Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Commentaria in Topica Ciceronis
BoethiusCice 3 · 7778-cointocMore by Boethius
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/boethius" aria-label="More works by Boethius"> —
⋯
More
Original / primary: 7778 Cointoc
3.1
LIBER TERTIUS.
3.1
Antequam latiorem M. Tullii divisionem de enumeratis superius locis aggrediar, pauca, ut sum pollicitus, de vi atque ordine locorum mihi videntur esse tractanda, ut eorum natura diligentius cognita, facilior se argumentorum copia subministret. Primum igitur quoniam loci omnes divisi sunt in eos qui in ipso haerent de quo quaeritur, et in eos qui extrinsecus assumerentur, videndum est quinam sint hi loci qui in ipso haerent de quo quaeritur, et quid ab ipsis rebus differunt in quibus haerere dicuntur, atque illud quidem planissime expeditum est, ipsos dici terminos illos qui in quaestione versantur, horum esse alterum praedicatum, alterum vero subjectum, superior expeditio patefecit. Ab eo igitur termino de quo agitur, quid differt locus a toto? quandoquidem idem est ipsum esse quod totum, neque enim est aliud esse quemlibet terminum in quaestione propositum, quam totum esse terminum eumdem qui in quaestione est constitutus; de partibus quoque idem dicimus. Nam si omnes partes efficiunt id cujus partes sunt, terminumque in quaestione propositum suae partes efficiunt, non est dubium quin partes quoque omnes convenientes idem esse quod ipsum est, in quaestione propositum rectissime intelligantur. Notatio vero, eodem modo illud ipsum est quod in quaestione proponitur. Rem enim unamquamque omne vocabulum designat in quaestione ac denotat. Fit igitur ut totum, partes ac nota, idem quod est ipsum de quo quaeritur esse videantur. In tanta igitur similitudine rerum danda est differentia. Neque enim, ut dictum est, si locus haeret in eo ipso de quo quaeritur, atque ab ipso de quo quaeritur capi non potest, argumentum fieri potest, ut locus idem esse possit quod ipsum est de quo quaeritur. Sed haec differentia ipsum est quod confuse ac singulariter intelligitur, ut homo, in eo inest totum suum, quod est definitio ipsius; igitur totum, ab eo quod ipsum est, intelligentia separatur, quod illud quidem singulariter intelligitur, hoc vero sub generis ac differentiarum enumeratione monstratur. Dividit enim definitio atque dispertit, totumque patefacit quod in re ipsa singulariter intelligebatur; de partibus quoque eadem ratio est. Si enim ad membrorum multitudinem, vel specierum omnium enumerationem, singularis termini referas intellectum, statim ipsius ac partium differentias comprehendas. Nota etiam ab eo cujus nota est facile distat, quia illud vox et significatio est, illud res significationi supposita, eorum vero quae affecta sunt non sunt dubiae differentiae ab his quorum affecta esse monstrantur. Quis enim idem dicat esse conjugatum, quod est id cui conjugatum est? Quis idem dicat esse juste, quod justitia? Quis genus idem quod forma? quis contraria? quis similia? Quandoquidem neque contrarium, sibi ipsi contrarium esse potest; nec simile, sibi ipsi simile; nec genus, sibimetipsi genus; et de caeteris eadem ratio est. Nunc illud dicendum est, propter quod ista praemisimus; quandocunque enim ab illis tribus locis qui primi propositi sunt, argumenta sumuntur, id est a toto, a partibus, a nota, fit ut ipse quidem terminus ad cujus fidem quaeritur argumentum, intra quamlibet earum rerum contineatur, quae cum ad argumentum ductae fuerint, loci esse monstrantur. Velut cum fit argumentum a toto, ipse quidem terminus cui fides affertur, intra totum comprehenditur; totum vero ipsum quod est definitio, res est, siquidem orationem, rem vocari placet. At si ex ea sumitur argumentum, fit locus. Itaque ipsum quidem de quo agitur, intra totum clauditur, a quo toto cum fit argumentum, fit ipsum totum, locus; quod totum, quoniam claudit terminum qui in quaestione versatur, eidem termino videtur inhaerere. Quo fit, ut locus quoque qui a toto est, eidem inhaereat termino, de quo in quaestione dubitatur. Partium quoque enumeratio eumdem terminum claudit, quem partium collectione conjungit. Ipsaque partium enumeratio res quaedam est, si oratio rebus annumeranda est. Sed si ab ea ducitur argumentum, fit locus. Sed quoniam partium multitudo in eodem termino est, quem conventus partium jungit, necesse est eum quoque locum qui est a conjunctione partium ipsi illi termino de quo quaeritur inhaerere. Nota etiam rem designat, et significatione aliquo modo comprehendit, a qua si ducitur argumentum, fit locus, et quoniam nomen omne ei videtur adesse, cujus intelligentiam signat, locus quoque qui est a notatione, in ipso haeret de quo versatur intentio. At in affectis quae in tredecim partes divisa sunt, non idem est. Nam quoniam respicientia quodammodo terminum sunt, et quasi extrinsecus constituta, non videntur eodem modo conjuncta esse cum termino quo conjuncti sunt hi loci, qui a toto, a partium enumeratione, a nota esse praedicti sunt; sed tamen id quod affectum est, ad aliquid dicitur. Id vero aliquid junctum est illi semper quod ad ejus ducitur relatiotionem, ac sine eo esse nunquam potest, quia cum ipso nascitur, et quodammodo altero dicto intelligitur alterum. Nam si id de quo quaeritur, ejusque affecta perpendas, ea quae perhibentur affecta, extra id de quo ambigitur, posita esse consideres, nihil enim eorum quae sunt ad aliquid, ex se ipso esse potest, sed est semper ex altero: ut enim in praedicamentis ostenditur, omnia quae ad aliquid dicuntur, opposita sunt, non tamen ita disjuncta sunt ut omnino sint distributa, sed quoniam relativa praedicatione junguntur, necesse est aliquo modo in ipso sint ad quod videntur affecta. Omne quippe affectum, ex eo ad quod affectum est suscipit formam, et sine eo esse non potest, et dicto altero, alterius se statim subjicit intellectus, ut cum dixero dimidium, duplum intelligitur, et cum patrem nominavero, filius ad intelligentiam venit. Et omnia quaecunque ad aliquid sunt, ex sese pendent, nec a se invicem deseruntur. Igitur omne affectum, et ad ipsum respicit ad quod refertur, et in ipso est. Ad ipsum quidem respicit, quoniam ad affectum suum velut ad aliquid relative more praedicationis refertur; in ipso vero est, quod ea est affectorum natura ut alterum existat ab altero, seque ipsa possideant, quandoquidem et id quod affectum vocatur, ejus est termini ad quem consideratur affectum, et terminus in quaestione propositus affecto suo intelligitur esse connexus. Quae cum ita sint, cum argumentum sumitur a conjugatis, quoniam id quod conjugatum est, affectum est ad id quod ei ex altera parte est conjugatum, id quidem de quo quaeritur, in altrinsecus posito conjugato haeret. Is vero locus unde argumentum trahitur, ab altero ducitur conjugato, veluti si compascuus ager est, jus est compascere. Igitur compascere atque compascuum conjugata sunt; sed quaerebatur an jus esset compascere, tractum vero est argumentum a compascuo; itaque terminus quidem de quo fuit quaestio, in altero conjugato positus deprehenditur, id est in compascendo; locus vero unde argumentum tractum est, in altero est, id est in compascuo. Item quoties a genere ducitur argumentum, id de quo quaeritur in forma, haerere necesse est, ut cum ostenditur legata esse numerata pecunia, quoniam fuerit argentum omne legatum. Quaeritur enim de numerata pecunia, quae est species argenti, et argumentum tractum est ab argento, id est a genere. Itaque ipsum de quo quaerebatur, in forma fuit, id est in specie. Argumentum vero tractum est ab affecto, id est a genere. Quod si a forma generis argumentum fiat, converso modo est, id quidem quod quaeritur in genere esse monstratur, ipsum vero unde sumptum est argumentum, in forma esse perpenditur. Nam cum quaeratur an legatum sit uxori argentum, ostenditur non esse legatum, quia non fuerit uxori tantum legatum, sed matrifamilias uxori. Uxor vero genus est matrifamilias uxoris. Quaeritur igitur de uxore, id est de genere. Argumentum factum est a matrefamilias, id est a forma. Quoties vero a similitudine trahitur argumentum, quoniam id quod simile est, non sibi, sed alteri simile esse perpenditur, res siquidem de quo quaeritur, in uno eorum quae sunt similia, posita est; at vero locus, in altero est, velut cum quaeritur an haeres restituere vitium ruinamve cogatur aedium in usumfructum relictarum. In hoc igitur quaetio est, locus vero a similitudine, quia non oportet haeredem aedes restituere, sicut nec mancipium, si id aliqua ratione depereat. Cum igitur similis sit aedium ususfructus atque mancipii, quod quaeritur, in aedium usufructu positum est, locus vero, in usufructu mancipii. In differentia quoque idem est: eorum namque quae differunt in altero positum est id quod quaeritur, in altero vero illud a quo id quod est ambiguum comprobatur, ut cum quaeritur an id quoque argentum quod in nominibus debeatur legatum sit. Hic igitur illud est quod dubitatur. In eo vero quod ab hoc differt, locus est a quo ostenditur minime legatum esse argentum quod in nominibus debeatur, quia, multum differt in arca ne sit positum, an in nominibus scriptum. A contrario quoque idem est, ut in eo quod quaeritur an ususfructus penus legatus sit. In usufructu igitur quaestio est, sed probatur minime esse legatus, quia non potest esse usus earum rerum quae utendo pereunt, sed potius abusus; in abusu igitur locus est, scilicet in altero contrariorum, eum fuerit in usu quaestio. Ab adjunctis etiam locus in eodem modo ab eo quod quaeritur segregatus est, ut in uno adjuncto quaestio, in altero vero sit locus. Nam cum quaeratur an secundum mulieris tabulas nunquam capite diminutae possessio detur, in hoc quaestio est an detur, at in ejus adjuncto, locus. Ostenditur enim minime dari debere possessionem, quia sit proximum ut secundum puerorum quoque atque servorum tabulas bonorum possessio concedatur. Ab antecedentibus vero ita est locus, ut quaestio sit in consequentibus. Nam cum quaeritur an aliquid dotis nomine pro liberis manere oporteat, sumitur argumentum nullo modo manere oportere ex antecedentibus, quod viri culpa factum est divortium; locus itaque in antecedenti, quaestio vero in consequenti. Consecutum est viri culpa factum esse divortium, nihil apud patrem pro liberis permanere, cum viri culpa praecesserit. A consequentibus vero si sit argumentum, res quae dubia est in antecedentibus esse deprehenditur, velut cum quaeritur an divortio facto, cum eo nupta esset muner quicum connubii jus non esset, dotis nomine aliquid pro liberis manere oporteat. Fit argumentum sic: Si quid ex dote pro liberis manere oporteret, quia patrem liberi sequerentur, cum eo nupta esset mulier, quicum connubii jus esset, hic antecedens est, si quid de dote pro liberis manere oporteret, et in eo quaestio an aliquid manere oporteat. Consequens vero, cum eo mulier nupta, quicum connubii jus esset, a quo sumitur argumentum, id est a consequenti. Nam cum manifestum sit, non cum eo nupta esse cum quo connubii jus erat, ostenditur quod minime patrem liberi sequantur, atque idcirco nihil pro liberis manere oportere. Hic igitur res quidem quae dubitatur in antecedenti est, in eo scilicet an ex dote pro liberis manere aliquid oporteat, argumentum vero in eo loco qui est in consequentibus, id est in muliere quae nupta est cum eo cum quo nulla erant jura connubii. A repugnantibus etiam quoties argumenta sumuntur, res quidem dubia in altero repugnanti, in adverso vero locus est argumenti, ut cum quaeritur an possit invita mulier reddere legatum, quod recte testamento semel accepit. Locus a repugnanti, minime posse invitam reddere quod recte accepit. Quaestio igitur est in eo quod intelligitur invitam reddere, argumentum vero in altero repugnanti, id est in eo quod intelligitur recte accipere. Pugnat enim invitam reddere et recte accipere, sed quaestio in uno eorum est, locus in altero. Quoties vero a causis efficientibus ducitur argumentum, quaestionem in effectis esse necesse est, ut exemplo quo quaeritur an qui satis dederit damni infecti, vitium parietis praestare cogatur. In hoc igitur, id est vitio parietis, quaestio est, sed de causa trahitur argumentum. Dicitur enim non oportere praestare, quoniam natura parietis causa fuerit vitii, non is qui de praestando vitio satis dedisset. Effectum ergo causae, vitium parietis fuit. Itaque quaestio quidem in effecto, locus vero esse consideratur ex causa. At si ab effectis aliquid approbetur, locus in effecto, quaestio in causa est constituta, veluti cum quaeritur an mulier quaedam cujus bona viri facta sint, dotis nomine in viri manum convenerit. Quoniam ergo in manum ex conventione perficitur, ut bona mulieris post ejus mortem vir adipiscatur, argumentum ducitur ab effectis Efficitur enim per in manum conventionem, ut quaecunque sunt mulieris, viri fiant dotis nomine; ergo cum ea quae mulieris fuere, vir nomine dotis adipiscatur, mulierem in manum viri necesse est convenire. Quaestio itaque est de muliere, an in manum viri convenerit. Argumentum vero ab effectu causae, id est in manum conventionis. Hoc vero est quod ea quae fuere mulieris, vir nomine dotis acquirit, quo fit ut quod quaeritur, in causa, locus vero sit in effectis. A comparatione vero majorum si fuerit argumentum, quaestio erit in minoribus, ut si quaeratur an in urbe aqua debeat arceri, defendaturque minime debere, neque enim fines reguntur; ita in aqua arcenda, quod minus est, quaestio est, locus vero in finibus regendis, quod majus est. Contrariae vero, si a minore argumentum ducatur, erit id quod dubitatur in re majori, ut si dubitetur an fines in civitate regantur, respondeamus minime, quoniam ne aqua quidem arcetur. Ita id quod dubitatur, in re majore consistit, illud vero unde argumentum sumitur, in minori. Et in comparatione parium similis ratio est: in uno enim eorum quae sunt paria, quaestio consistit; in altero locus intelligitur argumenti, veluti cum quaeritur an aedium usus biennio capiatur, id approbamus, quoniam fundorum quoque. Cum ergo paria sint fundus atque aedes, quaestio quidem de aedibus est, argumentum vero ducitur a fundo. Ac de vi quidem locorum, quoque a se non quaestiones et loci argumentorum separentur, haec dicta sint. Nunc eorum ordinem brevissime commemorabo. Ex hoc itaque oritur omne judicium, qui locus prior, qui sit posterior, existimandus, si eos terminos consideremus qui proposita quaestione versantur. Quaecunque enim his terminis propinquiora sunt, haec rectissime priora numerantur. Posteriora vero quantum a propositis longissime quaeque recesserint. Id autem tali ratione clarescet. Primum namque, locorum est divisa pluralitas in eos qui in ipso sunt de quo agitur, et in eos qui assumuntur extrinsecus, in quo praepositos esse intelligimus eos locos qui in ipso sunt, his locis qui trahuntur extrinsecus. Hic vero locus qui in ipso est, in primas quatuor distribuitur partes, quarum prima est definitio, qui locus a toto est nuncupatus. Idcirco autem primus a toto locus ponitur, quoniam nihil est alicui tam proximum, quam propria definitio. Consequitur enumeratio partium, quia post definitionem proximum locum partes tenere debent, quae totum id cujus partes dicuntur esse, conjungunt. His apponitur nota, quae quasi converso modo definitio est. Nam sicut definitio explicat quod implicite nota designat, ita nota involvit et confuse indicat quod patefacit atque expedit definitio. Nota vero tertia ideo est, quia definitio substantiam tenet; partium enumeratio ea dinumerat quae totum compositum jungunt, nota vero nihil efficit, sed tantum designat. Post haec quae in ipsis terminis principaliter haerent, illa quae sunt affecta numerantur, quae jam non ipsis insunt terminis, sed eosdem velut exterius posita consequuntur, atque idcirco solum in ipsis esse dicuntur, quoniam sine his esse non possunt quorum prima sunt conjugata. Nihil enim inter affecta sic proximum est, quam id quod et re et nomine participat, nisi quod parva nominis inflexione sejungitur. Nam id quod justum est. et justitia participat, et inflexo justitiae nomine nuncupatur, et in caeteris quidem conjugatis idem est. Post haec annumeratum est genus. Genus vero est quod cujuslibet universaliter substantiam monstrat, et quod multorum specie diversorum, substantialis est similitudo. Quod a propositis terminis longius quam conjugata sejungitur, quia tametsi substantiam monstrat, tamen ne inflexo quidem vocabulo cum termini nomine copulatur, sed longe lateque diverso. Huic adjuncta est species, quam formam Tullius appellavit, quia nihil est tam proximum generi quam species. Species vero est substantialis individuorum similitudo, et quod sub genere ponitur. Post hanc, similitudo est constituta. Etenim post illud idem quod in substantiis intelligitur, illud idem recte ponitur quod in qualitate esse perpenditur. Paulatim vero res incipit a similitudine recedere, nec statim ad contrarium venit, sed prius a differentia locum statuit. Nam remota similitudine nihil aliud occurrit prius, nisi differentia. Post hanc, a contrario locum ducit, id est a maxima differentia. Rursus ad amica sibi affecta convertitur. Sed non eo modo amica quo sunt similia, adjuncta enim proponit, quae non sunt integrae similitudinis, sed inter se judicii, et veluti cujusdam rerum sibi cohaerentium propinquitatis. Post adjuncta vero antecedentia Tullius posuit. Post id enim quod aliquo modo junctum est, aliquid necesse est aut antecedens aut consequens intelligatur. Prius itaque antecedens, post consequens collocatum est. Post haec repugnantia dixit, ut quodammodo duplex ordo contrarietatum ac similitudinum nasceretur. Prius enim proposuit a simili, a differentia, a contrario, atque hic universus ordo est similium et contrariorum. Rursus ab adjunctis, ab antecedentibus, a consequentibus, a repugnantibus. Hic rursus secundus ordo similium et contrariorum esse deprehenditur. Sed primus valde evidentior quam secundus; plus est enim simile esse quam adjunctum, plus est differre quam antecedere vel consequi, plus etiam est contrarium quam repugnans. Et in suo quaeque ordine plenam retinent formam, velut quia similitudo propinquitatem quamdam tenere debet: propinquius est enim id quod est simile ei cui simile esse consideratur, quam id quod adjunctum est ei cui naturali vicinitate conjungitur. Rursus quoniam differentia similitudinis auctor est, dissimilius est id quod ab aliquo differt, quam id quod consequitur vel antecedit. Rursus quoniam contrarium longissime ab eo qui contrarium est oportet abscedere, longius abscedit contrarium quam repugnans. Post haec quid aliud restare poterat quam effectorum causas quaerere? aut post effectorum causas quid aliud quam ipsarum causarum perquirere effectus? Praeterea a comparatione loci, postremum ordinem tenent, quia sive similitudinem, sive dissimilitudinem in sola obtinent quantitate. Ac de locorum ordine satis dictum est. Illud praeterea considerandum puto, num hi quoque argumentorum loci qui in ipso haerent de quo quaeritur, inter affecta jure numerentur. Quandoquidem quae affecta sunt, idcirco esse dicuntur affecta, quia sunt ad aliquid, et propositi termini relatione nectuntur. Nam et definitio alicujus est definitio, et totum partium totum est, et nota significati nota est. Sed inspicienda natura est singulorum, et videndum num similiter haec ad aliquid referantur ut caetera. Nam definitio rem quam definit quodammodo explicat atque conformat. Item partes rem cujus partes sunt propria conjunctione perficiunt. Nota vero, ejus intellectum communiter tenet, et cum haec caetera quae vocantur affecta non faciant, jure haec non inter affecta ponuntur, sed in eo ipso quod veluti conficiunt atque conformant, inesse dicuntur. Sed quoniam de vi atque ordine locorum sufficienter dictum est, nunc ad sequentia transeamus. Praeter omnia enim quae superius dicta sunt, illud animadvertendum maxime est, quia non si quid in argumentis fuerit sumptum, illud eorum argumentorum locus dicendus est, nisi non solum insit argumentis, verum etiam ab eo argumenta nascantur. Id quod dico, planiore liquebit exemplo. Si quod enim fuerit argumentum in quo sumatur genus vel species, non statim illud argumentum ex genere vel specie tractum esse dicitur, nisi ei argumento vires generis vel speciei qualitas subministret. Age enim, sit quaestio an idem sit animali esse quod vivere, et fiat argumentatio sic: non idem est animali esse quod vivere, quia ne inanimato quidem idem est esse quod mori, plurima quippe sunt inanimata, neque moriuntur. Nam quae nunquam vixere, ne mori quidem posse manifestum est. Hoc igitur inanimatum genus est lapidum, ac fusilium metallorum, et sumptum est in argumentum, sed non ex genere factum est argumentum, licet in eodem genus videatur inclusum, sed potius a contrario. Nam contrarium est vitae quidem mors, animalium inanimatum; sed mori non sequitur inanimatum, igitur ne animal quidem vivere. Non ergo ex genere locus iste ducendus est, sed potius ex contrario, quamvis genus hujusmodi contineat argumentum; tunc enim locus esset a genere, si ab animalis vel a vivendi genere argumenti ratio traheretur, velut si ita fieret argumentum: animali esse, substantiae est esse; ipsum vero vivere substantia non est, sed in substantiam venit. Non est igitur idem vivere quod animali esse. A substantia igitur tractum est argumentum, a genere videlicet animalis. Hoc igitur argumentum, et genus continet, et ex genere ductum est; in priore vero, etsi genus continet, a contrario tamen ductum esse perpenditur. Illud enim semper speculandum est, non quid in argumento sit, sed ex quo ducitur argumentum, et in caeteris quidem eadem ratio tenenda est, neque est enim in singulis immorandum. Si quis enim diligentiam decursae superius expositionis exercuit, facile in reliquis colliget, quod uno declaratur exemplo.
3.2
Quando ergo unusquisque eorum locorum quos exposui, sua quaedam membra habet, ea quam subtilissime persequamur, et primum de ipsa definitione dicatur. Definitio est oratio quae id quod definitur explicat quid sit.
3.3
Propositis igitur breviter argumentorum locis, eosdem subtilius atque enodatius statuit per suas partes et convenentia membra partiri. Ita enim locorum omnium diligentius natura considerabitur, si non confuse solum, verum etiam distributim, et in suarum partium proprietate noscantur. Dat vero hoc multam inveniendorum copiam argumentorum: ut enim de definitione dicamus, si cunctas aliquis definitionum partes agnoverit, ex omnibus sibi poterit argumenta conquirere, eritque in inveniendis copiosior argumentis eo qui quot sint definitionis species ignorat. Ex tot enim definitionum partibus argumenta producet, quantas quis definitionum partes esse cognoverit. Is vero habebit plurimam talium locorum facultatem, quem definitionum diversitas non latebit. Ob hoc igitur M. Tullius, quos confuse atque indigeste posuit locos, nunc eosdem diligentiore ratione partitur. Ac primum illud propensiore consideratione tractandum est, quod, ut dictum est, etiam loci ipsi res quaedam sunt, sed tunc esse intelliguntur loci, cum ab his trahitur argumentum. Ergo nunc Cicero non principaliter locos, sed res ipsas dividit, quae ad argumentum ductae, speciem sumunt locorum. Definitio namque, et pars, et nota, res quaedam sunt, sed cum ab his argumentum ducitur, loci fiunt. Cum igitur M. Tullius res ipsas ita ut sunt naturaliter partiatur, simul cum rebus dividit locos. Si enim res una est a qua duci poterit argumentum, unus est etiam locus; at si illa dividitur, quot partes ejus rei fuerint, tot erunt etiam loci generis ejusdem de quo argumenta nascuntur. Quae cum ita sint, cumque prius omnium locus a toto sit, id est a definitione, prius quid sit definitio definitione declarat, ut patefacta rei natura, species ejus vel membra convenienti ordine partiatur. Definitio, inquit, est oratio quae id quod definitur explicat quid sit, sicut definitio est hominis, animal rationale, mortale. Dictum vero cautissime exlicat. Nam quod nomen confuse denuntiat, id definitio per quaedam substantialia membra diffundit. Quod enim confuse nomine hominis declaratur, id aperit atque explicat definitio, dicens hominem esse animal rationale et mortale. Nam nisi ita dixisset, potuerat esse communis definitio generi quoque, velut hoc modo: Definitio est quae designat quid est id quod definit. Sed genus quoque designat quid est id de quo praedicatur, sed non explicat quid sit. Sola enim definitio explicat quid sit quod oratione perficitur; genus vero et caetera quae singulis plerumque nominibus proferuntur, minime. Explicat autem definitio id quod definitur, non quoquo modo, id est non in eo quod quale vel quantum est, non in quolibet aliorum praedicamentorum, sed quid sit, id est ejus quod definit, substantiam monstrat. Ea vero definitio substantiam digerit, quae ex genere differentiisque consistit; haec namque uniuscujuslibet substantiam significant, sicut in his dictum est, ubi de genere, specie, differentia, proprio, accidentique tractatum est. Ergo omnis definitio explicat quid sit id quod definitur. Aristoteles vero eodem pene modo definitionem determinat, dicens: Definitio est oratio quid est esse significans. Hanc M. Tullius partitur hoc modo:
3.4
Definitionum autem duo sunt genera prima, unum earum rerum quae sunt, alterum earum quae intelliguntur. Esse ea dico quae cerni tangive possunt, ut fundum, aedem, parietem, stillicidium, mancipium, pecudem, supellectilem, penus, et caetera. Quo ex genere quaedam interdum nobis definienda sunt. Non esse rursus ea dico quae tangi demonstrative non possunt, cerni tamen animo atque intelligi possunt, ut si usucapionem, si tutelam, si gentem, si agnationem definias, quarum rerum nullum subest quasi corpus: est tamen quaedam conformatio insignita, et impressa intelligentia, quam notionem voco, ea saepe in argumentando definitione explicanda est.
3.5
Omnem definitionem manifestum est ad aliquid dici, alicujus est enim semper definitio. Quae vero ad aliquid dicuntur, quamdam proprietatem ex his sumant necesse est, ad quae referuntur. Quo fit ut ex his rebus quas determinat definitio, in ipsas definitiones quaedam proprietas transferatur; sed quia quod ad aliquid refertur, id non potest esse idem ei ad quod dicitur, propriam quoque ipsum quod refertur ad aliud formam necesse est possidere. Eoque fit, ut in definitionibus, et sua insit forma, et ea quam ab his accipiunt, quae definiunt, consideretur. Quod M. Tullius videns, primum dividit definitiones secundum ea quae definiuntur, quarum genera duo esse proponit, unum earum rerum quae sunt, alterum earum quae intelliguntur. Has igitur definitionum differentias ex his videtur sumpsisse quae in definitione monstrantur. Omnia enim quae definiuntur aut corporalia sunt, aut incorporalia. Res enim omnes in haec primitus dividuntur. Ea vero quae corporalia sunt, esse dicit; ea quae sunt incorporalia, non esse, non quod omnino ea quae incorporalia sunt non sint, alioqui nec definitionem susciperent. Nam si definitio est qua explicatur id quod definitur quid sit, ejus rei, quae omnino non est, nec quid sit, explicatio ulla esse potest. Sed quia humanum genus sensibus degit, id maxime esse arbitratur, quod sensuum comprehensioni subjicitur. Quis enim sibi non magis lapidem scire videatur, aut hominem, quam justitiam, vel haereditatem, vel quidquid aliud non sensibus, sed intelligentia comprehendit? Unde fit ut propter evidentiam cognitionis ea magis esse videantur quae subjecta sunt sensibus, ea minime quae intelligentiae ratione capiuntur. Sed id sciendum est, M. Tullium ad hominum protulisse opinionem, non ad veritatem. Nam ut inter optime philosophantes constitit, illa maxime sunt quae longe a sensibus segregata sunt, illa minus, quae opiniones sensibus subministrant. Unde etiam idem Cicero in Timaeo Platonis ait: Quid est quod semper sit, nec ullum habeat ortum, et quod gignatur, nec unquam sit? Quorum alterum, intelligentiae ratione comprehenditur, alterum affert opinionem sensui rationis expers. Hic igitur id quod semper sit, rationi adjecit, id vero quod nunquam sit, sensibus conjunxit. Sed, ut dictum est, corporea esse, et incorporea non esse, non ad veritatem, sed ad communem quorumlibet hominum opinionem locutus est. Ponit igitur exempla earum quidem rerum quae sunt, formas quasdam corporalium rerum, ut fundum, aedes, parietes, stillicidium, atque id genus, quae corporalia esse hac ratione ostendit, quoniam cerni tangique possunt; earum vero rerum quae non sunt, exempla posuit, usucapionem, tutelam, gentem, caeteraque quae sunt incorporea; quae ex hoc incorporea esse monstravit, quod ait, ea tangi demonstrative non posse, sed intelligentia atque animo comprehendi. Cur vero ea non esse dixerit, supposuit rationem dicens, nullum quasi corpus earum rerum esse, nec molem aliquam quae feriat sensum. Quod enim corpus esse potest usucapionis? Nam ipsa quae usucapiuntur, corporea sunt, ipsa vero usucapio corporea non est. Ipsa enim per utendi consuetudinem possidendi firmitudo, quodnam corpus habere potest? Item, quod quis tutela regit, corporale est, homo namque est. Ipsa vero cura tutelae, atque ipsum jus alium tuendi, nihil omnino corporis habere potest. Homines quoque qui in eadem gentilitate sunt, corporei sunt. Ipsa vero gentilitas, id est communis nominis liberorum societas, ut Scipionum, Valeriorum et Brutorum, certe incorporea est; sed quaedam earum rerum incorporalis animi conceptio est, atque intelligentia, quam notionem vocavit. Ipsa enim imaginatio usucapionis vel tutelae atque intellectus incorporalis rei notio dicitur, quam Graeci ἔννοιαν vocant. Divisit igitur definitionem in has duas partes, scilicet secundum subjecti differentias, ut alias quidem esse diceret definitiones earum rerum quae sunt, id est corporalium, alias vero earum quae non sunt, id est incorporalium. Hinc quaeri potest, quod etiam superius breviter commemoravi, quonam modo definitio non inter affecta numeretur, cum omnis definitio ad aliquid esse videatur? Idcirco enim affecta esse dicta sunt similitudo, contrarium, et caetera, quoniam semper ad aliquid referuntur. Quod si etiam definitio refertur ad aliquid, nec est absolutae ac propriae considerationis, ea quoque inter affecta ponenda est. Sed occurritur, quoniam ea quae affecta sunt tanquam umbrae quaedam corpus, ita extra posita non possunt id relinquere ad quod probantur affecta, et aut omnino substantiam eorum ad quae affecta sunt, non significant ut contrarium, simile et caetera. Aut si quando designant, una quaedam pars intelligitur esse substantiae, velut genus, species, differentia. Non enim genus tota substantia est speciei, quandoquidem non solum genus speciem format, sed differentiae quoque; nec differentiae totam substantiae continent formam, quandoquidem non sola differentia speciem perficit, sed etiam genus. Ipsa vero species quaedam generis pars est, at vero definitio, etsi ad aliquid est, tamen totam substantiam monstrat, atque exaequatur ei rei quam definit, et substantiam perficit, ut neque extraposita sit, sicut similitudo et contraria, neque pars ejus substantiae sit quam definitione determinat, sed potius ipsa substantia. Ac de hac quidem re satis dictum est. Idem vero de partibus dici potest. Nam conjunctae partes totum id efficiunt cujus partes sunt. Nota quoque totum significat id quod designat, atque omnia coaequantur, et definitum definitioni, et partes toti, et nota rei quam significatione declarat, si non sit aequivoca, vel si res quae designatur non sit multivoca. Sane illud dubitari recte potest, cur cum dixisset duo genera esse definitionum, non ipsas definitiones partitus est, sed quae definiuntur, id est corporale atque incorporale. Quod idcirco dictum videtur, quia definitio cum sit ad aliquid, ut dictum est, quamdam capit ex his, quorum substantiam determinat, qualitatem.
3.6
Atque etiam definitiones, aliae sunt partitionum, aliae divisionum. Partitionum, cum res ea quae proposita est, quasi in membra discerpitur. Ut si quis jus civile dicat id esse quod in legibus, senatusconsultis, rebus judicatis, jurisperitorum auctoritate, edictis magistratuum, more, aequitate consistat. Divisionum autem definitio formas omnes complectitur quae sub eo genere sunt quod definitur, hoc modo: Abalienatio est ejus rei quae mancipi est, aut traditio alteri nexu, aut in jure cessio, inter quos ea jure civili fieri possunt.
3.7
Quoniam definitio ita ex subjecta re quam definit, proprietatem capit, ut tamen formam propriam non relinquat, idcirco post eas differentias definitionum, quae ab his rebus tractae sunt quae definiebantur, nunc a propria forma definitionum differentias tradit. Propria vero forma uniuscujusque compositi in suis partibus constat, itaque ex partibus definitionum tales differentias docet, quod aliae definitiones per divisionem, aliae per partitionem fiunt. Definitur enim res quaelibet dum aut ejus species omnes enumerantur, aut partes. Partes vero a specie quo differant, paulo posterius dicam. Nunc exponenda arbitror Ciceronis exempla; dat enim partitionis exemplum hoc: Sit enim propositum definire quid sit jus civile, dicemus ita: Jus civile est quod in legibus, senatusconsultis, rebus judicatis, jurisperitorum auctoritate, edictis magistratuum, more, aequitate consistit. Lex igitur est quam populus centuriatis comitiis civerit. Senatusconsulta sunt quae fuerint senatus auctoritate decreta. Res judicatae sunt quae inter eos qui super aliqua re ambigunt, sententia judicum fuerint constitutae, quarum exemplo caeterae quoque judicantur. Jurisperitorum auctoritas est eorum qui ex duodecim tabulis, vel ex edictis magistratuum, jus civile interpretati sunt, probatae civium judiciis, creditaeque sententiae. Edicta magistratuum sunt quae praetores urbani vel peregrini, vel aediles curules jura dixere. Mos est quod in civitatem solitum est fieri. Aequitas est quod naturalis ratio persuasit. Haec igitur omnia unam formam juris efficiunt, tanquam partes, velut hominem, caput, brachia, thorax, venter, crura atque pedes. Partitio est enim ut ipse ait, quae unamquamque rem propositam, quasi in membra discerpit. Alteram vero partem definitionis, quae per divisionem sit specierum, tali monstrat exemplo. Definit enim quid sit abalienatio ejus rei quae mancipi est, dicens: Abalienatio est ejus rei quae mancipi est, aut traditio alteri nexu, aut cessio in jure, inter quos ea jure civili fieri possunt. Nam jure civili fieri aliquid non inter alios, nisi inter cives Romanos fieri potest, quorum est etiam jus civile, quod duodecim tabulis continetur. Omnes vero res quae abalienari possunt, id est quae a nostro ad alterius transire dominium possunt, aut mancipi sunt, aut non mancipi. Mancipi res veteres appellabant, quae ita abalienabantur, ut ea abalienatio per quamdam nexus fieret solemnitatem. Nexus vero est quaedam juris solemnitas, quae fiebat eo modo quo in Institutionibus Caius exponit. Ejusdem autem Caii libro primo Institutionem de nexu faciendo, haec verba sunt: Est autem mancipatio, ut supra quoque indicavimus, imaginaria quaedam venditio, quod ipsum jus proprium Romanorum est civium, eaque res ita agitur, adhibitis non minus quam quinque testibus Romanis civibus puberibus, et praeterea alio ejusdem conditionis qui libram aeneam teneat, qui appellatur libripens. Is qui mancipium accipit, aes tenens, ita dicit: Hunc ego hominem ex jure Quiritium meum esse aio, isque mihi emptus est hoc aere aeneaque libra. Deinde aere percutit libram, indeque aes dat ei a quo mancipium accipit, quasi pretii loco. Quaecunque igitur res, lege duodecim tabularum, aliter nisi per hanc solemnitatem abalienari non poterat. Sui juris autem caeterae res nec mancipi vocabantur, eaedem vero etiam in jure cedebantur. Cessio vero tali fiebat modo ut secundo commentario idem Caius exposuit. In jure autem cessio fit hoc modo: apud magistratum populi Romani, vel apud praetorem, vel apud praesidem provinciae, is cui res in jure ceditur rem tenens ita vindicat: Hunc ego hominem ex jure Quiritium meum esse aio. Deinde postquam hic vindicaverit, praetor interrogat eum qui cedit an contra vindicet; quo negante, aut tacente, tunc ei qui vindicaverit, eam rem addicit, idque legis actio vocabatur. Res igitur quae mancipi sunt, aut nexu, ut dictum est, abalienabantur, aut in jure cessione. Has autem solemnitates quasdam esse juris, ex superioribus Caii verbis ostenditur. At si res ea quae mancipi est nulla solemnitate interposita tradatur, abalienari non poterit, nisi ab eo cui traditur, usucapiatur. Quae cum ita sint, recte definita est secundum divisionem abalienatio rei mancipi, scilicet quae aut nexus traditione, aut in jure cessione perficitur. Nam pura traditione, abalienatio rei mancipi non explicatur. Species vero has esse, non partes, hinc intelligitur, quia si quis nexu abalienet rem mancipi, id quod suum fuit, in alterius potestatem pleno jure transtulit. Quod si etiam in jure cedat, plenum abalienationis jus erat. Ubi autem plenum nomen ejus, quod dividunt, partes suscipiunt, illud genus, et has species esse paululum quoque dialectica cognitione imbutus intelligit. Quae cum ita sint, divisit Cicero definitionem in duas partes, unam quae partium enumeratione fieret, alteram quae per partium divisionem. utraque vero definitio partes enumerat. Sed hoc interest, quia haec quidem species, illa vero membra partitur. Hic suboritur quaestio valde difficilis. Nam si definitio est etiam partitio, mirum videri potest quemadmodum alter sit a definitione locus, alter a partium enumeratione. Quae res maximam confusionem praestat. Nam cum superius in locorum enumeratione alter a definitione locus, alter sit a partium enumeratione propositus, cumque nunc enumerationem partium, vel divisionem, definitionis species esse confirmet, non est dubium quin cum idem sit partium enumeratio quod definitio( idem namque est species quod genus), idem sit locus a definitione, qui est a partium enumeratione. Cujus quaestionis valde difficilis, facilior absolutio est, si definitionum ipsarum formas ac distantias colligamus. Multis namque modis fieri definitio potest. Inter quos unus est verus atque integer definitionis modus, qui etiam substantialis dicitur; reliqui per abusionem definitiones vocantur. De quibus omnibus paulo posterius integram faciam divisionem. Nunc in commune sic disseram: nam quia omnis definitio explicat quid sit id quod definitur. Explicatio autem fit duobus modis: uno quidem cum pro re minime cognita planius aliquid affertur; alio vero cum fit quaedam partium enumeratio. Ac de priore quidem modo, posterius. Nunc vero de enumeratione partium ita dicendum est, quod omnis definitio, quae per partium enumerationem fit, quasi quaedam partitio recte intelligitur. Dictum est, id quod in nomine confuse significaretur, in definitione quae fit enumeratione partium, aperiri atque explicari. Quod fieri non potest, nisi per quarumdam partium nuncupationem; nihil enim dum explicatur oratione, totum simul dici potest. Quae cum ita sint, cumque omnis hujusmodi definitio quaedam sit partium distributio, quatuor his modis fieri potest. Aut enim substantiales partes explicantur, aut proprietatis partes dicuntur, aut quasi totius membra enumerantur, aut tanquam species dividuntur. Substantiales partes explicantur, cum ex genere ac differentiis definitio constituitur. Genus enim quod singulariter praedicatur, speciei totum est. Id genus sumptum in definitione, pars quaedam fit. Non enim solum speciem complet, nisi adjiciantur etiam differentiae, in quibus eadem ratio quae in genere est. Nam cum ipsae singulariter dictae totam speciem claudant, in definitione sumptae, partes speciei fiunt, quia non solum speciem quidem esse designant, sed etiam genus. Hujus exemplum est: Homo est animal rationale, mortale. Cum ergo tota definitio homini coaequetur, totiusque definitionis partes sint, tum animal, tum rationale, tum mortale, ipsius hominis partes esse videntur singula, quae ejusdem definitionis partes sunt. Haec igitur proprio nomine definitio nuncupatur. Item est illa definitio, quando in unum accidentia colliguntur, atque unum aliquid ex his efficitur, et est veluti quaedam partium enumeratio, non in substantia, sed in quadam accidentium collectione posita; hujus exemplum est: Animal est quod moveri propria voluntate possit. Animali namque et motus est accidens, et voluntas, et possibilitas, sed haec juncta perficiunt animal, non substantialiter constituentia, sed per quaedam accidentia designantia quod animalis quasi quaedam partes sunt, et haec descriptio nuncupatur. At si non accidentia rei, sed quasi membra quaedam dicamus, ex quibus componitur atque conjungitur, atque inde definitionem facere tentemus, hoc modo dicimus: Domus est quae fundamento, parietibus tectoque consistit, hic membra quaedam sumpta sunt ad definitionem, quibus res tota conjungitur, et haec vocatur per enumerationem partium diffinitio. At si quis ita definiat, ut non in definitione ponat membra, sed species, a divisione specierum definitio nuncupatur; velut si quis hoc modo pronuntiet: Animal est substantia, quae vel sensu tantum, vel sensu et ratione nitatur. Haec igitur quatuor a se differre manifestum est. In ea namque definitione quae per substantiales partes efficitur, singulae partes majores esse videntur, et substantialiter universaliores ab ea re quam definiunt, ut animal majus est ab homine. Mortale etiam atque rationale, singula hominis transgrediuntur naturam, quae in unum convenientia, eidem quo sigillalatim majora sunt coaequantur. Accidentia vero quae in definitione ponuntur, omnino a substantiae ratione disjuncta sunt. In ea vero definitione quae ex partium enumeratione perficitur, talia sunt quae enumerantur, ut singula totius definiti nomen capere non possint, atque idcirco eodem minora sunt, ut fundamenta non possint domus vocabulo nuncupari: fundamenta enim domo minora sunt, itemque caeterae partes. At vero in ea definitione quae per divisionem fit, singulae quidem partes tota ea re quae definitur minores sunt, totum tamen definitae rei nomen suscipiunt. Ut rationale nomen capit animalis, eodem modo irrationale. Quibus ita discretis, quotiescunque ab ea definitione quae per substantiales partes efficitur, vel ab ea quae per accidentium enumerationem colligitur, argumentatio fit, a definitione, id est a toto tractum dicitur argumentum. Quoties vero ab ea diffinitione quae vel per membrorum enumerationem, vel per specierum divisionem perficitur, argumentatio fit, ab enumeratione partium argumentum ductum esse perhibetur. Sed M. Tullius quia jam partitionem definitionis ingressus est, etiam hanc interposuit, quae non ad definitionem, sed ad enumerationis partium locum pertinebat. Hujus vero rei argumentum est, quia cum post, de eisdem locis latius tractans, de enumeratione partium loqueretur, nullam aliam enumerationem partium posuit, nisi eam quam nunc definitionis speciem dixit. Nec tamen est arbitrandum omnem partitionem definitionis locum posse obtinere, ut si quis sic dicat, fundamenta, parietes et tectum domus est, id non est necesse. Potest namque esse porticus publicis usibus destinata, potest item aliud quodlibet, ut theatrum, quod propter ampliores sonitus exhibendos tegi solet. Sed id nunc intelligere nos oportet, posse per partitionem aliquid saepe definiri, cum partium illa collectio unam rem tantum possit efficere, ut si nihil esset aliud quod fundamenta, parietes atque tectum posset habere, nisi domus, jure definitio facta esse videretur, domum esse quam fundamenta, parietes tectumque perficiunt.
3.8
Sunt etiam alia genera definitionum, sed ad hujus libri institutum illa non pertinent, tantum est dicendum qui sit definitionis modus.
3.9
Hunc locum Victorinus unius voluminis serie aggressus exponere et omnes definitionum differentias enumerare, multas interserit, quae definitiones esse pene ab omnibus reclamantur. Inter definitiones enim ponit et nomina, quod specialiter Aristoteli in omni doctrinarum genere peritissimo non videtur; pernegatque in Topicis nomine fieri definitionem, veluti si quis dicat: Quid est conticescere, et respondeatur, Tacere, hae nullo modo definitiones habendae sunt. Quod etiam ex ipsius M. Tullii definitione approbari potest, per quam definitio quid esset ostendit; dixit enim esse definitionem orationem quae id quod definitur explicat quid sit. Sed cum nomen non sit oratio, manifestum est nomine definitionem non posse constitui, cum praesertim ne omnia quidem quae oratione promuntur, atque aliquid ostendunt, proprio definitionis nomine designentur, veluti descriptiones, omnisque alia oratio quae non ex substantialibus partibus, sed ex quolibet alio modo conjunctis efficitur, quod ne ipse quidem Victorinus ignorat. Sed videtur id definitionis loco ipse sibi Victorinus ad disserendi sumpsisse propositum, quod quoquo modo rem subjectam posset ostendere. Idcirco enim nomen quoque in definitionum numerum recepit, quoniam saepe notiore vocabulo fit clarius quod ignotiore antea prolatum latebat. Idcirco etiam nos superius diximus explicationem fieri duobus modis: uno quidem cum pro re minime cognita planius aliquid afferatur; alio vero cum fit per quamdam partium enumerationem: ut ea quidem explicatio in qua notius aliquid affertur, nominis sit; ea vero quae fit per partium enumerationem orationis, quanquam etiam in ipsis orationibus semper planius aliquid afferatur quo notius fiat illud de quo disseritur. Ut igitur nihil expositio nostra praetermittat, et definitionis proprietas appareat, itaque omnia in notitiam deducantur, ut nec vera definitio nesciatur, et quae non sit proprie vereque definitio sub scientiam cadat, talis definitionum differentia facienda est. Definitionum enim aliae proprie definitiones sunt, aliae abusivo nuncupantur modo. Ac propriae quidem definitiones sunt quae ex genere differentiisque consistunt, velut haec: Homo est animal rationale, mortale: hic enim animal genus est; rationale vero et mortale differentiae. Earum vero definitionum quae non proprie, sed abutendo definitiones vocantur, aliae sunt quae singulis nominibus denotantur, aliae vero quas explicat ac depromit oratio. Atque illarum quidem definitionum quae tantum nomine designantur, aliae sunt quae κατ' ἀντίλεξιν, id est ad verbum fiunt, cum pro nomine redditur nomen, velut si dicat aliquis: Quid est conticere? et respondeatur, Tacere; Quid est haurit? Percutit; aliae vero, quae exempli gratia ponuntur, ut cum volumus designare quid est substantia, exempli gratia dicimus, Ut homo: haec vocatur Graece τύπος, quae idcirco, ut dictum est, inter definitiones ponitur, quoniam id quolibet modo aliquid designat ejus quod designatur, et si non proprie, tamen aliquo modo videtur esse definitio. Earum vero definitionum quae in oratione consistunt, neque tamen sunt propriae, multae sunt diversitates. Quarum est omnium nomen communis descriptio. Harum aliae fiunt partitione, aliae divisione, de quibus superius, ut dictum est. Aliae vero substantiales quidem differentias sumunt, sed genus non adjiciunt, atque haec quidem a Victorino ἐννοηματική dicitur, quasi quamdam communem continens notionem, veluti si quis dicat: Homo est quod rationali conceptione viget mortalitatique subjectum est. Hic igitur genus positum non est, sed differentiae substantiales. Aliae vero sunt quae pluribus quidem qualitatibus designantur, accidentibus tamen, ita ut singulae qualitates, etiamsi non conjungantur, possint tamen quod demonstratur efficere, ut homo est ubi pietas est, ubi aequitas, et rursus ubi malitia et versutia esse possunt: nam et si caetera nullus adjungat, sufficit ad ostendendum hominem dicere, ubi pietas inesse potest, vel ubi justitia, vel caetera: haec vocatur ποιῶδες. Aliae vero sunt quae pluribus in unum accidentibus conjunctis efficiuntur, ut si quis luxuriosum definire velit, dicens: Luxuriosus est qui pluribus et non necessariis sumptibus in delicias affluit, et in libidinem fertur effusior; omnia enim conjuncta luxuriosum videntur efficere, singula vero minime: haec vocatur ὑπογραφική. Aliae quoque fiunt eo modo, ut ad signandam differentiam proponantur in his rebus quae in discreto fine conjunctae sunt, ut si dubitet quis, Nero imperatorne an tyrannus fuerit, dicit eum tyrannum fuisse, quoniam crudelis fuerit atque intemperans. Haec enim adjuncta differentia tyrannum ab imperatore sejungit. Aut etiam si de eodem tyranno atque rege dubitetur quid uterque sit, juncta differentia utrosque designat, ut si temperantia quidem regi vel pietas, tyranno vero et intemperantia et crudelitas convenire dicatur: haec vocatur κατὰ διαφοράν. Alia quae per translationem dicitur, ut Adolescentia est flos aetatis. Illa quoque definitio esse dicitur quae fit ex privatione contrarii, ut bonum est quod malum non est. Illa quoque Victorinus definitionem ponit, quae tantum propriis nominibus aptari potest, quae etiam ὑποτύπωσις appellatur, ut Aeneas est Veneris et Anchisae filius. Praeter has etiam illa est quae fit per indigentiam pleni, ut quadrans est cui dodrans deest ut sit as. Ponit etiam Victorinus inter differentias definitionum illam quoque quae per quamdam laudem neri potest, ut Lex est mens, et animus, et consilium, et sententia civitatis. Quod maxime ratione caret. Non enim laudis modus illi faciet differentiam. Illa enim consideranda sunt quae in definitione ponuntur, non quo animo constituta sunt. Quod si recipienda fuit laudandi voluntas inter differentias definitionum, cur non vituperandi quoque voluntas aliam differentiam definitionis efficiat? Sed hoc apertissime inconveniens et veritati videtur esse contrarium. Fiunt etiam definitiones per proportionem, ut si quis dicat, Homo est minor mundus. Sicut etiam mundus ratione regitur, ita quoque quoniam homo multis partibus junctus, habet tamen in omnibus rationem ducem, minor mundus dici potest. Fiunt etiam definitiones a relationibus, cum dicitur: Quid est pater? respondetur, Cui est filius. Causa quoque solet efficere definitionem, ut cum dicimus: Quid est dies? respondetur, Sol super terram: causam enim, id est solem, pro re ipsa cujus causa est interposuimus, atque ita diem definitionem monstravimus. Hae sunt definitionum differentiae quas in eo libro quem de definitionibus Victorinus edidit, annumeravit, quas M. Tullius praetermittit eo nomine, quod eas minime necessarias existimaverit. Nos vero ne quid perfectio deesset operi, etiam quae sunt a Cicerone praetermissa subjecimus.
3.10
Sic igitur veteres praecipiunt, cum sumpseris ea quae sunt ei rei quam definire velis cum aliis communia, usque eo persequi, dum proprium efficiatur quod nullam in aliam rem transferri possit. Ut hoc: Haereditas est pecunia; commune adhuc, multa enim genera sunt pecuniae. Adde quod sequitur: Quae morte alicujus ad quempiam pervenit; nondum est definitio, multis enim modis sine haereditate teneri mortuorum pecuniae possunt. Unum adde verbum: Jure; jam a communitate res disjuncta videbitur, ut sit explicata definitio sic: Haereditas est pecunia quae morte alicujus ad quempiam pervenit jure. Nondum est satis, adde: Nec ea aut legata testamento, aut possessione retenta. Confectum est. Itemque ut illud: Gentiles sunt qui inter se eodem nomine sunt; non est satis: Qui ab ingenuis oriundi sunt. Ne id quidem satis est: Quorum majorum nemo servitutem servivit. Abest etiam nunc: Qui capite non sunt diminuti. Hoc fortasse satis est. Nihil enim video Scevolam pontificem ad hanc definitionem addidisse. Atque haec ratio valet in utroque genere definitionum, sive id quod est, sive id quod intelligitur, definiendum est.
3.11
Definitionis ratione proposita divisaque per singulas partes tum materiae, tum etiam formae: materiae quidem, cum definitionum esse dixit, vel earum rerum quae corporeae essent, vel earum quae incorporeae; formae vero cum aut partitionibus aut divisionibus definitiones fieri docuit; praetermissisque caeteris quaecunque ad propositum opus minime pertinerent, nunc quod utilissimum est, maximeque totam definitionem intelligentiam significare potest, exsequitur. Id autem est: Qui sit in omnibus, quae cunque quomodolibet fiunt, definitionis modus. Est autem una atque omnibus communis definiendi ratio, ut ex communitatibus inter semet junctis atque compositis in unam proprietatem rei definitio colligatur. Omnia enim quae communia atque universalia sunt, si quid eis fuerit adjectum, determinatione minuuntur, et ad particularitatem redeunt, atque eo ambitu quo concludebant cuncta, cohibentur, veluti cum generi adjicitur differentia, et fit species. Nam cum genus per se proprio ambitu multas species contineat, ei si propriam adjicias differentiam, minuitur, et in quamdam quodammodo particularitatem redit, veluti cum dicimus animal, hoc nomen multa concludit. At si ei rationale adjicias, faciasque animal rationale, minus erit a simplici. Minus namque est animal rationale a simpliciter animali. Ita additio differentiae quod majus fuit in particularitatem quamdam redegit atque cohibuit. Quoties igitur aliqua res definienda est, sumitur id quod ei cum pluribus aliis commune est, huic adjiciuntur differentiae, statimque necesse est minuatur id quod pluribus fuerat ante commune, et si hac differentiae additione in tantum modum decreverit, ut rei quae definitur fiat aequalis, alias differentias colligere atque aptare non necesse erit, sed id ipsum quod ita decrevit, ut aequale sit ei quod definitur, definitionem esse necesse est. At si adhuc amplius sit ab ea re quae definitur, quaeramus necesse est aliam differentiam, qua adjuncta numerus quidem crescat, vis autem communitatum differentiarum additione decrescat, atque id hactenus faciendum, quatenus, ut dictum est, ea quae ad definitionem sumuntur ei quod definiendum est adaequentur. Ut igitur id non ratione solum, verum convenienti quoque clarius fiat exemplo, sumatur res notissima ad definitionem, id sit homo. Hujus igitur ita quaerimus definitionem: sumimus quod ei cum pluribus aliis commune est, id est animal. Dicimus igitur hominem esse animal, nondum est definitio, primum quia, ut dictum est, solo nomine definitio reddi non potest; dehinc quia animal majus est homine. Ut igitur minuatur animal et homini coaequetur, addimus differentiam, qua adjuncta, rerum quidem numerus crescit, vis autem rei atque amplitudo minuitur. Addo igitur rationale, efficioque animal rationale. Minus est igitur animal rationale quam proprie animal. Dico autem hominem esse animal rationale. Sed id nondum coaequatur ad hominem, possunt enim esse animalia rationabilia, sicut Platoni quoque de astris placet, quae homines non sunt. Addo igitur rursus aliam differentiam, si quoquo modo iterum definitio contrahatur, ut fiat homini quod definitur aequale; adjungo igitur mortale, ac dico hominem esse animal rationale mortale, id aequatur ad hominem. Nam et qui homo est, animal rationale mortale est. Dico igitur hominis hanc esse definitionem quae ex pluribus communibus junctis unum tamen quiddam homini proprium atque aequale conficit. Atque in caeteris definitionibus eadem ratio est, ut definitiones fiant collectis communitatibus, in unumque copulatis, cum necesse sit illa copulatione quae communia sunt contrahi atque in minorem cohiberi modum, eique quod definitur ex communitatibus junctis aliquid proprium atque aequale componitur. Hoc est igitur quod ait Cicero, hunc esse definitionis modum, cum sumpseris ea quae sint ei rei quam definire velis cum aliis communia, usque eo persequi, ut proprium efficiatur, quod in nullam aliam rem transferri possit, ut his verbis et hac sententia breviter significare videatur hanc esse definitionem quae, ex substantialibus communitatibus juncta atque in minorem modum redacta, fit ei rei quae definitur aequalis. Exempla vero quae ponit hujusmodi sunt, unum definiendae haereditatis, alterum gentilitatis: Haereditatis quidem hoc modo: Haereditas est pecunia. Commune hoc et multis aliis conveniens quae haereditates non sunt, ut donationibus, ut furtis, vel quibuslibet aliis pecuniariis rebus quae minime sunt haereditates. Huic igitur pecuniae addendum aliquid fuit, id est: Quae morte alicujus ad quempiam pervenit. Haereditas enim pecunia est ad quempiam alicujus morte perveniens. Sed ne id quidem plenum haereditatis explicat intellectum. Commune namque est. Et pecuniae mortuorum pluribus teneri modis possunt, velut si bello quis victus est ac spoliatus. Addendum igitur est aliquid: Jure, ut sit, Haereditas est pecunia quae morte alicujus ad quempiam jure pervenit. Haereditates enim jure capiuntur. Videatur forsitan hoc loco definitionem posse consistere, sed minime; quid enim? si legata pecunia est, haereditas quidem dici non potest, capta tamen morte alicujus jure pecunia est. Nam si testamenta jure fiunt, pecunia etiam jure legatur, adjiciendum est aliquid, id scilicet quo ab haereditatibus legata separentur, ut dicamus, haereditatem esse pecuniam morte alicujus ad quempiam pervenientem jure, quae legata non sit. Num satis est definitioni? Minime. Quid enim si meum quidem dominium sit fundi, vel alicujus pecuniariae rei, alterius vero ususfructus. Nam morte ejus cui ususfructus competit, ad me res illa revertitur, quae in meo dominio proprietatis possessione jure tenebatur? neque tamen haereditas esse potest, adjiciendum igitur est, minime possessione esse retentam, id est, ut proprietatis possessione id quod ex morte alicujus jure non legatum pervenit non retineatur. Hoc autem modo possessione retineri potest, si sit nostra proprietas, et ejus qui decesserit ususfructus. Conjuncta igitur omnia in unum facient haereditatis definitionem hoc modo: Haereditas est pecunia quae morte alicujus ad quempiam pervenit jure, non legata, neque possessione retenta. Haec definitio est aequalis haereditati. Nam ut haereditas pecunia est morte alicujus ad quempiam perveniens jure, neque legata, neque possessione retenta, ita quaecunque pecunia alicujus morte ad aliquem jure pervenerit, neque legata sit, neque retenta, hanc haereditatem esse necesse est. Sed cum M. Tullius ad eum usque locum definiendo venisset, ut diceret haereditatem esse pecuniam quae morte alicujus ad quempiam pervenisset, jure ait: Jam a communitate res disjuncta videbitur, ut sit explicata definitio sic: Haereditas est pecunia quae morte alicujus ad quempiam jure pervenit. Idque ita dictum est, quasi jam plena facta sit definitio. Quid enim est aliud explicatam esse definitionem, et a communitate disjunctam, nisi perfectam, et cui desit nihil? Sed rursus quasi non sit explicata definitio, nec a communitate disjunctam, adjicit: Nondum est satis; adde: Nec ea aut legata testamento aut possessione retenta. Cujus adjectionis haec ratio est, fecit enim definitionem aliis adjunctis, aliis separatis. Itaque id quod definiebat, vel his quae adjunxit, vel his quae separavit, a caeterorum omnium communitate segregavit. Haereditatem enim dixit esse pecuniam, huic addidit, morte alicujus ad aliquem pervenientem. Separavitque eam ab iis pecuniis, quae non morte alicujus ad aliquem, sed contractu viventium pervenirent, addidit jure, ut ab his pecuniis separaret quae per vim morte alterius ad quempiam pervenirent. His igitur duobus, morte atque jure, ea pecunia effecta est, quae a caeteris ita separetur, ut tamen per legitimum acquirendi modum, non inter utrosque vivos, sed inter unum vivum atque alterum mortuum fieret. Haec igitur una separatio a caeteris facta est, atque ideo ait explicatam esse definitionem et a communitate disjunctam. Sed quoniam in ea ipsa pecunia quae morte et jure ad aliquem pervenit inerant quaedam quae haereditates non essent, harum separatione plena effecta est haereditatis definitio. Nam cum diceret haereditatem pecuniam esse, itemque quae morte alicujus ad aliquem pervenisset, itemque et quae jure, haec omnia efficientia substantiam haereditatis apposita sunt. Sed quoniam erant in hac collectione quaedam ad quae hujus collectionis intellectus transferri posset, nec tamen essent haereditates, veluti legatum aut possessionis retentio, his subtractis reliqua fuit haereditas, de qua intelligi possit pecunia alicujus morte ad quempiam jure perveniens. Non igitur legatum, aut possessionis retentio substantiam haereditatis efficiunt, quippe quae impedirent ad ejus substantiam demonstrandam, nisi removerentur. At vero nec negatio quidem cujusquam substantiam perficit, sed tantum quid non sit ostendit. Quod si legatum et possessionis retentio haereditatis substantiam non modo non complent, verum etiam impediunt atque corrumpunt, nisi fuerint disjuncta atque seposita; cumque harum negatio nihil ex haereditatis substantia monstret, sed tantum quid non sit ostendat; relinquitur pars superior, id est pecunia morte alicujus ad quempiam jure perveniens, quae substantiam haereditatis ostendat, ea quae sit explicata definitio a caeterisque disjuncta. Sed quoniam rursus, ut dictum est, quaedam sunt ad quae derivari hujus definitionis intelligentia possit, idcirco ad discretionem integram designandam reliqua pars additur. Itaque quoniam ista demonstrant haereditatem, efficiuntque substantiam jure dictum est, Jam a communitate res disjuncta videtur, ut sit explicata definitio: Haereditas est pecunia quae morte alicujus ad quempiam pervenit jure. Sed quoniam rursus hic intellectus ad plura intra se posita poterat convenire, non immerito additum est: Non est satis, et caetera, quae legatum et possessionis retentionem ab haereditatis definitione sejungunt: ac de priore quidem haereditatis exemplo haec dicta sint. Ad hujus vero similitudinem etiam secundum tractat exemplum, quod de definitione gentilitatis est positum. Gentiles enim sunt qui eodem nomine inter se sunt, ut Scipiones, Bruti et caeteri. Quid si servi sunt? num ulla gentilitas servorum esse potest? Minime. Adjiciendum igitur: Qui ab ingenuis oriundi sunt. Quid si libertinorum nepotes civium Romanorum eodem nomine nuncupentur? num gentilitas ulla est? Ne id quidem, quoniam ab antiquitate ingenuorum gentilitas ducitur; addatur igitur: Quorum majorum nemo servitutem servivit. Quid si per adoptionem in alterius familiam transeat? tunc etiamsi ejus gentis ad quam migravit nomine nuncupetur, licet ab ingenuis et ab iis ortus parentibus sit qui nunquam servitutem servierint, tamen quoniam in familia gentis suae non manet, ne in gentilitate quidem manere potest; addendum igitur est: Neque capite sunt diminuti. Hoc fortasse, inquit, satis est secundum Scevolae pontificis definitionem, nihil enim ulterius adjecit, ut sit definitio gentilium haec: Gentiles sunt, qui inter se eodem sunt nomine, ab ingenuis oriundi, quorum majorum nemo servitutem servivit, et ubi gentilitatem nulla capitis diminutio destruxit. Haec quoque definitio facta est ex pluribus communitatibus in unum confluentibus atque unam proprietatem ejus rei quae definiebatur, id est gentilitatis, facientibus. Hic igitur definitionis modus in utroque genere rerum valet, sive quae sunt, sive quae non sunt, id est sive corporalium, sive incorporalium; nam, ut superius ostensum est, id esse Cicero dicit quod corporale sit, id non esse quod est incorporale. Ac postremo omnium definitionum modus hic est, ut ex pluribus communitatibus aliqua proprietas fiat. Sed distant a se definitiones, quod hae quae proprie definitiones vocantur ex his communitatibus conjunguntur quae substantiales sunt. Illae vero quae non verae sed abutendo definitiones dicuntur, ex accidentibus communitatibus congregantur.
3.12
Partitionum autem et divisionum genus quale esset, ostendimus, sed quid inter se differant, planius dicendum est. In partitione quasi membra sunt, ut corporis, caput, humeri, manus, latera, crura, pedes et caetera. In divisione formae sunt quas Graeci εἰδέας vocant, nostri, si qui haec forte tractant, species appellant, non pessime id quidem, sed inutiliter ad mutandos casus in dicendo. Nolim enim, ne si Latine quidem dici possit, specierum et speciebus dicere, et saepe his casibus utendum est, at formis et formarum velim. Cum autem utroque verbo idem significetur, commoditatem in dicendo non arbitror negligendam. Genus et formam definiunt hoc modo: Genus est notio ad plures differentias pertinens. Forma est notio cujus differentia ad caput generis, quasi fontem, referri potest. Notionem appello quod Graeci tum ἔννοιαν, tum πρόληψιν dicunt. Ea est insita et ante percepta cujusque formae cognitio enodationis indigens. Formae igitur sunt hae in quas genus sine ullius praetermissione dividitur, ut si quis jus in legem, morem, aequitatem dividat. Formas qui putat idem esse quod partes, confundit artem, et similitudine quadam conturbatus non satis acute quae sunt secernenda distinguit. Saepe etiam definiunt et oratores et poetae per translationem verbi ex similitudine cum aliqua suavitate. Sed ego a vestris exemplis nisi necessario non recedam. Solebat igitur Aquilius collega et familiaris meus, cum de littoribus ageretur, omnia publica esse vultis, quarentibus iis ad quos id pertinebat, quid esset littus, ita definire, qua fluctus eluderet. Hoc est quasi qui adolescentiam florem aetatis, senectutem occasum vitae velit definire. Translatione enim utens, discedebat a verbis propriis rerum, ac suis. Quod ad definitiones attinet, hactenus; reliqua videamus.
3.13
Quoniam definitionum formas in partitionem divisionemque, distribuit nequaquam rerum auditor similitudine turbaretur, divisionis ac partitionis differentias prodit, ac primum aliud partes, aliud species esse demonstrat. Species enim saepe partes, partes vero nunquam species appellantur. Differunt vero haec a se, quoniam partes totius membra conjungunt, species vero genus dividit atque dispertit. Nam, ut superius quoque dictum est, partes ejus quod copulant non suscipiunt nomen totius. Neque enim fundamenta vel tectum domus esse dici possunt, nam nisi omnia quae quid efficiunt juncta sint, totius vocabulum singula non habebunt; at vero species etiam singulae generis suscipiunt nomen, ut homo animalis. Quo fit, ut in his illa quoque differentia possit agnosci, quod partes quidem, totius partes, species vero non totius, scilicet universalis rei, id est generis, species esse dicuntur. Differt vero totum a genere, quod genus quidem universale est, totum vero minime, quod probatur hoc modo. Si enim id quod totum dicitur, ut domus, universale esset, partes quoque ejus totius susciperent nomen; at non suscipiunt, ut saepe monstratum est; quod igitur totum est, universale non est. Genus vero universale esse manifestum est, quoniam ejus nomen deductae ab eo formae suscipiunt. Item alia differentia. Genus semper speciebus suis prius est, totum vero suis partibus posterius invenitur. Nisi enim partes fuerint, totum non potest conjungi. Quo fit ut si genus pereat, species quoque perimantur; si species intereat, maneat genus quod in partibus totoque contrarium est. Nam si pars quaelibet una pereat, totum necesse est interire; si vero totum, quod partes junxerant, dissipetur, partes maneant distributae: veluti si domus, tecta et parietes, et fundamenta a semetipsis extrinsecus posita intelligantur, domus quidem non erit, quia conjunctio destructa est, partes tamen manebunt. Propriis igitur nominibus M. Tullius partes quidem veluti totius membra appellat, species vero formas. Idcirco, quoniam non satis ei apta videtur inflexio casuum ab eo nomine quod est species. Et licet plures, inquit, usurpaverint hoc nomen, tamen quoniam dura est hujus nominis per casus inflexio, cum dicitur speciei, specierum, speciebus, idcirco commoditatem in dicendo, ut ipse ait, non arbitratus est negligendum, ut formas vocaret in cujus nominis casibus nulla sentitur asperitas. Et quoniam forma praeter genus esse non potest( nihil enim praeter suum potest esse principium), utrorumque apposuit definitiones, dicens genus esse notionem ad plures differentias pertinentem. Notio vero intellectus est quidam et simplex mentis conceptio, quae ad res plures pertineat a se invicem differentes. Id vero genus esse manifestum est, quod apertissimo liquet exemplo. Animalis quippe intellectus ad plures differentias pertinet, ad rationale scilicet atque irrationale, ad mortale etiam atque immortale, ad ambulabile, reptibile, volatile, natabile, et est eorum omnium quae sub his differentiis sita sunt, genus. Idem vero significat haec definitio quod etiam vetus, haec est hujusmodi: Genus est quod de pluribus specie differentibus in eo quod quid est praedicatur, velut animal, genus ad plures res specie differentes, id est ad hominem atque equum, in eo quod quid est praedicatur. Nam interrogantibus quid est homo vel equus, animal dicitur. Item formae definitionem talem dedit. Forma est notio cujus differentia ad caput generis, quasi fontem, referri potest, et recte. Nam si formae a genere deducuntur, species necesse est referantur ad genus. Si igitur principium quoddam et fons formae genus est, necesse est ut intellectus formae ad primordium suum, id est notionem generis, revertatur. Intellectus enim hominis refertur ad animal, itemque equi et caeterorum. Notionem vero appellat quod Graeci ἔννοιαν dicunt, hujus haec est definitio: Notio est insita et ante percepta cujusque formae cognitio enodationis indigens. Haec vero definitio hinc tracta est, quod Plato ideas quasdam esse ponebat, id est species incorporeas substantiasque constantes, et per se ab aliis naturae ratione separatas, ut hoc ipsum homo, quibus participantes caeterae res homines vel animalia fierent. At vero Aristoteles nullas putat extra esse substantias, sed intellectam similitudinem plurimorum inter se differentium substantialem genus putat esse, vel speciem. Nam cum homo atque equus differant rationabilitate atque irrationabilitate, horum intellecta similitudo efficit genus. Nam similitudo equi et hominis substantialis in eo est, quod uterque substantia est, uterque animatus, uterque sensibilis, quae juncta efficiunt animal, est animal namque substantia animata sensibilis. Igitur hominis atque equi similitudo est animal, quod est genus. Rursus cum Plato atque Cicero numero accidentibusque distarent, horum similitudo, quae est humanitas intellecta atque animo formata, species est. Ergo communitas quaedam et plurimorum inter se differentium similitudo notio est, cujus notionis aliud genus est, aliud forma. Sed quoniam similium intelligentia est omnis notio, in rebus vero similibus necessaria est differentiarum discretio, idcirco indiget adhuc notio quadam enodatione ac divisione, velut ipse intellectus animalis sibi ipse non sufficit. Nam mox animus ad aliquod animal, id est vel hominem vel equum, deducitur inquirendum, et hominis notio vel ad Tullium, vel ad Platonem, vel ad quemlibet singularium personarum refertur. Quae cum ita sint, quoties genus dividitur in formas, nullam praetermitti oportebit. Est enim vitium vel maximum, si qua dividentem forma praetereat, veluti si quis jus dividere velit, in legem, morem atque aequitatem necesse est partiatur. Nam et lex, et mos, et aequitas, et singula, et in commune, juris vocabulo subjecta sunt. Culpat vero illorum inscitiam qui idem species vel formas putant esse quod partes, conturbarique eos inscitia dicit, quod res a se plurimum differentes imperite atque improvide distinguere ac segregare non curant. Sed quoniam de definitione loquebatur, addit aliam speciem definitionis, quam nos superius enumeravimus, quae per translationem non proprietatis veritatisque, sed splendoris atque ornatus ratione perficitur, quod poetarum atque oratorum esse autumat, quibus lucutenta oratio curae est. Hujus definitionis exemplum a jure civili Tullius petit, aitque se non aliter ab exemplis notioribus Trebatio recessurum quam si necessitas cogat. Per translationem vero definitio est, veluti cum Aquilius, littus definire volens, dicebat littus esse quo fluctus eluderet. Hoc eludere ab iis translatum est qui agitatione aliqua, causa lusus, moventur. Itemque adolescentia est flos aetatis, id ab arboribus ductum est, quarum fructus flores praecedunt. Et senectus, vitae occasus, id a die ductum est, qui desinit esse cum sol occiderit: quae translationes a proprietate discedunt, et quadam similitudine subjecta signant. Est enim translatio quoties habentis rei nomen, propter alterius rei similitudinem, a re simili nomen imponitur, ut motus habet proprium nomen, item lusus suo vocabulo nuncupatur. Sed qui dicit, qua fluctus eluderet, a similitudine agitationis ad fluctuum motum vocabulum transfert. Ac de definitionibus quidem disputationem terminans, ad partitiones transitum facit. Sed nunc tertio volumini satis est, reliqua in posterum differamus.

Intertext edge

Open linked passage

Note