Commentaria in Porphyrium
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/boethius" aria-label="More works by Boethius">
—
⋯
Original / primary: 7777 Coinpo
8.1
DE PROPRIO.
8.1
Proprium vero quadrifariam dividunt: nam et id quod soli alicui speciei accidit, et si non omni, proprium est: ut homini esse medicum vel geometram. Et quod omni accidit, et si non soli, quemadmodum homini esse bipedem. Et quod soli et omni et aliquando, ut homini in senectute canescere. Et quod soli et omni et semper, quemadmodum homini esse risibile: nam etsi non rideat semper, tamen risibilis dicitur, non quod semper rideat, sed quod semper aptus natus sit ad ridendum, hoc autem ei semper naturale est, ut et equo hinnibile. Haec autem nominantur vere propria, quoniam convertuntur: quidquid enim est equus hinnibile est, et quidquid hinnibile, equus.
8.2
Superius dictum est omnia propria ex accidentium genere descendere. Quidquid enim de aliquo praedicatur aut substantiam informat, aut secundum accidens inest. Nihil vero est quod cujuslibet rei substantiam monstret nisi genus, species, et differentia Genus quidem et differentia, speciei: species vero individuorum. Quidquid ergo reliquum est in accidentium numero ponitur. Sed quoniam ipsa accidentia habent inter se aliquam differentiam, idcirco alia quidem propria, alia priore atque antiquiore nomine accidentia nuncupantur, et de accidentibus paulo post. Nunc de propriis quae quadrifariam dividuntur, non tanquam genus aliquod proprium in quatuor species dividi secarique possit, sed hoc quod ait dividunt, ita intelligendum est tanquam si diceret nuncupant, id est proprium quadrifariam dicunt, cujus quadrifariae appellationis significationes enumerat, ut quae sit conveniens et congrua nuncupatio proprietatis ostendat. Dicit ergo quod proprium primo est, accidens quod ita uni speciei adest, ut tamen nullo modo coaequetur ei, sed infra subsistat ac maneat, ut hominis dicitur proprium medicum esse, idcirco quod nulli animalium inesse potest. Nec illud attendendum an hoc de omni homine praedicari possit, sed illud tantum quod de nullo alio nisi de homine dici potest, medicum esse. Et haec quidem significatio proprii dicitur esse soli, etiamsi non omni. Soli enim speciei, etiamsi non omni coaequatur, ut homini medicum esse, soli quidem inest homini, sed non omnibus hominibus ad scientiam adest. Aliud proprium est quod huic econtrario dicitur omni etiam non soli, quod hujusmodi est, ut omnem quidem speciem contineat eamque transcendat. Et quoniam quidem nihil est ex subjectis speciei quod illo proprio non utatur dicimus omni. Quoniam vero transcendit in alias, dicimus non soli, hoc hujusmodi est quale homini esse bipedem. Proprium enim est hominis esse bipedem. Omnis enim homo bipes est etiamsi non solus, aves enim et bipedes sunt. Geminae igitur significationes proprii quae superius dictae sunt habent aliquid minus; prima quidem quod non omni, secunda vero quod non soli, quas si jungimus, facimus omni et soli. Sed dempsimus aliquid secundum tempus, si ei adjiciatur aliquando, ut sit haec tertia proprii nuncupatio, omni et soli, sed aliquando, ut est in senectute canescere, vel in juventute pubescere: omni enim homini adest in juventute pubescere, et in senectute canescere et soli. Pubescere enim solius est hominis, sed aliquando, neque enim in omni tempore, sed in sola tantum juventute. Haec igitur determinatio proprii in eo quidem quod omni, et soli inest, absoluta est, sed ex eo minus aliquid contrahit, cum dicimus aliquando, quod si auferamus, fit proprii integra et simplex significatio hoc modo: proprium est quod omni, et soli, et semper adest, ut homini risibile, equo hinnibile. Omnis enim homo, et solus homo risibilis est et semper, similiter et equus hinnibile. Neque illud nos ulla dubitatione perturbet quod semper homo non rideat: non enim ridere proprium est homini, sed risibile, quod non in actu, sed in potestate consistit; ergo etiamsi non rideat, quia ridere tamen possit, soli et omni homini semper adesse dicitur, et convenienter proprium nuncupatur. Nam si actu separetur a specie potestate nulla ratione disjungitur. Quatuor igitur significationes proprii dixit. Nam prima quidem est quando accidens ita subjectae speciei adest, ut soli ei adsit, etiamsi non omni, ut homini medicina. Secunda vero cum soli quidem non adest, omni vero semper adjungitur, ut homini esse bipedem. Tertia vero cum omni et soli, sed aliquando, ut homini in juventute pubescere. Quarta cum omni, et soli, et semper adest, ut esse risibile. Atque ideo caetera quidem converti non possunt. Neque enim coaequatur quod soli, sed non omni speciei adest. Species quidem de ipso dici potest, ipsum vero de specie minime. Qui enim medicus est, potest dici homo. Homo vero qui est, medicus etiam non dicitur. Rursum quod ita est alii proprium, ut omni adsit etiamsi non soli, ipsum quidem de specie praedicari potest, species vero de eo minime. Nam bipes praedicari de homine potest, homo vero de bipede nullo modo. Rursus quod ita adest, ut omni, et soli, sed aliquando adsit, quoniam de tempore habet aliquid diminutum, nec simpliciter adest, reciprocari non poterit. Possumus enim dicere, omnis qui pubescit homo est, non tamen dicimus, omnis qui est homo pubescit: potest enim minime ad juventutem venire, atque ideo nec pubescere( nisi forte non sit pubescere hominis proprium), sed in juventute pubescere solummodo. Aut etiam cum nondum est in juventute, aut etiam praeteriit, tamen sit ei proprium non tale quale tunc fieri potest, cum praeter juventutem est, sed quale cum in juventute consistit, atque ideo hoc quod non in omne tempus tenditur, etiamsi tale est quod omni speciei adsit, quod tamen in tempus aliquod differatur, integrum atque absolutum proprium esse non dicitur. Quartum est quod ita adest, ut et solam teneat speciem, et ut omni adsit, et absolutum sit a temporis conditione, ut risibile quod a superiori plurimum distat, nam quod risibile est, semper ridere potest. Rursus qui potest in juventute pubescere, cum ipsa juventus non sit semper, non ei adest, semper ut in juventute pubescat: haec autem quarta proprii significatio quam nulla temporis diffinitio constringit, absoluta est, atque ideo etiam convertitur, et de se invicem proprium atque species praedicantur: homo enim omnis risibilis est, et omne risibile homo.