Commentaria in Topica Ciceronis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/boethius" aria-label="More works by Boethius">
—
⋯
Original / primary: 7778 Cointoc
2.1
LIBER SECUNDUS.
2.1
In tam difficillimi operis cursu non sum nescius, mi Patrici, quin labor hic noster quem te adhortante suscepimus, dum judicio multitudinis imperitae aut elevatur, aut premitur, facile variis reprehensionibus mordeatur. Nam et illi quibus hoc totum disserendi displicet genus, velut supervacaneum studium, familiari pravis mentibus cavillatione despiciunt, et qui maximum hujus scientiae fructum putant, sua caeteros segnitie mentientes, tanto nos operam pares esse non existimant, quorum quidem priores si non invidia laboris alieni aestimationem premunt, sed reprehensioni judicioque consentiunt, nullo modo ferendos esse puto. Multo quoque in me libentius detorserim pravae opinionis invidiam, ac nostris eos diffidere viribus facillime patiar, potius quam tantae disciplinae calcare rationem. Sed proh divinam atque humanam fidem, quae est haec hominum pravitas, quae tantae est imprudentia caecitatis, ut pene sua sese ipsi confessione condemnent! Nullus est enim qui sese videri nolit peritissimum disserendi, quinetiam objectare ipsi aliquid, et resolvere objecta conantur, et si facile id factu esset, cuncti ad scientiam logicae disciplinae velut ad communia quaedam sapientiae lucra concurrerent. Jam vero quid absurdius fingi potest, quam quod probabilibus, ut ipsi existimant, argumentis inutile studium dialecticae nituntur astruere? Quid enim convenit disserendi artem disserendo pervertere, ut cujus opinionem affectes, ejusdem despicias veritatem? Sed ut cantor ille discipulum sibi ac Musis canere jubebat, ita et ego quoque mihi ac tibi, non Musae, sed tanquam Musarum praesidi cecinerim, atque id quod multo labore studioque collegi, non rhetorica tantum facultate, verum etiam dialectica subtilitate deponam. Quae vero sequuntur hujusmodi sunt:
2.2
Ducuntur etiam argumenta ex his rebus quae quodammodo affectae sunt ad id de quo quaeritur. Sed hoc genus in plures partes distributum est. Nam alia conjugata appellamus, alia ex genere, alia ex forma, alia ex similitudine, alia ex differentia, alia ex contrario, alia ex conjunctis, alia ex antecedentibus, alia ex consequentibus, alia ex repugnantibus, alia ex causis, alia ex effectis, alia ex comparatione majorum, aut parium, aut minorum.
2.3
Postquam locos eos ex quibus argumenta ducuntur gemina partitione distribuit, alios in ipso de quo agitur haerere dicendo, alios extrinsecus assumi, cumque locum qui in ipso de quo agitur haeret in quatuor species secuit, id est a toto, a partibus, a nota, ab affectis, superioribus quidem tribus exempla subjecit, quae nos primo volumine quantum diligenter fieri potuit explicavimus. Restat is locus quem posuit quartum, id est ab affectis, hujus cum multae sint species, integri atque indivisi proponere non potuit exemplum. Nam quorum facienda partitio est, melius per singula membra dispositis aperiuntur exemplis. Hunc igitur locum dividit hoc modo: Locus qui ex affectis est, partim ex conjugatis, partim ex genere, partim ex forma descendit, ex similitudine etiam, vel ex differentia, vel ex contrario, necnon etiam ex conjunctis, ex antecedentibus, et consequentibus, et repugnantibus, ex causis etiam atque ex effectis causarum, et comparatione majorum, aut parium, vel minorum, quae omnia Tullius paulo post convenientibus rerum similitudinibus illustrat. Nunc illud nobis dicendum est quae sit affectorum natura, et quid habeant proprietatis. Sunt enim affecta quae quodammodo aliquid referri possunt, ad id ad quod referuntur. Omnia vero quae se aliqua relatione respiciunt, aut amica inter se, aut dissidentia conferuntur. Si amica, vel substantialiter, ut genus, forma, antecedentia, consequentia, causa, effectus; vel in qualitate, ut conjugatum, simile, conjunctum; vel in quantitate, ut paria. Quae vero sibi dissidentia conferuntur, partim a se differentia sunt tantum, partim adversa; sed adversa, partim in qualitate, ut contraria, vel repugnantia, partim in quantitate, ut majus ac minus. Quae cum ita sint, manifestum est, et amica sibi cognationis relatione conjungi, et dissidentia hoc ipso quo sibi adversa sint, ad se invicem comparari. Nam quae amica sunt, amicis amica sunt, et dissidentia a dissidentibus dissident. Ita igitur et genus formae genus est, et forma generis forma, et antecedentia consequentium, et consequentia antecedentium, et causa effectuum causa, et effectus causarum effectus, et conjugata conjugatis conjugata sunt, et simile simili simile, et conjunctum conjuncto conjunctum, et paria paribus paria, et differentia differentibus differentia, et majora minoribus majora, et minora majoribus minora sunt, et contraria contrariis contraria, et repugnantia repugnantibus repugnantia sunt. Affecta igitur sunt quae cum a se invicem diversa sint, ad se invicem tamen referuntur. Sed quo ordine Tullius superius descripsit locos, nos diffinitiones omnibus apponemus. Eorum igitur quae ad se invicem affecta dicuntur, in M. Tullii disputatione prima sunt conjugata: conjugata voco quaecunque ab uno nomine varia prolatione flectuntur, ut a justitia justus, justum, juste. Haec inter se cum ipsa justitia, unde eorum vocabulum fluxit, conjugata dicuntur. Genus vero[ est] quod de multis specie differentibus in eo quod quid est praedicatur, velut animal dicitur de homine atque equo, quae specie differunt, et in eo quod quid sit praedicatur. Interrogantibus enim nobis quid sit homo vel equus, respondetur animal. Quod genus licet necesse sit ab eo esse diversum cujus genus est, cognatum tamen est ei, quia ad id substantiae relatione conjungitur. Species etiam est, de qua genus superius praedicatur, quam Cicero formam vocavit, velut homo animalis. Similitudo est unitas qualitatis. Nam duo quae sibi similia sunt, eamdem necesse est habere qualitatem, et quoniam ipsum sibi simile esse non potest, aliud necesse est simile consideretur. Sed aliud esse non poterit, nisi fuerit in aliqua parte diversum. Ergo similia, a se in alia quidem re diversa sunt, in alia vero congruunt. In ea vero re quae secundum qualitatem congruunt, in ea esse similia intelliguntur, quae ad se similitudinis illius copulatione referuntur. Differentia est qua unumquodque differt ab alio, ut homo ab equo rationabilitatis differentia discrepat. Haec igitur praedicatione quidem propriae naturae ad ea refertur quorum est differentia, ut rationabilitas ad hominem; dissimilitudinis vero ratione ad ea a quibus discrepat id cujus est differentia, ut rationabilitas ad bovem. Contraria vero sunt quae in eodem posita genere longissime a se discrepant, ut album atque nigrum, quae licet in uno qualitatis genere ponantur, a se tamen quam longissime recedunt, ea quoque ad se referri nullus ignorat. Aliud est enim quod sunt, aliud quod contraria sunt. Quod enim nigrum est, quale est. Quod vero contrarium est, ab albo plurimum discrepans est. Conjuncta vero sunt quae unicuique rei finitimam naturam tenent, velut timori pallor adjunctus est. Haec talia sunt ut saepius quidem adjunctis sibi cohaerescant, neque tamen ex necessitate his quibus vicina sunt, adesse cogantur. Nam saepe timori pallor assistit, non tamen semper, veluti cum dissimulatione premitur metus, atque ideo verisimilia ex adjunctis argumenta nascuntur. Nam quaecunque conjuncta sunt ex his quibus adhaerent, indicio esse solent. Sed de his in posteriore disputatione diligentius disseram. Antecedentia vero sunt quibus positis aliud necesse est consequatur, ut quia bellum est, esse inimicitias necesse est. Haec ordinis necessitatem tenent. Consequentia enim ab antecedentibus separari nequeunt; consequens vero est quidquid id quod antecedit insequitur, ut inimicitiae bellum consequuntur. Nam si bellum est, inimicitias esse necesse est, habetque locus hic illud notabile et spectandum, quod saepe quae naturaliter priora sunt, tamen ipsa sunt consequentia. Saepe quae naturaliter antecedunt, et in propositione priora sunt; namque inimicitiae prius existere quam bella solent. Sed non possumus proponere inimicitias, ut bellum sequatur. Non enim possumus vere dicere, si inimicitiae sunt, bellum est, sed praeponimus bellum, et inimicitiae quae natura priores sunt, subsequuntur, ita, si bellum est, inimicitiae sunt. Nunc igitur inimicitiae quae naturaliter bellum praecedunt, hae eadem bella in propositione comitantur; at si dicam: Si superbus est, odiosus est, superbia et naturaliter et in propositione odium praecedit; prius enim superbia consuevit existere, post vero atque ex eadem superbia veniens odium sequi. Nec interest utrum naturaliter quaelibet antecedat res aliquando, an vero consequetur, dum id in propositione adnotemus, eam esse rem antecedentem, quae sive naturaliter prior sit, sive posterior, alteram tamen rem secum necessario trahat. Repugnantia vero intelliguntur quoties id quod alicui contrariorum naturaliter junctum est, reliquo contrario comparatur, ut quoniam amicitiae atque inimicitiae contraria sunt. Inimicitias vero consequitur nocendi voluntas, amicitia et nocendi voluntas, repugnantia sunt, haec quoque ad se contrarietatis similitudine referuntur. Causa est qua praecedente aliquid efficitur, ut causa diei est solis ortus. Effectum est quod praecedens causa perficit, ut dies quem solis ortus emittit. Majorum vero comparatio est quoties ei quod minus est, id quod majus est comparatur, ut si nemo innocens pelli in exsilium debet, multo magis ne Tullius quidem, qui non innocens solum, verum etiam patriae fuit liberator; plus est enim patriae esse liberatorem quam innocentem. Parium vero quoties inter se paria comparantur, ut si hic civis innocens pelli in exsilium non debet, quia innocens est, nec ille quidem qui est innocens carere patria juste potest. Minorum vero quoties minora majoribus conferuntur, ut si Ciceronem liberatorem patriae praemio nemo dignum putavit, nemo eum putet praemio dignum qui cum tantum innocens fuerit, nulla in rempublicam contulit merita. Haec itaque omnia cognata sibi esse, et ad se referri invicem, et se velut e regione conspicere nullus ignorat. Nam ut de conjugatis primum loquamur, et justitia ad id quod justum est, vel id quod juste fieri potest, spectat, et eum qui justus est perficit. Caetera quoque habent ad se non modo vocabuli cognationem, verum etiam cujusdam naturae congruentiam, ita tamen ut a se diversa sint. Neque idem est justitia, quod justus. Omne enim quidquid ab aliquo inflectitur, ab eo a quo inflectitur est diversum, eidemque cognatum, a quo etiam probatur inflexum. Genus etiam cognatum esse rei cujus genus est, id est speciei, quam Cicero formam vocavit, dubium non est. Genus enim speciei genus est, et species generis species: itaque ad se invicem referuntur, licet idem genus ac species non sint. Illud sane videndum est, quoniam quas nos species nuncupamus, eas Cicero formas vocat. Cui quidem, dum quod dicit intelligam, concedam libenter quibus voluerit uti nominibus, mihi vero non idem concedi potest. Nam qui explanationis lucem professus est, in his verbis debet quae sunt in usu posita versari. Id autem quod supponitur generi ut species, quam forma potius nuncupetur, usus obtinuit. Jam vero simile nisi simili simile esse non potest, et quod differt nisi a dissimili differre non potest. Contraria etiam contrariis intelliguntur esse contraria, conjuncta etiam conjunctis adhaerescunt. Et quae sunt antecedentia, aliquid quod potest consequi antecedunt. Id etiam quod est consequens illud quod antecessit insequitur. Omne etiam repugnans repugnanti sibimet intelligitur inimicum. Causa etiam effectus sui causa est. Quod enim quaevis causa efficit, ejus rei quam efficit causa est; effectus quoque causae alicujus effectus est. Comparatio vero majorum minora respicit, minorum vero majora, parium paria, atque in omnibus ea natura esse deprehenditur, ut cum per se res quaedam sint diversae ab his ad quae referuntur, affecta tamen esse dum comparantur, appareant; diversa vero esse ab his ad quae referantur, illa res approbat, quoniam nihil ad se ipsum referri potest. Quae cum ita sint, jure affecta sunt nuncupata. Quae omnia ejus loci qui ex affectis ducitur, species vel formae sunt, ipso etiam testante Cicerone, qui ait: Sed hoc genus in plures partes distributum est. Cum enim genus dixit, quas scindit a genere species esse signavit. Praeterea omnia haec et nomen generis suscipiunt et diffinitionem. Affecta enim sunt ad aliquid, quae ad id ad quod affecta sunt, referri queunt; conjugata vero et genus, et forma, et caetera, ad ea semper ad quae sunt affecta, referuntur. Sed, ut in superioribus locis dictum est, qui in ipso de quo agitur haerebant, id est ex toto, ex partibus, ex nota, ut ex toto eo intelligatur termino qui fuisset in quaestione propositus, itemque ex ejus partibus atque ex ejus nota. Eodem modo etiam in iis quae affecta sunt dicemus ad eum terminum affecta considerari, qui subjecti vel praedicati loco positus continet quaestionem. Superest nunc illud dicere, cur quae affecta sunt in ipso, de quo agitur esse dicantur. Etenim in ipso de quo agitur termino, quatuor locos esse significavit Cicero, id est ex toto, ex partibus, ex nota, ex affectis. Quorum tria quidem superiora manifestum est in eo haerere de quo agitur termino. Diffinitio enim cujuslibet rei quod totum est, in illo ipso est quod diffinit. Partes etiam in ipso illo sunt, quod collectione conjungunt. Nota etiam in illo est quod appellatione significat; affecta vero extrinsecus posita videntur, quippe quae referuntur ad id ad quod affecta sunt, ad id de quo agitur quae non referuntur, nisi extrinsecus posita intelligerentur. Cur igitur ea etiam quae affecta sunt, ad id de quo agitur, inter nos numeravit locos, qui ipsi de quo quaeritur termino cohaerent, dicendum est. Quoniam id quod adhaerere dicitur, non idem est ei cui adhaerere praedicatur. Quae cum diversa sint, cognatione tamen quadam intelliguntur esse conjuncta, veluti non idem est diffinitio quod ipsa res quae diffinitione describitur. Si enim diffinitio clarius efficit id quod diffinit, nihil vero ipsum e sese[ F. esse] clarius quam est efficere potest, manifestum est id quod diffinitur a diffinitione esse diversum. Sed idcirco haerere diffinitionem in eo quod diffinitur dicimus, quia est ei cognata atque conjuncta, quippe quae dum ejus proprietatem significet, ab ejus substantia non recedit. Partes etiam ac notae diversa sunt ab eo quod vel copulant, vel designant. Sed quia illae propositum terminum jungunt, illae significant, habentes aliquam cum proposito termino cognationem, in ipso de quo agitur haerere perhibentur. Ita etiam in affectis, licet extrinsecus sint, neque enim idem sunt quod ea sunt ad quae intelliguntur affecta, necessario tamen, quia aliquam cognationem cum his habere considerantur, in ipsis haerere dicuntur ad quae ad affecta sunt. Qui vero eorum naturalis ordo sit, vel quae differentia, vel quae sit alia locorum partitio, licet in topicis differentiis opportunius expediendum sit, tamen cum exempla Ciceronis quae in his explicandis attulit exposuero, subjungam.
2.4
Conjugata dicuntur, quae sunt ex verbis generis ejusdem. Ejusdem autem generis verba sunt quae orta ab uno varie commutantur, ut sapiens, sapienter, sapientia; haec verborum conjugatio συζυγία dicitur, ex qua hujusmodi est argumentum: Si compascuus ager est, jus est compascere.
2.5
Diffinitio conjugatorum a Cicerone prolata talis est. Conjugata dicuntur quae sunt ex verbis generis ejusdem, id est quae ab uno verbo variis inflectuntur modis. Ex eodem quippe genere verba sunt, justitia, justus, juste, justum, et quaecunque alia in diversas possunt vocabulorum species inflecti. Quaecunque enim ab uno quolibet orta varie commutantur, haec a Graecis quidem συζυγία dicuntur, apud Latinos vero conjugata: nam quod Graeci συζυγία dicunt, nos conjugationem appellamus. Haec autem sunt, ut sapiens, sapienter, sapientia, et quaecunque in varias partes orationis, variasque inflexiones, ab uno quodam ducta cernuntur. Ex conjugatis igitur argumenti nascentis hoc exemplum est: sit enim dubitabile an in aliquo agro mihi atque vicino simul pascere liceat pecus, id est an jus sit compascere: subjectum igitur est ager, compascere vero praedicatum. Faciemus itaque argumentum hoc modo: Hic de quo quaeritur ager compascuus est, in compascuo autem licet compascere, in hoc igitur agro licet compascere. Hic igitur compascendi juris argumentum ex compascuo sumptum est, ex conjugato videlicet. Compascere enim et compascuum conjugata sunt. Sumptum vero est argumentum, jus esse compascere, quoniam sit ager compascuus, sed conjugatum est compascuum ei quod compascere. A conjugatis igitur sumptum est argumentum, quod conjugatum in ipso est de quo agitur, id est in compascendo; omnia enim ex eodem fluunt, et sui sunt continentia atque se respicientia. Factum est igitur argumentum ex eo quod est in ipso, ab affectis, id est a conjugatis. Maxima vero propositio est, conjugatorum in eo quod conjugata sunt, unam atque eamdem esse naturam, vel sic, cui convenit aliquid, huic etiam conjugatum ejus posse sociari.
2.6
A genere sic ducitur: Quoniam argentum omne mulieri legatum est, non potest ea pecunia quae numerata domi relicta est, non esse legata; forma enim a genere quoad suum nomen retinet, nunquam sejungitur, numerata autem pecunia nomen argenti retinet; legata igitur videtur.
2.7
Genus est quod de qualibet specie in eo quod quid est praedicatur. In eo quod quid est praedicari dicitur, quod de qualibet specie interrogantibus quid sit, responderi convenit, et ejus de qua respondetur speciei substantiam monstrat. Semper vero genus propria specie majus est, eamque intra ambitum suae praedicationis includit. Quo fit ut, quamvis in alia quoque dispartiri genus possit, speciem tamen suam nullo modo derelinquat, velut animal quidem praedicatur de homine, et hominis substantiam monstrat; interrogantibus enim nobis quid est homo, animal respondetur. Idem tamen deduci in alia potest, velut in equum atque bovem, quae animalia nuncupantur. Sed ita deducitur in diversa, ut unamquamque earum specierum quas continet, non relinquat. Ubicunque enim fuerit homo, necesse est ut sit animal, homo enim animal est. Idemque de bove ac de caeteris. Ergo liquido demonstratum est nomen generis a specie nullo modo separari. Quod si aliquando generis vocabulum universaliter enuntietur, necesse est omnes species designari, ut si quis dicat omne animal, et hominem designabit et bovem, et caeteras omnes species sub animalis nomine collocatas. Quae cum ita sint, quidam testamento mulien argentum omne legaverat. Quaeritur an ei etiam numerata pecunia sit legata: numerata igitur pecunia in hac quaestione subjectum est, legata vero praedicatum. Considero igitur in alterutro eorum quidnam insit, ut ex eo quod in ipso est aliquod argumentum requiram. Video subjectum terminum, qui est numerata pecunia, habere argentum genus, quod affectum est, scilicet ad speciem suam ad quam refertur. Quae enim ad se invicem referuntur, affecta sunt; ergo quoniam argentum omne legatum est, et genus speciem propriam non relinquit, necesse est ut numerata quoque pecunia sit legata. Nam cum omne nomen generis legatum sit, nihil de speciebus videtur exceptum, velut si quis dicat, omne animal vivere, non ut arbitror tantum hominem vel bovem, vel equum, vel sigillatim caetera, vel unum, vel plura vivere dicit, ut tamen aliqua cum sint animalia, vitae munere carere contendat, sed omne prorsus quidquid fuerit animal, vivere proponit. Cum igitur omne genus, id est omne argentum legatum sit, nulla species excipitur. At numerata pecunia argentum est, fit igitur ut numerata quoque pecunia legati vocabulo possit includi. Est igitur quaestio quidem, ut dictum est, an numerata pecunia legata sit; argumentum ab eo quod in ipso est, id est a genere quod inest propriae speciei, id est ab affectis, quod est ita ut ad id referatur; hoc autem est argentum, ab affectis, id est a genere. Praedicatur enim ut genus argentum de numerata pecunia. Interrogantibus enim nobis quid sit numerata pecunia, jure respondemus, argentum. Maxima propositio est, cui convenit omne genus, eidem unamquamque speciem convenire. Quam Marcus quoque Tullius diversis quidem verbis, sed eadem significatione proposuit dicens: Forma enim a genere quoad suum nomen retinet, nunquam sejungitur, numerata autem pecunia nomen argenti retinet; legata igitur videtur.
2.8
A forma generis, quam interdum, quo planius accipiatur, partem licet nominare, hoc modo: Si ita Fabiae pecunia legata est a viro, si ei viro materfamilias esset. Si ea in manum non convenerat, nihil debetur. Genus enim est uxor, ejus duae formae: una matrumfamilias, hae sunt quae in manum convenere; altera earum quae tantummodo uxores habentur, qua in parte cum fuerit Fabia, legatum ei non videtur.
2.9
Species est, quae propriis differentiis informata sub praedicatione generis collocatur. Differentiae vero propriae a caeteris eam speciebus separant atque sejungunt, velut homo cum sit animalis species, differentiis informatur rationabilitatis atque mortalitatis, et sejungitur ab his animalibus quae aeterna sunt, velut sol a Platonicis creditur, et ab iis animalibus quae sunt rationis expertia. Cum igitur omnes species inter se propriis differentiis distent, necesse est quod de altera specie dicitur, id in aliam non posse transferri, velut quod de homine dicitur specialiter, idem de equo atque bove non possit intelligi. Ducitur autem a specie quoties genus ipsum veluti in quamdam contrabitur portionem. Velut si quis dicat illud animal sibi adduci debere, quod sit rationale et mortale, non utique de equo, vel bove, aut de caeteris, nisi tantum de homine dictum esse intelligitur. Ut igitur generaliter dictum genus omnes species claudit, cum quis dicit omne animal, sic quodlibet animal designatum speciem facit; quae cum ita sint, a forma generis, id est a specie generis tale fit argumentum, quam formam generis Cicero partem saepe nominat, quo id quod dicitur planius fiat. Notius enim nomen partis est quam formae; quo autem distet forma a partibus, et nos strictim superius diximus, et paulo post a Cicerone ipso latius explicabitur. Nunc de proposito videamus exemplo. Uxoris species sunt duae, una matrumfamilias, altera usu; sed communi generis nomine uxores vocantur. Fit vero id saepe, ut species iisdem nominibus nuncupentur, quibus et genera; mater vero familias esse non poterat, nisi quae convenisset in manum; haec autem certa erat species nuptiarum. Tribus enim modis uxor habebatur, usu, farreatione, coemptione; sed confarreatio solis pontificibus conveniebat. Quae autem in manum per coemptionem convenerant, hae matresfamilias vocabantur. Quae vero usu vel farreatione, minime. Coemptio vero certis solemnitatibus peragebatur, et sese in coemendo invicem interrogabant, vir ita, an mulier sibi materfamilias esse vellet. Illa respondebat velle. Item mulier interrogabat an vir sibi paterfamilias esse vellet, ille respondebat velle. Itaque mulier, viri conveniebat in manum, et vocabantur hae nuptiae per coemptionem, et erat mulier materfamilias viro, loco filiae. Quam solemnitatem in suis Institutis Ulpianus exponit. Quidam igitur extremo judicio omne Fabiae uxori legavit argentum, si quidem Fabia ei non tantum uxor, verum etiam certa species uxoris, id est materfamilias esset, quaeritur an uxori Fabiae legatum sit argentum. Uxor Fabia, subjectum est; legatum argentum, praedicatum. Quaero igitur quodnam ex his argumentum sumere possim, quae in quaestione sunt posita, ac video uxori duas inesse formas, quarum una tantum uxor est, altera materfamilias, quae in manum conventione perficitur. Quod si Fabia in manum non convenit, nec materfamilias fuit, id est, non fuit ea species uxoris, cui argentum omne legatum est. Quocirca quoniam id quod de alia specie dicitur, in aliam dici non convenit, cumque Fabia praeter eam speciem sit, quae in manum convenerit, id est quae materfamilias sit, et vir matrifamilias legaverit argentum, non videtur Fabiae esse legatum. Quaestio igitur, ut dictum est, an uxori Fabiae omne argentum legatum sit: subjectum, uxor Fabia; praedicatum vero, legatum argentum. Argumentum ab eo quod est in ipso de quo quaeritur, id est ab eo quod est in uxore de qua quaeritur. Est autem in uxore de qua quaeritur species uxoris, ea scilicet quae in manum non convenit quae ad eam affecta est. Omnis enim species ad suum genus refertur, id est forma; factum est igitur argumentum ab eo quod est in ipso, ab affectis, a forma generis. Maxima propositio est, quod de una specie dicitur, id in alteram non convenire.
2.10
A similitudine, hoc modo: Si aedes exesae corruerunt vitiumve fecerunt, quarum ususfructus legatus est, haeres restituere non debet, nec reficere, non magis quam servum restituere, si is cujus ususfructus legatus est deperisset.
2.11
Similia dicuntur, quae ejusdem sunt qualitatis, ex quibus hoc modo sumitur argumentum: Quidam testamento aedium usumfructum legavit, id est concessit aedes, ut his alius dum viveret uteretur; hae coeperunt vel vitium facere, id est ruinam minari, vel etiam corruerunt. Petit igitur ab haerede is cui aedium ususfructus legatus est, ut earum sibi aedium quae a testatore legata sunt damna compenset, et aedes quae vitium fecerunt vel corruerunt restituat. Quaeritur an earum aedium quarum ususfructus legatus sit, vitium vel ruinam haeres restituere cogatur. Hic igitur subjecta quidem oratio est, veluti quidam terminus, aedium quarum ususfructus legatus sit, ruinam vel vitium. Praedicata vero oratio, loco termini constituta, ab haerede restitutio. Sumo igitur a simili argumentum, hoc modo: Quoniam si quis servi usumfructum legaverit, isque servus aliquo modo deperierit, non cogitur restituere haeres servum, ne nunc quidem cogetur haeres restituere aedes, quae in usumfructum legatae, ruinam vitiumve fecerunt. Similes est enim servi ususfructus legatio aedium ususfructus legationi. Simile est etiam servum in usumfructum legatum si deperierit, ab haerede non restitui, et aedium in usumfructum legatarum vitium ruinamve ab haerede non refici. Est igitur quaestio quidem an aedium in usumfructum legatarum vitium vel ruinam haeres restituere cogatur. Terminus vero subjectus quidem, aedium in usumfructum legatarum vitium vel ruinam, praedicatus autem ab haerede restitutio. Argumentum vero ab eo quod in ipso est, id est ab eo quod inest, vel ruinae, vel vitio aedium in usumfructum legatarum. Id autem est affectum, id est similitudo. Omnis enim similitudo ei inesse perpenditur quod est simile, similitudo vero est servi ususfructus legati pereuntis, quem restituere haeres non cogitur. Maxima vero propositio, similibus rebus eadem convenire.
2.12
A differentia. Non si uxori vir legavit argentum omne quod suum esset, idcirco quae in nominibus fuerunt, legata sunt. Multum enim differt in arca ne positum sit argentum, an in tabulis debeatur.
2.13
In rebus plurimum differentibus quod de altera earum dicitur non videtur in alteram convenire. Id cum ita sit, quidam argentum suum omne legavit uxori. Illa pecuniam quoque quae in nominibus debebatur, suam esse dicebat, quod omnis pecunia nomine vocaretur argenti. Quaeritur an id quoque argentum quod in nominibus debebatur, legatum sit. Hic igitur subjectus est terminus, argentum quod in nominibus debebatur, legatum vero praedicatur. A differentia igitur faciemus argumentationem hoc modo: Idem de plurimum differentibus rebus intelligi non potest. Plurimum vero differt argentum in arca ne sit positum, an in nominibus debeatur. Nam quae posita in arca pecunia est juris est nostri, in nominibus vero debita non est nostra; nam quod mutuum datur, ex meo fit accipientis, atque ideo non cogitur eamdem ipsam pecuniam debitor restituere creditori, sed aliam tantam. In arca vero posita pecunia, et in nominibus debita, non sunt argenti vel pecuniae species, sed differentiae; nam argenti species, signatum ac non signatum esse dictae sunt. Qualitas vero pecuniae in possessione positae vel non positae, sed non modis omnibus alienae, in his differentiis constat, ut alia sit in arca posita, reliqua in nominibus debeatur; atque hoc idcirco dictum est ne quis non a differentiis, sed a specie argumentationem ductam putaret. Qualitas enim substantialis non speciebus, sed differentiis annumeratur. Cum igitur suum omne quod fuerit argentum vir uxori legaverit, cumque manifestum sit id ad eam pertinere quod fuerit suum legantis, id est quod in arca fuerit conditum, non potest idem intelligi de eo quod in nominibus debebatur, quoniam, sicut dictum est, id quod in nominibus debetur ab eo quod in arca positum est plurimum differet. Facta est igitur argumentatio ab eo quod inerat, de quo quaerebatur. Quaerebatur vero de argento in nominibus debito. In hoc vero inerat propria differentia, qua ab alio differebat argento, eo scilicet quod in arca positum fuerit. Id vero est affectum, id est differentia. Maxima vero propositio, de rebus plurimum differentibus, idem intelligi non posse.
2.14
Ex contrario autem sic: Non debet ea mulier cui vir bonorum suorum ususfructus legavit, cellis vinariis et oleariis plenis relictis, putare id ad se pertinere. Usus enim non abusus legatus est: ea sunt inter se contraria.
2.15
Quod de aliqua re dicitur, id in ejus contrarium non potest convenire. Idem enim de duobus contrariis intelligi nullo modo potest. Quidam igitur supremae voluntatis arbitrio uxori bonorum suorum usumfructum legavit, mulier cellas vinarias oleasque plenas ad usumfructum proprium devocabat. Quaeritur an penus quoque ususfructus legatus sit; penus igitur ususfructus est subjectum, legatus praedicatum. A contrario igitur sumitur argumentum hoc modo: Utimur his quae nobis utentibus permanent, his vero abutimur quae nobis utentibus pereunt; ergo, cum permanere ac perire contraria sint, usus quoque et abusus contraria necesse est judicentur. Quod si caetera quidem utendo permanent, cellae autem vinariae atque oleariae utendo consumuntur, aliarum quidem rerum ususfructus esse potest; penus vero non potest usus esse, sed potius abusus. Ergo cum vir uxori usumfructum bonorum suorum legaverit, non potuit legare contrarium, quod est abusus; est vero abusus vini atque olei, vinum igitur atque oleum ad usumfructum mulieris non potest pertinere. Argumentum ab eo quod in ipso est de quo agitur, id est ab ususfructus legatione, atque ab affecto, id est contrario; contraria vero in contrariis non ita sunt, tanquam definitio in eo quod definitur, sed tanquam relatio. Omnis enim relatio in relativis, omniaque contraria non id quod sunt, id est qualitates, sed hoc ipsum quod contraria sunt, in contrariis esse dicuntur, quia non secundum qualitatem propriam, sed secundum distantiam plurimam sibi invicem conferuntur. Maxima propositio est, quod alicui convenit, id ejus contrario non convenire.
2.16
Ab adjunctis. Si ea mulier testamentum fecit, quae se capite nunquam diminuit, non videtur ex edicto praetoris secundum eas tabulas possessio dari; adjungitur enim ut secundum servorum, secundum exsulum, secundum puerulorum tabulas possessio videatur ex edicto dari.
2.17
Adjuncta sunt, quae proximum ac finitimum locum tenent, ut si unum eorum quolibet exstiterit modo, alterum quoque vel exstitisse, vel exstare, vel exstaturum esse videatur; haec enim sibi quasi vicina sunt. Quae vero in existendo sibi sunt proxima, haec vel antecedere rem volunt, ut amor saepe concubitum, vel simul esse, ut pallor et timor, vel evenire posterius, ut post iracundiam caedes. Eaque est adjunctorum natura, ut separari quidem possint, tamen sese invicem monstrent. Nam neque qui amavit, necessario potitus est, et saepe qui potitus est, non amavit. Nec qui pallet, necessario timet, et saepe non timens pallet. Nec ex necessitate iratus occidet, et occidit saepe aliquis non iratus. Sed tamen si de singulis inquiratur, eum concubuisse qui amavit, et pallere qui timet, et occidisse qui fuerit iratus, verisimile est, non quod ita necesse sit, sed quia ex vicinis vicina colligimus. Nam quod ad exemplum attinet hujus argumenti, haec similitudo est. Capitis diminutio est prioris status permutatio. Id multis fieri modis solet, vel maxima, vel media, vel minima. Maxima est, cum et libertas et civitas amittitur, ut deportatio. Media vero, in qua civitas amittitur, retinetur libertas, ut in Latinas colonias transmigratio. Minima, cum nec civitas nec libertas amittitur, sed status prioris qualitatis imminuitur, velut adoptatio, aut quibuslibet aliis modis prior status, retenta civitate, potuerit immutari. Mulieres vero antiquo jure tutela perpetua continebat. Recedebant vero a tutoris potestate quae in manum viri convenissent, itaque fiebat eis prioris status permutatio, et erat capite diminuta, quae viri convenisset in manum. Quaedam igitur quae se nunquam capite diminuisset, id est quae in manum viri minime convenisset, sine tutoris auctoritate testamentum fecit. Quaeritur an secundum ejus tabulas ex edicto praetoris debeat dari possessio. Hic subjectus quidem terminus, mulieris nunquam capite diminutae tabulae, praedicatus vero possessionis concessio. Sumitur ergo ab adjunctis argumentum, hoc modo. Nam si secundum mulieris tabulas nunquam capite diminutae possessio detur, nihil causae est cur non secundum puerulorum quoque et servorum tabulas ex edicto praetoris possessio permittatur. Quid enim officere potest, ne secundum mulieris nunquam capite diminutae tabulas possessio deferatur? Id scilicet quod ea quae testamentum confeceret, sui non fuit juris, quod idem et de pueris et de servis dici potest. Illorum enim aetas, illorum conditio, in alterius sita est potestate. Adjungitur ergo: Si secundum mulieris, quae in suo jure non esset, tabulas, possessio detur, secundum puerulorum quoque et servorum tabulas possessionem dari, qui sui juris minime sint, quoniam quidem illi sub tutoris, illi sunt sub domini potestate. Proxima namque est rei de qua quaeritur, quod ejus est consequens, et postea existens, ut secundum servorum puerorumque tabulas bonorum possessio detur, si illud quod est in quaestione conceditur. Quaeritur enim an secundum mulieris tabulas nunquam capite diminutae possessio detur. Quam rem consequitur ut, si id fiat, secundum servorum quoque puerorumque tabulas deferatur, quod quia fieri non oportet, ne rei quidem praecedentis existere debebit exemplum. Nec tamen necessaria est consecutio, sed vicina. Nam fieri potest ut id recipiatur solum secundum mulieris tabulas possessionem dari, non vero id ut secundum tabulas servorum vel puerorum possessio concedatur. Sed proximum est ut qui nunc hoc recepit, posterius illud admittat. Est igitur argumentum ab adjunctis, id est ab eo quod in ipso haeret de quo quaeritur. Est autem quaestio de mulieris nunquam diminutae tabulis, ab affectis scilicet ab abjunctis. Maxima propositio, ex adjunctis adjuncta perpendi.
2.18
Ab antecedentibus autem, et consequentibus, et repugnantibus, hoc modo: Ab antecedentibus, si viri culpa factum est divortium, et si mulier nuntium remisit, tamen pro liberis manere nihil oportet.
2.19
Antecedentia sunt, quibus positis, aliud necessario consequatur, licet illud quod antecedit, minus sit atque posterius. Minus quidem, ut si homo est, animal est; homo enim minus est animali, et tamen posito homine, consequitur ut animal sit. Posterius vero, ut si peperit, cum viro concubuit; posterius enim est peperisse quam cum viro concubuisse. Aliquoties vero et quod aequale, et quod simul, et quod prius est ponitur ut antecedens. Aequale quidem, ut si homo est, risibilis est. Simul vero, ut si terra objecta est, luna deficit. Et haec sibi convertuntur, ut consequentia fiant antecedentia, ut si risibilis est, homo est, et si luna defecerit, terrae adsit objectio. Antecedens vero prius est, ut si arrogans est, odiosus est. Prius enim est arrogans, posterius odiosus. Illud tamen in omnibus manet, positis antecedentibus necessario consequentia trahi. Exempli vero talis est explanatio: Civitatis Romanae jure, liberi retinentur in patrum arbitrio, usque dum tertia emancipatione solvantur; ergo si quando divortium intercessisset culpa mulieris, parte quadam dotis pro liberorum numero multabatur. De qua re Paulus, Institutionum libri secundi titulo de Dotibus, ita disseruit: Si divortium est matrimonii, et hoc sine culpa mulieris factum est, dos integra repetetur; quod si culpa mulieris factum est divortium, in singulos liberos sexta pars dotis a marito retinetur, usque ad mediam partem duntaxat dotis. Quare quoniam quod ex dote conquiritur liberorum est, qui liberi in patris potestate sunt, id apud virum necesse est permanere. Facto igitur divortio, contenditur an dotis pars pro liberis apud virum debeat permanere. Hic subjectum quidem est, factum divortium a muliere nuntiatum; praedicatum vero, apud virum sextae partis dotis post divortium permansio. Quaestio an post divortium factum, muliere nuntium remittente, sextam dotis partem apud virum manere oporteat. Quaero igitur, si ab antecedentibus argumentum faciendum est, quid antecedat, quid consequatur. At si viri culpa factum est divortium, video, mulierem dotis parte non posse multari, etiam si prima repudii nuntium misit. Quod enim antecessit, ut viri culpa fieret divortium, id non permittit ut dotis pars mulieri pereat, quamvis prima repudii nuntium mittat. Non enim quia prius libellum repudii nuntiavit dotis parte multanda est, sed absolvenda potius damno, quod non sua factum est, sed viri culpa divortium. Igitur antecedens est viri culpa factum divortium, consequens vero dotis partem non retineri. Nam si hoc est, illud est. Argumentationem vero faciam hoc modo: Si viri culpa factum est divortium, etiamsi mulier repudii nuntium misit, nullo modo tamen dotis parte multabitur. Sed viri culpa divortium factum est. Non igitur jure mulier dotis parte multabitur. Quod si non multabitur dotis parte, nihil in viri domo liberorum causa, dotis nomine relinquetur, sed non multabitur dotis parte; nihil igitur apud virum dotis relinquetur pro liberis. Utriusque vero conclusio syllogismi haec est: Si igitur viri culpa factum est divortium, pro liberis manere nihil oportet. Argumentum, ab eo quod in ipso est de quo agitur: versatur quippe intentio de dotis parte, ejusque apud virum, post divortium quod prima nuntiaverit, retentione; hoc vero antecessit, viri culpa, quod quia praecedens est, affectum est, omne enim quod praecedit, ad id quod sequitur necesse est ut referatur. Maxima propositio est: Ubi est antecedens, ibi erit et consequens; at in hac quaestione est antecedens, id est viri culpa factum divortium; ibi igitur consequens erit, sextas non retineri. Cur autem ita superius argumentum conclusionibus intexuerim, cum de his, M. Tullio latius exsequente, tractavero, evidentius apparebit.
2.20
A consequentibus: Si mulier cum fuisset nupta cum eo cui connubii jus non esset, nuntium remisit, quoniam qui nati sunt patrem non sequuntur, pro liberis manere nihil oportet
2.21
Consequentia sunt, quae cum fuerint antecedentia posita, consequuntur, veluti si dicamus: Si homo est, animal est, animal est consequens. Sed in proposito exemplo non satis apparet a consequentibus argumentum, sed ab antecedentibus potius, quod paulo post liquebit. Filii non jure suscepti in patrum non erant potestate, sed matres potius sequebantur. Non autem omnibus erat connubium cum Romanis, nec erant nuptiae jure contractae, quae aut non inter civem romanum civemque romanam inibantur, aut cui princeps populusve civitatem vel connubium non permisisset, eo scilicet modo ut in potestatem parentum liberi redigerentur. Illud quoque videndum, quod ex impari matrimonio suscepti, non patrem, sed matrem sequuntur. Ergo quaedam Romana vel cum Latino, vel cum peregrino, vel cum servo, cum quo connubii jus non erat, nuptias fecit, dotem contulit, factoque inter eos divortio, contenditur an nuptae mulieris cum eo cum quo connubii jus non erat, apud virum dotis pars post divortium debeat permanere. Hic subjectum quidem est, nupta mulier cum quo connubium non erat, praedicatum vero dotis partis apud virum post divortium retentionis jure permansio. Sumitur ergo a consequentibus argumentum hoc modo. Nam quia nuptias fecit cum eo cum quo connubii jus nullum est, id consequitur ut liberi patrem non sequantur. Si autem liberi patrem non sequuntur, ne in patris quidem sunt potestate; at si in patris potestate non sunt, matrique applicantur, apud virum dotis pars non poterit permanere. Hic igitur antecedens est, cum quo connubii jus non erat, nuptiae; consequens vero, nihil pro liberis dotis nomine manere oportere. Concludatur argumentatio: Quoniam, non permisso connubio, liberi qui procreantur patrem non sequuntur, ne dotis quidem pars apud patrem pro liberis manere debet, quandoquidem non patrem filii, sed matrem sequuntur. Probatum est igitur pro liberis manere nihil oportere, ex hoc quod cum eo mulier nuptias fecit cum quo connubii jus non erat: hoc vero erat antecedens. Non ergo a consequenti, sed ab antecedenti potius factum deprehenditur argumentum. Quod si per quod nihil dotis nomine manere oporteret, probaretur eam nuptias cum eo fecisse quicum connubii jus non esset, recte a consequentibus argumentum factum esse diceretur. Fieret vero a consequentibus argumentum, si ita poneretur: Si quid ex dote pro liberis manere oporteret, probatur, quia patrem liberi sequuntur, cum eo nupta esse mulier, cum quo connubii jus erat. Assumo quod est consequens: Sed mulier cum eo nupta non est cum quo connubii jus erat. Concludo antecedens: Nihil igitur dotis pro liberis manere oportebit, quia patrem liberi non sequuntur. Argumentum, ab eo quod in ipso est de quo quaeritur. Quaeritur enim de his nuptiis, quarum nullum fuerit jure connubium. Ex affectis: omne enim consequens ad id quod praecedit refertur. Maxima propositio est: Ubi consequens non est, ibi ne antecedens quidem esse potest. Ac de his erit alius uberius disserendi locus.
2.22
A repugnantibus: Si paterfamilias uxori ancillarum usum fructum legavit a filio, neque a secundo haerede legavit, mortuo filio, mulier usumfructum non amittet. Quod enim semel testamento alicui datum est, id ab eo invito cui datum est auferri non potest; repugnat enim recte accipere et invitum reddere.
2.23
Secundus haeres dicitur qui haeredi instituto substituitur, veluti si quis filium instituat haeredem, scribatque, si is filius intra pubertatem decesserit, nepotem vel quemlibet alium haeredem esse oportere; nepos igitur vel quilibet alius, secundus haeres dicitur. Repugnantia sunt quae( ut dictum est) contraria sequuntur, si ipsis contrariis comparentur. Quidam igitur haeredem testamento scripsit filium, eique secundum substituit haeredem, uxorique suae ancillarum usumfructum legavit a filio, dixitque ut uxori filius ejus usumfructum ancillarum permitteret, neque illud adjecit, ut etiam secundus haeres eumdem usumfructum mulieri concederet. Successit filius, ac mulieri ancillarum contulit usumfructum. Illo mortuo intra pubertatem, agit secundus haeres, et usumfructum ancillarum mulieri extorquere conatur, dicens usumfructum ei a filio legatum, a se vero minime. Quaeritur utrum ea mulier legatum quod testamento acceperat invita possit amittere. Hic igitur subjectum est legatum quod testamenti jure recte accepit. Praedicatum vero, invitam posse amittere. Sumo igitur argumentum a repugnantibus. Repugnans vero est, si id quod contrario consequens est alteri contrario comparetur, velut in hoc ipso quod tractamus exemplo, recte accipere, et non recte accipere, contraria sunt, sed non recte accipere comitatur invitum reddere. Jure enim invitus reddit, quod non recte accepit. Repugnat igitur invitum reddere ei quod est recte accipere. Faciemus igitur argumentum sic: Qui testamento accepit, recte accepit; quod autem recte accipitur, invito eo qui semel recte accepit, auferri non potest; at mulier testamento usumfructum ancillarum accepit; id igitur ei invitae non poterit auferri. Argumentum, ab eo quod in ipso est de quo agitur, id est de eo quod recte acceptum est. In ipso vero est velut affectum contrarietatis modo, ut superius dictum est. Est autem argumentum a repugnanti. Maxima propositio, repugnantia convenire non posse.
2.24
Ab efficientibus causis, hoc modo: Omnibus est jus parietem directum ad parietem communem adjungere, vel solidum, vel fornicatum. At si quis in pariete communi demoliendo damni infecti promiserit, non debebit praestare quod fornix vitii fecerit. Non enim ejus vitio qui demolitus est damnum factum est, sed ejus operis vitio quod ita aedificatum est, ut suspendi non possit.
2.25
Causarum quidem multa sunt genera quae Cicero paulo posterius dividit. Sed nunc de efficientium causarum disserit argumento. Efficiens vero causa est qua praecedente aliquod effectum est, non tempore, sed proprietate naturae, velut in hoc quod nunc declaramus exemplo. Damni infecti promissio est quoties quis promittit, si quod damnum ejus opera contigerit, sua restitutione esse pensandum. Jus autem est parieti communi parietem alium vel fornicatum, id est arcum habentem, vel directum continuumque, conjungere. Quidam igitur ad parietem communem alium extrinsecus parietem junxit, deditque satis damni infecti. Communis autem paries fornicatus fuit, id est, arcum habens vel signinam fabricam sustinens; adjungente igitur eo qui satis dederat, et ut adjungeret demoliente partem parietis, quo junctura cohaeresceret, vitium communis paries fecit; quaeritur an damni infecti promissio cogat eum qui promiserit damnum restituere. Subjectus terminus damni infecti, promissio; praedicatus vero vitii, restitutio. Sumimus igitur argumentum a causis hoc modo. Si enim is qui damni promisit infecti restitutionem ejus vitii causa fuit, restituere debet vitium quod ejus accidit culpa; quod si ea natura parietis fuit ut suspendi sustinerique non posset( fornicati enim parietis non ea natura est ut suspendi queat), parietis potius forma quam demolientis culpa vitium fecisse videbitur, atque ita non cogitur restaurare vitium qui se damni infecti promissione obstrinxerit. Fiet igitur argumentatio hoc modo: Si penes parietis formam constitit ut eo adjungente parietem qui damni infecti promiserat, vitium fieret, id vitium, qui promisit, praestare non cogitur. Fuit autem causa paries ut vitium fieret, qui ea fuit natura ut suspendi sustinerique non posset. Non igitur quod fornix vitium fecerit, praestare debet qui damni promisit infecti. Argumentum ab eo quod in ipso est de quo agitur, id est in vitii restitutione, ex effecto, id est ex causa. Causa enim vitii forma est parietis, non culpa conjungentis parietem. Itaque factum est ut fornix vitium faceret, quae causa vitii, cum absit ab eo qui parietem junxit, abest etiam ejusdem vitii restitutio. Maxima propositio, unamquamque rem ex causis spectari oportere.
2.26
Ab effectis rebus, hoc modo: Cum mulier viro in manum convenit, omnia quae mulieris fuerunt viri fiunt dotis nomine.
2.27
Effecta sunt quae aliquibus efficiuntur causis, non tempore praecedentibus, sed natura, velut si quaerat, uxore defuncta quae in manum viri convenit, an ejus bona ad virum pertineant. In qua quaestione, bona uxoris defunctae quae in manum viri convenerit, subjectum est, ad virum autem pertinere, praedicatum. Quaero igitur argumentum ab effecto, dispicioque quid perfecerit ipsa in manum conventio, atque ex eo argumentum traho; id autem est, omnia viri dotis nomine fieri, quaecunque mulieris fuere. Ipsa igitur in manus viri conventio, omnia quae mulieris fuere, viri fecit dotis nomine, non praecedens tempore, sed statim propria vi naturae. Nam ut in manum quaecunque convenerit, mox ejus bona dotis nomine virum sequuntur. Facio igitur argumentum sic: Si mulier quae defuncta est in manum convenit, in manum vero convenientis mulieris bona viri fiunt dotis nomine, haec quoque bona de quibus agitur, viri sunt. Argumentum ex eo quod in ipso est, de quo agitur, continetur. Agitur enim de bonis ejus quae in manum convenerit, scilicet ab effectis, id est a causae effectis. Effectum namque est, in manum conventione omnia quae mulieris sunt viri fieri dotis nomine, quanquam hic quoque non ab effectis, sed a causa factum argumentum esse monstretur. Ostensum est enim fieri viri dotis nomine, quidquid mulieris fuerit, ex eo quod mulier in manum convenerit. Sed haec causa est ut quae mulieris erant viri fiant dotis nomine. Sed dicat quis, ex eo quod ea quae mulieris fuerant, viri fiunt dotis nomine, id est approbare quod defunctae bona ad virum debeant pertinere. Sed quae mulieris sunt, ea viri fieri dotis nomine, et bona ad virum pertinere, vel idem est, vel neutrum alteri causa est; vel si quis dicat eam esse causam, ut bona mulieris viro debeant cedere, quod per in manus conventionem viri facta sunt dotis nomine, a causa rursus, ac non ab effectis factum esse argumentum putabit, id est a dote; ab effectis vero non oportet aliud nisi causam probari. Esset vero ex effectis argumentum, ut ex eo causa probaretur hoc modo: Si quaestio esset an mulier in manum viri convenisset, et indubitatum haberetur, omnia quae fuissent mulieris, viri facta dotis nomine, diceretur ita: Si omnia quae fuere mulieris, viri facta sunt dotis nomine, mulier in manum viri convenit; sed omnia quae fuere mulieris, viri facta sunt dotis nomine, mulier igitur in manum viri convenit. Maxima propositio, causas ab effectis suis non separari.
2.28
Ex comparatione autem omnia valent, quae sunt hujusmodi. Quod in re majore valet, valeat in minore, ut si in urbe fines non reguntur, nec aqua in urbe arceatur. Item contra. Quod in re minori valet, valeat in majore, licet idem exemplum convertere, item. Quod in re pari valet, valeat in hac, quae par est, ut quoniam usus auctoritas fundi biennium est, sit etiam aedium. At in lege aedes non appellantur, et sunt caeterarum omnium quarum annuus est usus, valeat aequitas, quae paribus in causis paria jura desiderat.
2.29
A comparatione locus qui dicitur, tripartito scinditur; aut enim a comparatione majorum, aut a comparatione minorum, aut a comparatione parium nascitur. A comparatione igitur majorum est, quoties majora minoribus comparantur, hoc modo, ut quod in re majore valet, valeat in minore. Sit enim quaestio an in urbe aquam liceat arceri. In hac igitur subjectus est terminus, in urbe aqua, praedicatus vero, jus arcendi. Regi fines dicuntur quoties unusquisque ager propriis finibus terminatur. Arcet vero aquam qui eam per sua spatia meare non patitur. Faciamus igitur argumentum sic. Quoniam plus est regi fines, minus vero arceri aquam, si in civitate fines non reguntur, quod majus est, ne id quidem quod minus est, fiet, ut aqua in civitate arceatur. Hic igitur sumptum est argumentum ab eo quod in ipso haeret de quo quaeritur. Quaeritur vero de arcendae aquae jure, ab affecto scilicet, id est a majori, quod refertur ad id quod minus est. Notandum vero quod Tullius maximam propositionem argumentationi inclusit hoc modo: Quod in re majori valet, valeat in minori, et deinceps ea nixus, argumentationem expedivit, ut manifestius appareat id quod in primo volumine commemoratum est, has maximas propositiones aliquoties quidem argumentationibus includi, ut in praesenti monstratur exemplo, alias vero vires argumentationibus dare, ut in superioribus exemplis locorum. Quod si idem convertamus exemplum, dicemus: Quod in re minori valet, valeat etiam in majori. At in urbe aqua arcetur, regantur igitur fines. Hic tamen quaestio permutatur hoc modo: Quaeritur enim an in urbe fines oporteat regi. Sed a minore sumitur argumentum, id est ab arcenda aqua, ut sit hic quoque argumentum ab eo quod in ipso est, id est ab eo quod est in regendis finibus, ab affecto scilicet, id est a minori. Id enim quod minus est affectum est, illud namque respicit ad id quod comparatur. Hic quoque maxima propositio a Tullio posita est, eaque est: Quod enim in re minori valet, valet etiam in majori. A paribus vero fit similiter comparatio. Necesse est enim ut valeat aequitas, quae paribus in rebus paria jura desiderat. Plurimarum igitur rerum usucapio annua est, ut si quis eis anno continuo fuerit usus, eas firma juris auctoritate possideat, velut rem mobilem. Fundi vero usucapio, biennii temporis spatio continetur, de aedibus in lege nihil ascriptum est. Quaeritur ergo, usus aedium unone anno, an biennio capiatur. Faciemus a paribus argumentationem, et quoniam immobilium aequa possessio est, aedes vero immobiles sunt, ut biennio fundus usucapiatur, ita etiam oportet aedes usucapere biennio possidentem. Aequitas enim paribus in rebus paria jura desiderat. Quae etiam maxima propositio a Tullio clarissime posita est, sed exemplum restrictius positum est, nec promptissime ad intelligendum. Ita namque ait, ut quoniam usus auctoritas fundi per biennium est, sit etiam aedium. Hic igitur aedium usus auctoritatem biennio fieri sentit, sed adjungit: At in lege aedes non appellantur, et sunt caeterarum omnium quarum annuus est usus. Hic rursus aedes in his videtur ponere quae annuo usucapiuntur, et concludit nihil definiens, nisi valeat aequitas, quae paribus in causis paria jura desiderat. Sed videtur ita dictum, quoniam immobiles sunt aedes ut fundus, biennio vero fundus usucapitur, aedes quoque biennio usucapiantur, et sibi ipse rursus opponit, sed in lege duodecim tabularum, de aedibus nihil ascriptum est, et inter eas relictae sunt res, taciturnitate legis, quarum est usus annuus. Nam cum de fundo praescriberet lex biennii usucapionem, tacuit aedes, et iis potius hac taciturnitate eas junxit quarum annuus est usus. Sed solvit objectionem ita, sed aequitas paribus in rebus paria jura desiderat. Itaque quoniam aeque fundus atque aedes immobiles sunt, aeque biennio usucapientur. Factum est igitur hic quoque argumentum ab eo quod in ipso est de quo quaeritur, id est ab affecto, id est pari. Nam cum agatur de aedium possessione, argumentum sumptum est ab usucapione fundorum. Expeditis igitur his locis qui in ipso de quo agitur inhaerebant, nunc jam loci ejus quem dixit esse extrinsecus, ponit exemplum. Hic vero est qui sumitur ab auctoritate judicii locus valde probabilis, etiamsi non maximae necessitatis. Quae enim necessaria sunt, haec ex propria considerantur natura. Quae vero probabilia sunt, plurimorum judicium exspectant. Ea namque sunt probabilia, quae videntur vel omnibus, vel pluribus, vel maxime famosis atque praecipuis, vel secundum unamquamque artem scientiamque eruditis, ut quod medico in medicina, geometrae in geometria, caeterisque in propria studiorum facultate veritatis. De quo extrinsecus loco sic loquitur:
2.30
Quae autem assumuntur extrinsecus, ea maxime ex auctoritate dicuntur. Itaque Graeci tales argumentationes ἀτέχνους vocant, id est artis expertes.
2.31
Alia quippe argumenta sunt, quae ipse elicit orator, atque ipse quodammodo ex designatis locis sibi comparat, et propria facultate conquirit. Alia quae extrinsecus posita non ipse invenit, sed praesentibus utitur et paratis, veluti testimonia, tabulae, fama, caeteraque de quibus M. Tullius latius tractaturus est. Non enim sibi ipse testimonia parat orator, sed paratis utitur, nec ipse judicium facit, sed jam posito ac spontaneo rumore veniente utitur ad causam. Atque idcirco hos locos Graeci ἀτέχνους vocant, id est inartificiales, atque, ut Tullius dixit, artis expertes. Quae enim non proprio oratoris artificio comparantur, sed se extrinsecus venientia subministrant, haec jure artis expertia sunt appellata. Hujus exemplum est:
2.32
Ut si ita respondeas: Quoniam P. Scaevola id solum esse ambitus aedium dixerit, quantum parietis communis tegendi causa tectum projiceretur, ex quo in tectum ejus aedes qui protexisset aqua deflueret, id tibi jus videri.
2.33
Solum ambitus aedium est, quantum soli aedium ambitus claudit. Scaevola igitur dixit id esse ambitus aedium solum, quod tecti diffusione tegeretur. Manifestum est enim tecta latius fundi, nec parietibus adaequari, ut stillicidium longius cadat. Quae cum ita sint, quidam parietem communem tegere nitebatur, quaeritur an sit aliquod jus tegendi. Respondeas tu, inquit, Trebati, id jus esse angendi parietis communis, ut in ejus qui tegit non aliud quodlibet tectum stillicidii aqua fundatur, alias non esse juris ut tegat quis parietem, stillicidio in vicini tecta defluente. Haec enim stillicidii servitus nova, nisi consentiente vicino, nihil juris habet. Sed si huic responso opponatur, ne sic quidem ut tegat esse juris, quandoquidem aedium solum tantum est, quantum cujusque parietes claudunt, qui vero tegit, tectum longius mittit, tu, inquit, responsum tuum Scaevolae auctoritate firmabis, dicens Scaevolam respondisse hoc esse solum ambitus aedium, quantum tectum projiceretur, non quantum parietes ambirent. Jus est igitur projicere tectum, qui intra ambitum adhuc suarum aedium tegit, sed ita ut in suum tectum aqua defluat, nec vicino nova noceat servitute. In qua quaestione neque a subjecto neque a praedicato termino ductum est argumentum, quod in his locis considerari moris est, qui in ipsis haerent de quibus agitur terminis, ut in omnibus exemplis est diligentissime declaratum. Sed quia sumitur argumentum extrinsecus, dubitationi judicium cujuslibet opponitur, ut nunc Scaevolae, cujus auctoritate responsum est, atque ideo ex loco qui vocatur extrinsecus sumptum dicitur argumentum.
2.34
His igitur locis qui sunt expositi, ad omne argumentum reperiendum tanquam elementis quibusdam significatio et demonstratio datur. Utrum igitur hactenus satis est, tibi quidem tam acuto et tam occupato? puto; sed quoniam avidum hominem ad has discendi epulas recepi, sic accipiam, ut reliquiarum sit potius aliquid, quam te hinc patiar non satiatum discedere.
2.35
Omne elementum principium est ejus rei cujus elementum esse perpenditur. Nam ejus quod ex elementis fit, ipsa elementa necesse est loco esse principii; ergo quoniam hi loci superius designati argumentorum quasi quaedam principia sunt( ipsi enim sunt qui continent argumenta; omne autem quod continet, ejus quod continetur principium est), idcirco ait Cicero veluti quaedam elementa argumentorum videri locos hos quos superius posuit. Cautissimeque adjecit, quasi quaedam elementa; non enim integre elementa, sed quasi in similitudine elementorum sunt hi loci qui in argumentis efficiendis sumuntur. Idcirco quoniam argumentorum quaedam videntur esse principia, alioqui elementum omne, minima pars ejus est cujus elementum est, et id quod ex elementis efficitur, partes invicem conjungit, ut litterae orationem. At vero locus, non pars argumenti, sed totum est. Est enim significatio quaedam, et demonstratio ad reperiendum argumentum data, ut si locum respexeris, noveris ubi conditur, unde duci debeat argumentum. Sed reliqua ad Trebatium expeditissime dicta sunt, blanditurque ei etiam brevia posse sufficere acuminis praerogativa, praesertim cum sit juris occupatione districtus, et tempus legendi plura non habeat. Sed quoniam, ut inquit, avidissimum studii ad has doctrinarum epulas recepit, non vult degustatum, sed satiatum relinquere, ut non desit aliquid, sed de pleno etiam relinquatur, factaque est a convivando translatio jucundissima. Declaratis igitur locis omnibus, eorumque exemplis diligenter expositis, pauca quaedam de locorum vi atque ordine disputabo, quibus plenissima disputatione expeditis, ad ea quae restant explananda transgrediar. Sed id tertio jam volumine faciendum est, quoniam secundus liber habet proprium modum.