis species deducatur; ibi enim consistentes integram superiorum scientiam capere possumus ac retinere. si quis autem indiuidua uelit scientia disciplinaque comprehendere, frustra laborat, sed ita iubemur a magis gene- ribus usque ad magis species per media interualla decurrere, ut specificis differentiis diuidentes subalterna genera a magis generibus usque ad magis species descendamus. specificae autem differentiae sunt quae speciem quamcumque declarant. declaratur autem species differentiis hoc modo. si quis enim dicat substantiam, ut ponat sub substantia corpus, sub corpore animatum corpus, sub animato corpore animal, sub animali rationale, sub rationali mortale, has omnes species, quae sunt substantiae, cum pro differentiis posuerit, hominis scilicet species informabitur. nam corpus animatum ab inanimato corpore differentia est, porro autem animal ab insensibilibus et rationale ab inrationalibus et mortale ab inmortalibus dif- ferentiae sunt. haec igitur omnia cum iunxeris, unam speciem declarabis, id est hominem. nam cum dicis corpus animatum, animal rationale et mortale, quae scilicet differentiae in sub- alterno ordine sibi suppositae sunt, hominem demonstrasti. sunt autem quaedam aliae differentiae, quae tales sunt ac si dicas animal rhetoricum, quod solus homo rhetor esse possit. sed haec differentia non specifica differentia est et substantiam hominis naturamque non perficit, sed tantum artem quandam scientiamque esse commendat. illae igitur in diuisionibus dif- ferentiae speciesque prosunt ex quibus illa quae dicitur magis species informatur, et haec uocatur specifica differentia quae magis speciem possit efficere. ergo cum per haec descensum fuerit ad magis species, relinquenda sunt sub magis speciebus indiuidua nec eorum aliqua scientia requirenda, nam illa non solum infinita sunt, sed etiam quaecumque in sese continuerint infinita fiunt. rhetorica enim species est, sed cum uenerit in singulos homines, tunc per singulos et infinitos diuisa singula etiam fiet et infinita. si enim omnes quicumque sunt uel fuere numerentur rhetores, nullus umquam huiusce numerationis finis erit, cum praesertim etiam per infinita tempora in futu- rum singuli homines rhetores esse possint.
1.26
Hic Fabius: Hoc igitur, inquit, erat quod ait: Porro autem uel artium uel disciplinarum cum indiuidua per homines singulos esse coeperint. rationem ad percipiendum capere uel habere om- nino non possunt. Et ego: Hoc, inquam, est quod‘ cum artes uel disciplinae quae in sua specie una ante collecta fuerant, in indiuidua uenerint’, id est per singulos homines in infinitam multitu- dinem innnmerabilemque sese dispertiunt; hoc autem idcirco euenit, quod haec eadem ratio est quam Porphyrius ipse dicere non neglexit. genus enim cum unum sit, plurimarum spe- cierum progenitiuum est; namque sub uno genere plures spe- cies inueniuntur. idcirco species genus illud unde profluunt. in plurima segregant atque dispertiunt. genus autem plurimas colligit res, sicut ipsum a plurimis iterum speciebus diuiditur. namque homo, coruus et equus, quae sunt species, quantum ad animal aequaliter animalia sunt. ita nomen animalis omnes suas species intra se continet. quodsi et in homine animalis nomen est et in coruo et in equo, non est dubium quoniam illud genus quod sub se ipsum ea continet, species diuisae inter se diuidant multiplicentque. colligit igitur genus species in se, species uero genus ipsum suapte natura dispertiunt. est igitur genus collectiuum specierum suarum et quodam- modo adunatiuum, species uero diuisiuae generis et quodam- modo multiplicatiuae. igitur quicumque ad magis genera ascendit, omnem specierum multitudinem per genera colligit adunatque. cum uero a magis generibus usque ad magis species decurritur, omnis unitas generum superiorum in mul- tifidas ramosasque species segregabitur. quod autem ait mul- titudo capienda, proinde est ac si diceret‘ multitudo facienda’ est; nam cum diuidis genus in species, easdem species multas esse accipis, quas tu idem fecisti. species quoque ab hac generis adunatione ac quodammo| do collec- tione non discrepant. namque et ipsae infinitatem indiuidu- orum ad unam reuocant formam. singulorum enim hominum species, quae est homo, collectiua est hoc modo. ad hominis enim speciem cuncti singuli homines unus homo sumus, id est prima species quae nos continet cohercetque. porro autem ipsa species in nos multos scissa diuiditur. omne enim quod singulum est atque indiuiduum, illud unde nascitur diuidit, omne quod non est singulum atque indiuiduum, sed diuidi potest, non ipsum magis diuidit subteriora quam col- ligit.
1.27
His igitur expeditis constat genus plurimarum esse specierum genus et speciem plurima sub se indiuidua coher- cere. nam si qua sunt subteriora, illa quae sunt superiora dispertiunt et in multitudinem dissipant diuiduntque; quare non est dubium quin superiora semper inferioribus pauciora sunt. praedicamenta uero aliud de alio uel ad se inuicem quae torquentur, hoc modo sunt. omnis enim res alia aut maior erit aut minor aut aequa. omne quod est maius, de minore poterit praedicari; nam cum animal sit maius ab homine, poterit animal de homine praedicari. minus uero de maiore non dicitur. nam quoniam animal est et homo et equus, ad animal hominem si praedicare uolueris, tantum haec con- uenit praedicatio, quantum conuenit animalis partem esse super hominem. age enim, conuerte et dic hoc esse animal quod hominem: quantum igitur pars est animalis, quae hominis speciem contineat, tantum animal homo est. in illis autem aliis partibus animalis quae aliud continent quam est species hominis, hominis appellatio non conuenit. nam si dicas‘ animal hoc est quod homo’, in illa parte in qua equus est animal et coruus, ista talis praedicatio non aptatur atque ideo uni- uersaliter non conuertuntur. nam si dicis‘ omnis homo animal’, uerum est, si dixeris‘ omne animal homo’, falsum est. quodsi maiora de minoribus idcirco praedicantur, quia omne minus in se continent, et minora de maioribus idcirco non praedi- cantur, quia maiora minoris definitionem superuadunt et quodammodo exsuperant, non est dubium quin illa quae sunt aequalia, sibi possint ipsa conuerti. aequalia autem illa sunt quae neque minora neque maiora sunt, id est, ut si in quam- libet speciem apponantur, et omni illi speciei adsint et nulli alii; nam omnis homo risibile est et nulla alia species risibili potest proprio nuncupari, atque ideo quoniam aequalia sunt, conuertuntur. dicis enim: quid est homo? risibile; quid est risibile? homo. et item: quid est hinnibile? equus; quid est equus? hinnibile. quodsi semper maiora de minoribus praedi- cantur, superiora necesse est genera esse et omnia subalterna minora fiunt. quodsi subalterna omnia minora sunt, non est dubium quin. si quis per subdiuisionem descendat ad ultimam speciem, quodcumque genus de uicinis sibi praedicabitur, etiam de subalternis. namque substantia habet sibi uicinum ad subteriora genus, ad se uero speciem, quod est corpus; de hoc igitur substantia praedicatur, si quis enim interroget: quid est corpus? dicitur substantia. sub corpore uero est ani- matum corpus et sub eo animal. ergo quoniam substantia idcirco praedicatur de corpore, quia illi est superior, necesse est, quibus corpus superius fuerit, eisdem etiam sit substantia superior. nam si, corpus praedicatur de animato corpore et de animali, praedicabitur etiam substantia de animato corpore et de animali. sic igitur quaecumque superiora fuerint, de subterioribus non solum sibi uicinis, sed etiam longe sub- terioribus praedicantur. nam si maiora sunt his quae sibi uicinae sunt speciebus, multo maiora erunt etiam illis quibus illae uicinae species fuerint ampliores. ergo de quibuscumque species praedicatur, de ipsis praedicabitur et illius speciei genus. nam si species aliqua alicui maior est, multo genus speciei ipsius illa re qua species maior est, maius erit. atque ita ad id praedicabitur, quemadmodum ipsa species antea praedicata est. quod si ita est, non est dubium genus quoque generis illius quod ad illud ad quod species praedicabatur, poterat praedicari, etiam id quoque de eo< ad> quod species et genus speciei praedicabatur, praedicari posse. nam si quis dicat Ciceronem esse hominem, cum animal hominis genus sit, non erit absurdum Ciceronem animal praedicari, et cum animalis ipsius substantia genus sit, non erit inconueniens Ciceronem substantiam praedicari, quoniam quae supersunt, de subterioribus praedicantur et ea quae sub| teriora sunt, si qua alia sibi subteriora habeant, illud primum genus habebunt etiam ista subteriora et de his non inconuenienter praedicabi- tur. igitur species de indiuiduo praedicatur ut maius, magis genus uero de omnibus subalternis et de magis specie praedi- catur. aequo enim modo dicitur et corpus substantia et ani- matum corpus substantia et sensibile corpus substantia et rationale animal substantia et mortale substantia et homo substantia, et de ipsis etiam magis genus indiuiduis praedi- catur. potest enim Cicero dici substantia, species uero sola de nullis aliis nisi de indiuiduis praedicatur, ut dictum est, indiuidua autem ipsa de nullo alio praedicantur nisi de ipsis, id est singulis. natura autem indiuiduorum haec est, quod proprietates indiuiduorum in solis singulis indiuiduis constant et in nullis aliis transferuntur atque ideo de nullis aliis praedicantur. Ciceronis enim proprietas cuiuslibet modi fuerit. neque in Catonem neque in Brutum neque in Catulum ali- quando conueniet. at uero proprietates hominis quae sunt idem quod est rationale, mortale,< sensibile,> risibile, in pluribus et in omnibus indiuiduis possunt et singulis conuenire. omnis enim homo et singulatim indiuiduus et rationalis est et mortalis et sensibilis et risibilis. atque ideo illa quorum proprietates possunt< in> aliis conuenire, possunt de aliis praedicari, haec autem quorum proprietas in aliis non conuenit, nisi ipsis tantum sin- gulariter, de aliquibus aliis praeter se singulariter praedicari non possunt. Repetendum est igitur quod omne indiuiduum specie continetur, species uero ipsa cohercetur a genere et unum quasi omnium corpus magis genus est et numquam est pars, indiuiduum uero pars semper est, numquam est totum. species autem et pars et totum merito nuncupatur, nam ad genus pars est, ad indiuidua totum; diuidit enim genus, ut dictum est, et indiuidua colligit. sed species pars est alterius, id est generis, totum uero non est partis, sed partium. namque genus unum est et plures species unius rei, id est unius generis species pars est. et quoniam indiuidua plura sunt et infinita sub una specie, quae illa indiuidua col- ligit, species illa non est unius totum, id est non est partis totum, sed plurimorum, id est partium; plures enim partes sub ea indiuiduorum sunt, quarum totum species, id est homo appellatur. Sed de genere et specie sufficienter dictum. et quoniam matutinae salutationes uocant, in futuras noctis uigilias quod est reliquum transferamus.

Intertext edge

Open linked passage

Note